Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3029 • John Walker to Carl Linnaeus, 8 January 1762 n.s.
Dated 8 Jan[uarii] 1762. Sent from Edinburgh (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Celeberrime Vir,

Cum ad te scribere impermissus aggrediar, Petione Veniae ex merito opus est. Sed, ut spero, mihi condonare facile dignaberis, quoniam eam Scientiam excolere, cur Operam tamdiu dedisti, & tam feliciter exornasti, impraesentiarum Animus praecipue fert.

Ad Rem herbariam meipsum diu contuli & Tempora, quae a Studiis gravioribus supervacanea habueram, in hujusmodi Scrutinia jucundissime & mihi, ne fallor, non inutiliter impendi. Ex Scriptis tuis, Fructum longe uberrimum accepi, & per aliquot annos, vix ulla Dies abiit, quo me Voluptate non affecerunt. Hinc avide expetior, ut Consuetudine tua per Epistolas fruar, si hoc modo, id agnoscendi, quod tibi debeo, Occasio daretur, praesertim, ut impertiar, quantum in me est, quicquid in usum tuum inserviat. Nam ut ne aurea tua Beneficia ferrea Fronte accipiam, illa non solum libere agnosco, sed, si fas est, magna componere parvis; nequeo, quin paria paribus respondere. Quare tibi persuadeas, ne minimam Occasionem praetermittam, qua tibi inserviam, omnemque Officii Umbram, quae mihi ostenditur, arripiam. Omnia quae a me proficisci possunt, Studiis vel Officiis, tibi tradam, libentissime, merito.

Societas in hac Urbe Edinensi constituta, ad Studia philosophica promovenda, etsi diu deffloruerit, tamen nunc, ut spero, reflorere incipit, et, ut Scientia Naturae Incrementa capiat, majorem Diligentiam in futurum adhibebunt, & Opera sua in Lucem saepius edentur. Scire cupio, si Volumina ab hac Societate publici Juris facta, in manus tuas pervenerint, vel si ea legendi Occasio tibi adhuc defuerit, qua Via, Upsalem adferre possent.

Quaeso insuper, ut me edoceas, an tibi placeret, nostram ex his Societatibus unam fore, quibus Linnaeus seipsum adjungere dignatur.

Herbarum Studium Societas modo memorata colere statuit, sed vereor, ne eorum Inceptum parum feliciter cedat, quoniam apud Scotos ea Scientia adeo inculta jacet, ut praeter plurimos, qui alio Literarum Genere instituuntur, ex ducentis vel etiam pluribus, qui in Academia Edinensi Medicinae Operam navant, vix unus Botanicus unquam evadit.

Quod Botanices in Scotia Successu careat, magis dolendum est, propter plurimos Medicinae Professores, qui ex ea in omnes Orbis Terrarum Plagas demigrant. His quidem idoneae Occasiones Scientiae excolendae, ut necesse sit, saepenumero dantur. Sed cum ei Operam dare, antequam peregre abeunt, neglexissent, multae optimae hujusmodi Opportunitates parvi penduntur misereque amittuntur.

Propter meum Botanices Respectum, aequo Animo, hunc Neglectum ferre vix possum. Eum tollere exoptavi, & an possibile esset, inquirere statui. Hoc Instituto impulsus, mihi apparuit hanc Scientiam abbreviare, & Initio faciliorem reddere, optimam esse Rationem, qua, Juventutis animi eam discendi Desiderio flagrarent. Ac rursus, ad hunc Finem assequendum, nil magis conferre potest quam Catalogi exoticarum & Indigenarum Plantarum accurate compositi. Hoc ex generali Botanistarum Consensu manifestum est, quoniam Adonistae & Floristae, botanicorum Scriptorum Classes sunt longe numerosissimi.

Horti exoticis Plantis abundantes, Seminaria sunt utilissima, ad Botanicos exstruendos, sed horum minimam Copiam Patria nobis suppeditat. Hoc malum Originem inde cepit, quod Botanici Peritia & Potestate praediti eos erigendi et locupletandi, adhuc in Patria nostra defuerint. Hic igitur Defectus primo suppleri debet. Botanici prius comparandi sunt quam Hortos nanciscamur. Et quoniam ex Hortis, Concilio nostro succedere, in praesentia expectare non possumus, oportet, ut alia aggrediamur Via, alia Methodus quaerenda est, qua animi Juvenum hoc Studio imbuerentur.

Unde Horti huic Scientiae tam utiles & tam apti sint? Unde? Nisi quod hujus Studiosi, Plantas quascunque velint, sine difficili & incerto Scrutinio, ad amussin cognoscere possint. Eundem Finem assequuntur, & iisdem Commodis fruuntur Discentes ex accurata Flora Regionis qua commorantur. Sed Florarum ac Adonidum ex aequo inopes sumus. Hujusmodi nihil Raji Synopse praestantius, apud nos in Lucem editum fuit, quae, etsi Laudibus comparativis merito extuleris, est nihilominus Errorum plena, et Defectibus & supervacaneis simul laborat. Methodo ejus fere inusitato, duplex Pensum oritur: unum ad Plantas ejus inveniendas, alterum ad eas in aliis Systematis investigandas. Neque haec Synopsis omnino Scotiae convenit, cum Indicia Editorum ad Regiones Angliae solum pertinerent.

