Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2964 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 9 September 1761 n.s.
Dated 9 Sept. 1761. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Illustri Linnaeo,
Equiti aurato,
Archiatro,
et Botanico summo
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Oederus

Gratissimae Tuae literae jam 16 Aug[usti] scriptae nudius tertius demum ad me allatae sunt, quod miror, et moneo, ut, si responsum cum literis ad D[omi]n[um] Forskål dare velis, provideatur, ne tantam patiantur morae. Nempe si Tibi placuerit committere curae meae duas ad D[ominum] Forskål, literas ejusdem argumenti, curabo alteram ad legatum nostrum apud Portam Ottomannicam, alteram Londinum, ut cum navibus, quae quotannis ex Anglia Moccam Arabiae petere solent, mittatur. Sed haec quidem tentamina fieri possunt, at non audeo Tibi spondere pro certo in Forskålii manus perventuras has literas. Inde ex quo Constantinopolim Massilia profecti sunt nihil de Arabicis his nostris missionariis audivimus. Propositum ipsis erat per duos circiter menses Byzantii morari et circumspicere de optima continuandi itineris ratione.

Prodiit anno praeterito in Anglia Pelwyni alicuius scriptum de conservandis seminibus ex dissitis regionibus adportandis, ope cerae. Nonne Tuum consilium, Vir illustris, redit potissimum ad usum salium refrigerantium?

Mittam propediem ad Consulem vestrum D[omi]n[um] Kruger Helsingnorae degentem, atque eius curae commendabo quantocius ad Te transmittendum Exemplar integrum Fasciculi primi Iconum ad Floram meam pertinentium, atrum seu sine inductis pigmentis, una cum parte Exemplaris picti seu illuminati, ut vocant, quod dono Tibi destinari nuper nunciavi. Huius quidem Tui exemplaris reliquas tabulas sine mora curabo perfici, et ad Te transmittam, quam primum poterit fieri. Interim autem ex illo altero integro Exemplari tabularum purarum de opere judicare poteris, et in concinnanda nova specierum Tuarum editione hoc quidem primo fasciculo uti, quo facto rogo, ut exemplar hoc D[omin]o Mangor nostrati, qui apud vos nunc moratur, tradere velis. Additur huic fasciculo praeter titulum nomenclatura et locorum natalium mentio.

D[omi]n[um] Forskål quod attinet, quem repeto magni me facere et negotio, cui adhibetur, plene parem, explicabo ulterius, quae priori epistola scripsi. Cum cogitaret de jungendo sibi socio, debebat in tempore, et antequam ignotum hominem (quod non habeatur dictum animo contemnendi D[omi]n[um] Falk) ignotum inquam administris nostris secum adduceret, proponere primum hoc suum consilium administris aulae nostrae, quod si non neglexisset et scripsisset, antequam de nostrate aliquo juvene jungendo prioribus sociis hic loci cogitabatur, persuasus equidem sum, impetraturum fuisse venias pro Falkio suo, quem strenuum praedicabat, et esse negatas equidem improbo. At sero adveniens D[omin]us Forskål, postquam jam notefactum inter studiosam nostram juventutem et de idoneo homine disquisitum esset, eoque ipso, quod secum adductum D[omi]n[um] Falk, nulla antea mentione ejus facta, praesentem sistebat, offendens administros nostros specie confidentiae nimiae, [a][a] : MS1 specie ... nimiae [added
in the margin
]
non poterat jure mirari, quod hoc quidem punctum non ferret. Attamen aegre cum ferret ne celabat quidem, culpam in D[omi]n[um] Ascanium et Kratzensteinium transferendo, quasi ex eorum proposito post ipsius demum adventum de nostrate aliquo agi coeptum fuisset, ne scilicet voti sui compos Forskålius fieret, horum in se excitavit inimicitiam, et querendo effecit apud aulicos nostros, ut videretur injuste querulus. Quod de mea amicitia contentus fuerit, jucundum mihi est intelligere ex Tuis literis pariter ac ex ore D[omin]i Spengler, tantoque id magis, quod candoris mihi mei, cujus testimonium D[omin]us Forskål mihi praebet, conscius sum. Amo sane primo omnium loco veritatem, hanc profiteor et tueri nitor, sed placide, neque me opinionem dissensus eo promovet, ut minus amem amicos, minus faciam magni magistros in arte, minime ut invideam.

Itaque rogo Te, Vir Illustris, ut ne velis suspicioni isti simultatis locum dare, quae excitata a rumore, quem apud vos propagatum narras. Videtur tamen apud Te non superesse nulla. Vel centies affirmavi D[omin]o Forskål, me tecum communicaturum siccatas plantas et seminum partem, quae ad me mittet. Nuper etiam, cum Massilia scribens peteret venias mittendi collectanea sua prouti occasiones forent et nationis alicujus naves praesto erunt peregrinatoribus nostris aut in Galliam ad Sauvagesium aut in Angliam aut in Hollandiam sine mora impetravit. Scribere ad Te ipsi licet, quando volet et poterit, accipiesque sana et illaesa, quae in manus meas pervenient.

Si Tibi, Vir Illustris, animus persistit benevolus erga me et mihi conditum novum hortum, grato animo a me accipientem semina, quorum spem facis, neque solum lubenter Tibi faciam copiam eorum, quae forte etiam nunc in incunabilis grata Tibi alit hortus noster, sed etiam, cum par pari reddendo primis his annis sine dubio erimus impares, paratus sum ad persolvendum pretium eorum, quae imparties, idque ut liceat rogo.

Fervet adhuc apud nos aestas, et remotior adhuc videtur autumnus, quo ingruente, quando census plantarum copiae meae praesentis perfecero, ad transmittam Libellum, de quo super scripsi, cum adjectis figuris.

Exspecto ante hyemem, ex voto D[omin]i Miller, bonas copias seminum et bulborum horti Chelseani, tum etiam ex Gallia et ex Hollandia et Germaniae locis compluribus, tum etiam ab Ill[ustri] Hallero, qui mihi nuperrimae scripsit novam se parare Enumerationis suae editionem, eique scopo varias ipsum Alpes perquisivisse, in alias, nominatim Rhaeticas, propriis sumtibus idoneos juvenes misisse, postremis his annis. Est nunc inspector Salinarum Bernensis reipublicae et in valle quadam alpina degit.

Exspecto propediem Floram Ingricam D[omin]i Gorter, quam in Norvegia penes amicum meum aliquem pro me deposuit, cum ibi apelleret cum nave, in qua patrias suas petebat, cum tota familia, relicta Petropoli et cuncta sparta.

Vale et mihi omni studio, dum merituro benevolentias Tuas.

Hafniae d[ie] 9 Sept[embris] 1761.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XI, 249-250). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 354-356   p.354  p.355  p.356.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 specie ... nimiae [added in the margin]