Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2917 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 20 June 1761 n.s.
Dated 20 Juni 1761. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Hafniae d[ie] 20 Juni[i] 1761.

Illustri Linnaeo,
Equiti ordinis de Stella boreali,
Archiatro R[egiae] M[ajestatis] S[ueciae],
Professori Upsaliensi,
S[alutem] D[icit] P[lurimam]
Georgius Christianus Oeder.

Dum Tibi, Vir Illustris, transmitto Programma de Opere, Flora Danica dicto, quod una cum his literis ad Te curabit Aulae nostrae Legatus, jussu insuper regis promitto Tibi Exemplar ipsius Operis cum iconibus pictis, donum munificientissimi Regis, qui uti artibus scientiisque utilibus, ita scientiarum Clarissimis Magistris favet. Tanto certius spero, Vir Illustris, Te non solum operis hujus inter vestrates benevolum commendatorem, sed et Instituti nostri Botanici totius, horti potissimum fautorem fore atque adjutorem, quem a Te petendi favorem et amicitiam adeo Tuam, cum saepius esset consilium, nulla mihi aptior visa est occasio quam praesens. Rogo itaque Te, ut persuasus sis, tanquam in arte magistrum, qui ingenti ingenio totum naturae regnum complectitur, labore omnia incredibili minute exsequentem, venerabundum me Te suspicere, et gratum fore studiosissimumque reddendorum officiorum, si Tibi placuerit nascenti nostro horto ex instructissimo Tuo impertiri partem seminum et radicum, quae Tibi supersunt. Nascitur hortus hic noster sub optimis auspiciis et proxima adeo privataque tutela Regis nostri, nec parcitur sumtibus, et redditus ego certae sedi, post longam in Norvegia absentiam, positusque nunc in libero studio, sublatis impedimentis, et omnium gerendorum norma certa praefixa, in instruendo demum horto, replendo, adornando, studium operamque ponere nunc possum ponamque. Sunt nationi nostrae mercatura per plerasque partes orbis terrarum extensa, nonnullae etiam extra Europam sedes s[ive] Coloniae, et supersunt nobis occasiones undique conquirendi plantas, quibus ut magis magisque utamur, nec nobis ipsi desimus, elaborabo. Spes ergo mihi est, etsi jam nunc in ipsis suis initiis non potest non esse pauper noster hortus, fore tamen post breve tempus, ut etiam nobis sit, quod exteris amicis horti communicando gratum facere et amoebea officia praestare possimus. Si peregrinatores nostri Arabici, quos nuper audivimus Massiliam appulisse, ex istis, quas adibunt oris, semina mittunt, quae in meas manus provenient, promitto Tibi, Vir Illustris, omnium aequam partem, et rogo Te, ne credas, quod persuasurus Te forte ivit bonus Forskål, quem magni ceterum facio, sed qui nimis sane propria consilia amabat, et inde discedere bono, ut aulici dicunt, modo (de bonne grace) sane nesciebat, ne itaque credas, Vir Illustris, invidia nos erga amicam et vicinam vestram nationem teneri, quod si esset, sane de D[omin]o Forskål omnino non fuisset quaestio.

Additum, quem vides, Pinacis Tui Botanici indicem imprimis curavi, ut commercium plantarum caussa cum amicis instituendum tanto redderetur expeditius libello, qui literis inclusus cum cursoribus publicis per orbem circummitti potest. Subjecta nempe virgula sub numero aut litera, quae quamlibet speciem designant, notas facio species, quae praesto mihi sunt, quo oculo istic liquet, quid mihi desit, quid a me peti possit, et facillimo labore ex eo exemplari, quod in meos usus paratum penes me servo, quotiescunque lubet in alia transcribuntur a famulo lineolae. Tanto etiam majoris usus indiculus hic est, quod Catalogi loco tuo, Pinace utor, et nomina generico- trivialia inscripta tabulis ferreis oleo dealbatis et ex bacillis pendentibus, ipsis plantis apposita in horto nostro conspiciuntur. Si, quod enixe item rogo, amicitia me Tua dignari, ejusque usum concedere volueris, idque intellexero, transmittam ad Te aliud Exemplar indiculi notatis speciebus, quae mihi praesto sunt. Transigam etiam, quae curam attinent seminum et radicum, quas benevolus concedes, et, si Tibi lubuerit Hortulano Tuo eorum conquirendorum jussum dare, videbo, ut operae ejus pretium sit. Vale!

Addo salutem plurimam et venerationis testimonium a D[omin]o Ascanio.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XI, 247-248). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 352-353   p.352  p.353.