Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2776 • Carl Linnaeus to John Ellis, 11 August 1760 n.s.
Dated 1760 d. 11 Augusti.. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro nobilissimo,
D[omino] JO[HN] ELLIS,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Multum me in aere tuo esse ingenue fateor ob gratiam singularem, qua excepisti Solandrum meum, qui in literis nequit satis Tuas praedicare laudes, dum eum excepisti omni paterno affectu, et non tantum eum ipse fovisti, sed apud amicos commendasti caetera.

Accepi demum semina resina conservata, quae mittebas primo vere. At ille, qui adduxit, haesit Amstelodami diutissime, nec accessit nisi ante dies tres. Spero tamen, quod varia semina possint in proximum tempus vernale asservari.

Quae jussisti de nominibus plantarum assequar. Attamen, si liceat sincere meam mentem aperire, optarem, quod liceret dicere jasminum illud Warneriam a primo, qui eam coluit in Europa, et plantam Gardeniam ab eo, qui primam detexit genus, ne mihi objiciant malevoli, ut objecere dudum, quod dicam plantas ab amicis, qui nihil praesistere publice in augmentum artis. Sed, si dicantur ab inventoribus, nihil habent, quod urgeant aut dicant me fecisse contra proprias leges. Si vero Tibi displiceat mea sententia, candide dicas, cum me Tibi tantum obstrictum agnosco, ut non facile recedam a Tuis mandatis.

Nondum vero vidi nova Genera Gardenii, uti nec florem Moraeae, quos avide exspecto et mihi exspeto.

Si quidquam ulterius indagasti de fructu istius Jasmini pleni, quaeso, dicas, ut sciam, quo in loco Systematis hoc genus inseram, ne cogar hoc in appendice inter imperfecta genera collocare.

Quaeso, inclusas des D[omi]no Solandro usquedum mihi constet, quomodo literas meas mittam, ut eas Londini accipiat.

Jam licet experiri ex missis seminibus, num Tua semina potuere per totam aestatem conservari ab interitu. Certe hoc inventum esset maximi momenti in augmentum Botanices, cum tam raro semina ex Indiis possunt illibata transferri.

Devota mea dicas amicis vestratibus curiosis, meis benefactoribus.

Dabam Upsaliae 1760 d[ie] 11 Augusti.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 393-394). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 134-135   p.134  p.135.