Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2799 • Carl Linnaeus to John Ellis, [15 October 1760] n.s.
Dated Undated, but presumably written in October 1760. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Nobilissimo D[omi]no ELLISIO
S[alutem]
C[arolus] Linnaeus,
Equ[es].

Tuas die 12 septemb[is] rite accepi; et pro his grates devotissimas reddo.

Dixi novum plane et valde singulare genus Gardeniam, nempe Catti-marus Rumph. Amb. 3. p. 177. t. 113., ut obtemperarem mandatis Tuis. Sed cum aliter iterum jubeas, quod Jasminum illud dicatur Gardenia, quamquam videam hoc multorum exponatur censurae, mutabo, cum Tibi quidquam denegare mihi religioni duco. Hoc tantum a Te, Vir suavissime, mihi expeto, quod Tu characterem proponas in aliqua schedula vel in actis quibuscunque. Ego promitto me assumturum hoc nomen. Utinam velles mihi dicere quae scripsit in Botanicis D[ominus] Garden vel quod detexerit, ut possem hoc allegare! Adeoque, ne dubites amplius de mea in Te pietate et obsequio meo, qui Te inter primos meos amicos colo.

Laetor, quod indefessus inquiras in methodum praeservandi semina, quod si feliciter attingas, eo prostabis toti orbi inventum super stupendum, quo horti nostri augeantur rarissimis indicis seminibus, quae ante frustra ad Europam translata fuere. Sic brevi Theam in Europa videbimus et alias plantas numerosas a nobis numquam vivas visas.

Haec debui festinanti calamo exarare, simulque devotissimas gratias reddere ob omnia beneficia, quae meo Solandro quotidie prostas et praestitisti. Utinam ejus apud vos mansio non nimis pretiosa evaderet, quo diutius apud vos posset haerere!

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 395). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 135-136   p.135  p.136.