Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2938 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 25 August 1761 n.s.
Dated 1761 d. 25 augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Viro illustri,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGESIO,
Amico optimo, integerrimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Nondum vidi Halleri Orchides vel emendationes ad Stirpes Helveticas. Accepi Jacquini pulcherrimum libellum, qui continet plures egregias observationes quam ullus alius liber; doleo, quod nimis compendiose procedat. Allionii, De Plantis Nicaeensibus liber egregius est. Flora Frisica vix novi habet. Flora Halensis accuratissima est. Brissonii 5 tomos De Avibus vidi, superbis collectaneis Reaumurii. Sebae tertium tomum accepi, sed vitiosissime editum. Gerardi librum non vidi. Oeder edit pulcherrimis figuris plantas Daniae; ipse parum valet; pictor egregius est, qui omnes delineavit plantas. Dis[sertatio] De Gener[ibus] Plant[arum], pro qua praemium obtinui, nuper mihi missa est, Petropoli impressa. Uvae ursi folia incipiunt multum apud nostrates in usum trahi in calculis, a medicis nostratibus, quod tibi debemus. Annon libellus de quo scripsisti, qui agat de Dulcamarae stipitibus, prodiit? Egregia semina tua a Roque lecta mihi pulcherrimas dedere plantas, uti Reaumuream, Senecionem purpureum foliis varicosis, Micropum erectum, etc.; ipsi, quaeso, grates referas maximas.

Apud te commendo discipulum meum Dom[inum] Alstroemerum juvenem candidissimum, mihi amicissimum. Utinam ejus loco liceret mihi tecum vivere per aliquot dies! Hoc praeferrem omnibus mundi deliciis! Quaeso, ostendas ipsi gloriosissimae vestrae Florae thesauros. Floret jam Ononis tridentata, quam a te accepi; et altera foliis crispis Horti Monspel[iensis].

Accepi hoc anno verum Rhabarbarum Sinense, quod distinctissimum est a Rheo tatarico; hoc anno non floruit, sed egregie crescit. Apud nullum authorem ejus descriptionem legi.

Annon vidisti Belladonnam (atropam) humifusam, Hispanicam? Non credo, quod sit originis Hispanicae; an Peruviana?

Cessat apud nos usus decantatus Conii s[ive] cicutae.

Prodiit hoc die nova editio Faunae, aucta 100 animalibus.

Devotissima mea dicas dulcissimae conjugi et carissimo filio; quot jam habet annos?

Quaeso, des semina Aphyllanthis Alstroemero, et dicas, qua ratione coli debeat, cum in ullo horto occurrat.

Vale et vive diu felix!

Upsaliae 1761 die 25 Augusti.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Bibliotheque municipale, Avignon, Autographes de la collection Esprit Requien, 1ère série. Charles Linné, 5966 ter).