Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2850 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 26 January 1761 n.s.
Dated 26 januarii 1761. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Illustri, optimoque suo SAUVAGESIO
,Salutem
C[arolus] Linnaeus,
Equ[es].

Distuli scribere diutius quam par fuit, expectans semina Aegyptiaca gratiosissime mihi data, a Dom[ino] Roque lecta, quae circa finem praeterlapsi anni accedebant. Non possum effari, quo cum gaudio ea excepi. Utinam germinarent, quo intuerer tam raras plantas!

Accepi etiam dissertationes Tuas egregias, una cum seminibus missas, sed et alias plurimas, quas hodie accepi. Tu inter medicos totius orbis radias vastissima eruditionis luce, uti sol inter planetas; a Te lucem mutuantur, omnes hodie qui sapiunt. Medicina Chinensium mihi perplacuit.

Conio in extracto utuntur multi nostratum in morbis chronicis et obstructionibus glandularum cum successu exoptato.

Pulverem D[omini] Guy, Angli, contra carcinomata, notum sine dubio Tibi habes. Nostrates ab eo emebant pulverem, per 20 annos usurpandum pro 5, 000 guineis. At arcanum non revelavit. Ego tamen indagavi et nunc novi. Mitto hic inclusam unc[iam]. Arca circum carcinoma excorietur caustico quocumque, dein inspergetur pulvis quotidie; pars sana ab aegra separatur, et demum excidit aegra. Multi hac ratione jam apud nos curati. Si plus pulveris desideras, mittam.

Libellum de cura cum inf[usione] Dulcamarae , quem scribebas sudare sub prelo, quaeso, dicas mihi, num jam prodierit vel an propediem prodibit.

Accepi nuper varios libros in Historia naturali.

Jacquini opusculum de plantis Americanis cum novis generibus, Lugdb., 8 vo, pulcherrimum, sed nimis breve.

Bibliothecam authorum Zoologiae et Mineralogiae Gronovii, 4to,, pulchrum opus.

Allionii Flora Nicaeensis continet certe pulcherrimas plantas, et laudabilis liber.

Seba tomum tertium figuris pulcherrimis, sed confusum opus, ab ignaris editum, exceptis piscibus.

Brissonii vel potius Reaumuri aves, 2 tomos; rariores aves plurimae; mala methodus et plurimis scatet hallucinationibus.

Leyseri Flora Halensis, compendiosus nec inutilis liber.

Scopoli Floram Carniolicam misit quidam, sed nondum accepi.

Vandelli detexit et delineavit pulchram Ulvam labyrintiformem, quam vidi; nondum vero apologiam ejus contra Hallerum de insensibilitate, editam Patavi.

Donati an continuetur iter, a Te scire exopto.

Forskåhl, discipulus meus, ante 14 dies cum nave petiit Constantinopolim, Mecham et Mecham aditurus, eodem fine cum Donato. Utinam feliciter succederet ejus iter!

Duhamelii Physicam Arborum nuper accepi.

Prolepsim plantarum in dissertatione edidi; agit de gemmis plantarum, quomodo in omni gemma contineantur rami omnes, qui prodibunt per 5 annos, et quomodo haec rudimenta in flores mutentur, dum floreat arbor.

Praemium obtinui ab academia Petropolitana pro soluta questione de Sexu Plantarum.

Sudat altera editio Faunae Suecicae, quam excipient Species plantarum, et nova editio Systematis naturae.

Hemerocallis pelegrina Fewill. mihi e seminibus enata est, quae omnium pulcherrimis floribus gaudet.

Rheum chinense fol. Laciniatis accepi vivis radicibus, et pulcherrimam Paeoniam tenuifoliam

Martin discipulus, qui diutius haesit in Norvegia, observavit elephantiasim Pecorum et Piscium oriri a vermibus (species Fasciolae), qui haerent inter tubercula.

Chirurgi et Medici etiam apud nos rixantur, ut in Gallia.

Systema morborum Tuum, quod dicebas sudare, omnium avidissime exopto, tanquam fundamentum totius rei Medicae.

Pulcherrimas plantas in Hispania australi legit meus Alstroemer, in Anglia Solander, et ad me miserunt.

Habeo ultra 500 animalia nova pro nova editione systematis descripta.

Ellis Londini nuper detexit animal istud, e quo entrochi petrificati oriuntur; est Zoophyton admodum singulare.

Aecepi arbusculum, quem Millerus in dictionario vocat Jasminum fl. pleno, quod emitur 8 libris Anglicis.

Levet Te Deus in ornamentum rei Medicae.

Dab[am] Upsaliae d[ie] 26 januarii 1761.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (UUB, G152a). [1] [2] [3] [4]