Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2906 • Carl Linnaeus to John Ellis, 3 April 1761 n.s.
Dated 1761. d. 3 april. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Nobilissimo ELLISIO
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus,
Equ[es].

Ex Tuis ultimis non sine animi consternatione vidi Te detexisse summum naturae miraculum, forte matrem deperditam Entrochorum s[ive] Asteriam columnarium, de quo aeternitatis documento Tibi ex animo gratulor. Sed non capio, quomodo caput Meduseum posset terminare plantae Zoophytae caulem. Utinam vel nudo penicello delineasses hoc in literis, ut plenius perspexissem!

Entrochi sunt vel majores vel minores. Majores in singulis suis articulis inque substantia eorum corticali cinguntur ordine tuberculorum; centro autem perforati sunt; non potui intelligere, quod sibi vellent ista tubercula. At praeterito autumno accepi entrochi petrefacti culmum valde singularem, ut ex adjecta figura magnitudinis naturalis patet. Constat caulis articulis articulatis ex entrochis majoribus. Tubercula, quae cingunt singulum articulum, fuere rami plurimi verticillatim nati, qui sensim sensimque cadunt, ut in arboribus, sed decidunt. Superiores rami sunt permanentes adhuc, angusti hi sunt et dichotomi absque articulis, absque geniculis et laeves, sed in hoc specimine nec caulis angulatus nec rami quinati; rami dicti fuere corallia antediluviana vel coralloides, nec crediderat ullus esse ejusdem speciei cum entrochis. Foramen caulem penetrans obsolete pentagonum est, at intus porum lateralem ostendit ad singula tubercula verticillantia caulem, qui pori etiam in puris entrochis conspiciuntur. Caeteri rami, qui in superiore parte caules sunt, fuerunt in vivo subjecto concavi s[ive] fistulosi, quamvis nunc materia lapidea referti. Nihilo minus hoc subjectum ad Isidem referre debeo, forte et Tuum, quod alius plane speciei est.

Sed, Vir amicissime, annon umquam vidisti vestigium animalis istius, qui praebet Lapides Judaicos officinarum? Unde hi lapides, qui absolute petrificata sunt, qui absolute cava fuere? An Te fugiant hi, qui maris fundum et ipsius pelagi scrutasti?

Grates Tibi infero pro semine Theae. Sed nondum enatum est, vix enascitur. Habui praeterito anno integrum manipulum seminum e China; et in his 8 semina erant vivida; fundum aquae petebant, sed non germinabant; et vereor, quod Tua semina neque germinabunt, ne quidem in America.

An liceat in Epistola ad Te mittere semina Rhabarbari veri? Nescio enim, num vester tabellarius hoc admittat. Sed non audeo differre et exspectare responsum, cum ver festinet. Adeoque inclusa semina hac vice Rhabarbari et Robiniae, Caraganae ac Fruticis.

Dicas D[omi]no Solandro, quod acceperim ejus epistolam, cum inclusis seminibus Magnoliae, pro quibus Tibi devota refero. Quaeras a D[omino] Solandro, num acceperit meas d[iebus] 27 januarii et 2 martii datas nec non alias d[ie] 20 martii sub involucro Brander et Spalding.

Varia e Tuis seminibus cera inclusis enata sunt, ut Hamamelis, Stewartia unica, Halesia, quae me miro gaudio afficiunt.

Ego occupor quotidie laboribus academicis et nova Faunae editione, quae sudat. Nil novi habeo, nisi quod a Te accipio.

Dicas mihi, num Tua Theae semina germinaverint. Vale et vive felix!

Upsaliae 1761 d[ie] 3 april.

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 398-399). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 140-142   p.140  p.141  p.142.