Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2896 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 25 April 1761 n.s.
Dated 25 Apriliis Anno 1761. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Domino Perillustri
Experientissimo Celeberrimo.

Progressum meum, si quem fecerim, in historia naturali scriptis Tuis, per orbem terrarum nunquam satis laudandis, maxime debeo, adeo ut Te, Vir Perillustris, licet absentem, meum grato animo agnoscam Ductorem. Permitte itaque, ut huncce Prodromum insectologiae Siaellandicae, tanquam primitias laborum meorum, Tibi offeram; accipe propitius hoc qualecunque devotae mentis munus. Exempla exstant evidentissima favoris Tui etiam in exteros, inprimis septentrionis filios, insignis; hinc Te potissimum, Vir Perillustris, humillime rogo, ut me in eorum adsciscere velis numerum, quos pateris ad Te tanquam optimum Maecenatem accedere.

Tanti Nominis
Cultor observantissimus

Martinus Thrane Brünniche

Hafniae d[ie] 25 Aprilis Anno 1761.

[address]
a Monsieur Mons[ieur] Charles Linnaeus Chevalier de Nord¬stierne
Archiatre de Sa Majesté le Roi de Suède etc.;
Professeur à l’Academie d’Upsal, Membre des
Societes des Sciences d’Upsal, de Stockholm, de Peters-
bourg, de Berlin, de Vienne, de Londres, de Mont-
pellier, de Thoulouse, de Florence.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 237-238). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 408   p.408.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 374-375   p.374  p.375.