Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2707 • Carl Linnaeus to John Ellis, 29 April 1760 n.s.
Dated 1760 d 29 aprilis. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no JOHN ELLIS,
Esq[uire],
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Diu dolui me nullas a Te, V[ir] N[obilissime], literas habuisse, quem toto corde sancte colui. Nuper vero literis D[omini] Prof[essoris] Ferner laeto animo intellexi Te valere et vivere in augmentum artis nostrae.

Dixit idem Amicus Te aegre tulisse, quod non assumserim in toto secundo Systematis novum genus Augustae. Rationem, si velis, haec est.

Haereo circa genus, quod fructus non sit rite cognitus, nec non quod numerus petalorum et staminum 5 vel 6 mihi sit incertus. Ex affinibus tamen judicarem, quodammodo Arborem ad pentandriam pertinere, licet minus tuto. Sed imprimis, quod non assumserim genus, nomen in caussa erat, nec ulla alia. Pudor est doctori, dum culpa redarguet ipsum.

De quo ad Te, V[ir] C[larissime], scripsi, sed nullas responsorias accepi. Regulam dedi ipse in Critica et Philosophia, quod nulla nomina adjectiva assumerentur. Ex hoc fundamento exclusi ejusmodi nomina authorum pleraque; ne vero nimium innovarem, admisi vocabula illa Mirabilis et Gloriosa, quod mihi toties objecerunt Adversarii. Notissimum est, quod Anthophili illi Harlemenses, qui nomina imponunt suis Hyacinthis, Tulipis &c., soleant ejusmodi nomina iis imponere, ut superba, angusta, incomparabilis, pulcherrima. Si itaque assumsissem, contra propria praecepta pecassem. Nec ausus sum tuo generi ex arbitrio aliud nomen imponere. Si liceat adsumere Watsoniam vel alius quodcumque nomen, id cum pluribus aliis generibus in appendice ad tomum 3um Systematis proponam.

Doleo, quod morbus impediverit Solandrum meum ex tua sapientia et gratia proficere per integrum annum. Haesit in extrema Scania. Hisce diebus, ut scripsit, navem ascendat Londinum petiturum. Utinam Te salvum reperiret!

Devotissima mea dicas D[omino] Clarissimo Collinsonio et reliquis amicis.

Annon posses et velles mihi mittere exsiccatam plantulam ex eo genere, quod D[ominus] Millerus vocat Moream, de quo ego nullam habeo ideam.

Ubinam jam haeret D[ominus] Brownius, qui dedit Hist[oriam] nat[uralem] Jamaicae?

Nullam supervixi hyemem hac transacta intensiorem. Etiamnum apud nos gelu plurimis in locis constrinxit terram et nix operit sylvas.

Misist ad me D[ominum] Bierchen figuram animalis marini Mollusci, cujus vidit apud Te exempla, et adjecit compendiosam descriptionem. Hoc idem graphice delineatum et descriptum habui ex Italia.

D[ominus] Jacquin plurima nova genera, ultra 100, quae non observata fuere ab aliis. Ille idem addidicit artem, quam Phylli ab Marsii exercent in Serpentes, ne vulnere feriant, quod tamdiu quaesitum fuit.

Si occurat D[ominus] Pr[ofessor] Ferner, dicas ipsi me primo cum tempore responsurum ad ejus amicissimos.

Vale, vive, et me ama, qui totus Tuus fui et ero, dum vixero!

Dabam Upsaliae 1760 d[ie] 29 aprilis.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 391-392). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 127-129   p.127  p.128  p.129.