Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2955 • Carl Linnaeus to John Ellis, 16 September 1761 n.s.
Dated 1761. d. 16 septembr.. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilo,
D[omi]no JO[HN] ELLISIO,
Esq[uire],
S[alutem] pl[urimam] d[ixit]
C[arolus] Linnaeus,
Equ[es].

Accepi Tuas die 2 junii datas et debita pro iis persolvi.

Rhabarbari tatarici semina et Robiniae Caraganae in copia collegi, quo ad Te ea mittam, prima data occasione. Rhabarbarum autem illud novum Chinense hoc anno non floruit, quod sero praeterito anno satum, adeoque proximo forte anno semina dabit.

Theae semina, quae accepi et a Te et ab aliis duobus, omni studio conservata, non germinarunt. Certe si vestrates, quibus nihil impossibile, si umquam possibile, nequeant procurare Theam in Europam, numquam accedat. Thea crescit cum Syringa, Aesculo aliisque, quae optime ferunt clima nostrum. Viva arbor posset adferri in olla perforata. Fuit nostras capitaneus navalis, qui adduxerat fruticem ad Kattegat, sed una nocte Glires decorticabant totum, ut periret. Sic in magnis rebus adversa semper fata.

Lithophyton tuum, quod constabat asteriis columnaribus, maxime mihi placuit. Stupendum certe inventum est, quod latuit antecessoribus, quamvis in id omni studio inquisivere. Ne metuas me ulli communicaturum, mei mores numquam eripiunt aliis sua inventa.

Lapides Judaicos credis spinas esse Echini, et hoc extra dubitationis aleam positum. Quaeso, me doceas, a quo Echino isti veri Judaici proveniant. Quod fuere intus cave hoc monstrat substantia eorum interna spatosa; spatum generatur in fluido.

Storki libellum de Cicuta legi. Ejus Cicuta est Conium maculatum meum, ut ex literis Wienna percepi. Ego non noveram plantae radicem in usum medicum vocatam, quae annua esset. Omnis enim vis radicis annuae in caulem exhauritur. Est Conium parum virosum. Ideoque Animalia eam non edunt (it. Wgoth. ...). Adeoque habet in se vires, quas non fert machina animalium plerorumque. Tetra et virosa sunt ea imprimis, quae venenata audiunt, quaeque non fert vitae principium Cerebrum Systema[te]que nervorum, adeoque ea intra corpus ingesta, mox conatur expellere vomitibus purgatione, sudore, diuresi &c. Hae tetra, in minori dosi propinata, expellentia audiunt. Extus applicata repellentia dicuntur, quoniam natura nostra conatur ea evitare et ab iis se subtrahere. Haec evadunt nostri aevi medicis primaria medicamenta; dura relaxant; strictas a nervis fibras paralyticas fere reddunt. Sed de his alibi dixi.

Ex lebrorum gente Papaver cum Opio, Belladonna, Phytolacca autumno lecta, [symbol] de Guy, quamvis non sentiatur in pulvere, verbo omnia heroica medicamenta. An in arthriticis quidquam majora praestitit letris? An aliud valeat in Cancro, Scirrhis et infarctibus chronicorum morborum causis? Ideoque Colocynthis, Elatericum &c. tam heroica. Ejusdem generis est Conicum, sed inter valentiores debilissimum. Vellem, quod Medici tentarent vires Cicutae, Aethusae, Acteae, etc. Certe majora praestarent! Nullum periculum potest contingere, si modo caute procedant a minima dosi incipiendo.

D[ominum] Basterum scribis contra Te pugnare de Corallinis animalibus statuendo Corallia non fabricari ab animalculis, sed animalcula inhabitare corallia. Vereor, quod haec controversia demum nulla erit, et in eo consistat, quod alter non intelligat alterum.

Conchas et cochleas fabricare suas proprias testas obducendo interius latus testae glutine, quod in calcem mutatur, adeo clara res sit, ut, qui viderit testam ostreae, id negare nequit.

Lithophyta mea: Madreporae, Milleporae animalia eodem modo fabricant suas testas sub se, licet animalia sunt composita.

Zoophyta longe aliter composita sunt quam Lithophyta et vivunt meram vitam vegetabilem et accrescunt quotannis sub cortice more arborum, ut ex Gorgoniis videre est et in dissecto trunco ex earum annulis annotinis. Vegetabilia ideoque essent et eorum flores sunt ista animalcula, quae pulcherrime delineasti. Plantae omnes submarini nutriuntur per poros, non radice, ut ex fucis constat. Cum haec pleraque cortice lapideo obducuntur, visum Creatori fuit aptius, quod se alerent per suos flores nudos, adeoque porum in iis posuit, quem os dicimus. Omne vivum gaudeat motu. Zoophyta in abysso quietissimo degant pleraque. Nequeunt habere motum, quem arbores et plantae ex inquieto aere. Adeoque Creator his dedit Systema nervosum et se ipsum movens pro lubitu. Induratur inferior pars et moritur, ut in solido ligno arboris. Superficies sub cortice quotannis nova tunica vitae induitur, ut in plantis; ideoque accrescunt et augentur. Sic essent revera vegetabilia! Flores habent, capsulas producunt &c.

At vero cum gaudeant sensatione et motu voluntario debent dici animalia et esse animalia. Cum animalia a plantis differant solo systemate nemoso senticale et pro lubitu se movente. Alias limites inter plantas et animalia nulli darentur. Dum vero dicant animalcula haec peregrina a stirpe esse, nec pudore et autopsia judice fallunt et falluntur.

Solander meus, ut valeat, quaeso, rescribas. Ab eo nullus literas habuimus per 8 integras mensas. Fac, ut quam primum sciam, qui valeat. An apud vos etiamnum sit?

Quaeso, compares mihi aliquot semina Hamamelis et Spigeliae, si umquam poteris. Halesia Tua mihi prognata est ex tuis seminibus, ut jam duas possideam plantas.

Dum hodie haec scripsi, accipio Holmia litteras Tuas una cum literis D[omini] D[octoris] Gardeni et ejus observationes de piscibus. Simulque percepi fasciculos ad me destinatos Holmiam appulisse, quos brevi habebo. Ad haec ultima proxime respondebo. Vale!

Upsaliae 1761 d[ie] 16 Septembr[is].

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 396-397). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 148-152   p.148  p.149  p.150  p.151  p.152.