Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2798 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 1 September 1760 n.s.
Dated 1. Septembris MDCCLX. Sent from Idrija (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustr[issimo] et Celeberrimo Viro,
D[omino] Carolo Linnaeo,
Botanicorum aetatis nostrae Principi,
Summo Naturae rerum Scrutatori etc. etc.,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joannes Scopoli.

Ignosce, Vir celeberrime, Floram meam Carniolicam Tibi offerenti, Tuis principiis suffultam, Te Duce confectam. Non omnes Carnioliae indigenas stirpes habet, novis itineribus postea repertas, neque etiam in lucem ita prodiit, ut ego sperabam. Sed plurimis typographicis erroribus foeda et, quod maxime dolui, relicto genere Asclepiadis, cujus species in schedulis emendatoriis ad Ophrydem retuli. Sed et indices male constructi, emendationes quaedam ommissae, me facile movebunt, ut pluribus generibus et speciebus auctam, emendatam, novamque moliar Editionem, si Typographus aliquis eam suscipere voluerit. Interim obsecro, Ill[ustrissi]me Vir, ut stirpes ex hoc Opere Tibi eligas, quascumque cupis. Summo enim mihi honori ducam, si plantas, insecta, lapides, quos ego possideo, a me petere volueris.

Vale!

Dab[am] Idriae in Carniolia 1 Septembris MDCCLX.

Si me Litteris tuis beare digneris, eas ita dirige, rogo:
Vienne, Laybach, Idria.

upSUMMARY

Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
takes the liberty of offering Linnaeus his Flora CarniolicaScopoli, Giovanni Antonio
Flora Carniolica exhibens plantas
Carniolae indigenas et distributas in
classes naturales. Cum differentiis
specificis, synonymis recentiorum, locis
natalibus, nominibus incolarum,
observationibus selectis, viribus
medicis
(Vienna 1760).
, arranged according to Linnaeusís principles. It is neither complete nor free from mistakes, so an updated, new edition would be appropriate if a publisher could be found. But for the time being, Linnaeus should feel free to use the work for his own needs and to ask Scopoli to send him samples of plants, insects and minerals.

P.S. Scopoli gives the address under which reply mail should be sent.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 1). [1] [2]