Pars Scotiae omnino est perexigua, quae Oculo botanico adhuc perlustrata fuit, neque quisquam hanc Regionem obeundo eousque Indicia sua porrexit, ut ejus Plantas recensere possit. Tale Opus majus optandum quam sperandum est. Verum ad id incipiendum, & Scientiam botanicam Studiosis hujus Academiae faciliorem reddendam, Floram indigenarum plantarum, quae circa Edinburgum nascuntur, quo per complures Annos commoratus fui, in Lucem emittere Consilium fuit. Et quoniam Systema sexuale sequi statuimus, Auctorem ejus consulere, optimum Factu ratus sum.

Characterem cujusque generis Speciebus praefixum in hac Flora apparere volo, sed num integri Characteres naturales, an solum praecipuae & distinguentes partes, eodem modo, quo in Systemate Naturae strictim dispositae sunt, huic Rei aptissimae essent, aliquanto incertus sum.

Huic Florae Catalogum submarinorum Zoophytorum subjungere statuimus, quorum plurima in proximis Littoribus inveniuntur. Haecce Corpora, multa & mira Indicia nuper praebuerunt, & plura indicanda adhuc restant. Itaque ad hos marinos Foetus cognoscendos, Scientiae Botanicae Operam dantes perducendi, Occasionem hance eligimus. Quorum nonnullis in Oris calidioribus Zoophyta adhuc vigentia perscrutandi Opportunitas detur; in quorum Historia multa deficiunt, quoniam in conservatis Speciminibus accurate solum lustrata hactenus fuerunt. Etsi Natura animalis in his mixtis Corporibus, Principatum forte teneat, tamen cum in Ordinem redigantur, Plantae, ur existimo, potius quam Animalia consideranda sunt, quia ex Ramificatione & externa Facie, magis quam ex Animalibus microscopicis, quae ea construunt & incolunt, eorum species commodissime investigare possunt.

Non est nostrum Consilium Plantarum Historiam dare, quas recensere volumus, sed solum earum Species brevissime exhibere. Itaque ex his paucas fore arbitramur, quibus alia Synonyma indere oportet, quam Specierum Plantarum & Raji Synopseos, quas ex Libris Studiosi nostri esse supponimus, quarum unaquaeque varia Synonyma & praecipue Pinacis, qui omnium Auctorum quasi Copula est, continent. Nostrae Plantae, ex his, quae diu detectae fuerunt, omnes fere constabunt, & paucas novas, nisi in Graminibus & Cryptogamiis, indicandas esse sperare possumus.

Consilium tuum, de hisce Rebus aut Monita, quae statutam Floram quam accuratam & plenam reddere possint, tanquam maximam Beneficium rogo, nec de eo, quod peto, desperare licet, quoniam non solum Botanicae Scientiae, sed et omnibus, qui in his Studiis versantur, te plurimum favere, mihi persuasum habeo. Quicquid enim voles, Legis mihi instar erit. Quicquid rogabis, Imperatum mihi existimabo. Quicquid Jusseris, ita exequar, ut nec mea exequi promptius possim.

Ad te haec scribo, sed verecunde & dubitanter. Diu enim Animo pendebam, utrum has ad te Literas darem, an has Cogitationes silentio reponerem. Nolo enim tua Facilitate abuti, nolo publicis detrahi, quae meis impendis Curas, nolo tibi Taedium creare aut Tempus melius collocandum surripere.

In Re herbaria, adeo omnibus tu Palmam praeripuisti, ut in illud ascendisti Fastigium, quo abjecti aliorum Animi nunquam pertingunt. Ipsa tibi Ingenia, hanc Gloriae Viam patefecit, illa Facem praetulit, illa Signum sustulit, illa solida Honoribus tuis Fundamenta subjecit.

In patentissimo totius Orbis literati Theatro nunc digne versaris, et cum tot obsidearis Negotiis, cum semper sis occupatissimus, Diesque omnes & Horas in Reipublicae literariae Negotia impendas, in hujus Reipublicae Commoda peccare videor, cum te gravioribus intentum Rebus, Literis meis avocare audeo. Si te vero mihi propitium habebo, si ab Rebus tuis gravissimis, tantum est tibi Otii, ut Epistolam hanc legere, & Rescriptum dare, non dedigneris, nec Spe, nec Opinione fallar, & me tibi in futurum, hac Gratia devinctissimum existimabo.

Habes Rem totam, quae me ad scribendum impulit. Longius provectus sum quam Initio mihi proposueram. Sed nihil magis delectat quam ad eum scribere, quem semper in Oculos absentem feramus. Nihil est jam amplius, quod scribam, nisi ut Currenti Stimulos addam, teque horter, ut Orbem eruditum porro Scriptis tuis doctissimis beare velis, quos omnes avide expectant.

Vale!
Vir illustrissime
Res tuas feliciter gere!
& Benignitatem tuam nobis integram conserva!

John Walker

Edinburgi
8 Jan[uarii] 1762.

P.S. Si vous faites moi la Faveur de Response, dirige, S段l vous plait, par la Route de la Poste,

A M[onsieur]
M[onsieur] John Walker Ministre de l脱glise de Glencorse
a Edinbourg en
Ecosse

Bryum striatum. Sp. pl. 2.
Masculus Flos, terminalis, solitarius,
sessilis, hactenus incompertus.

Filamenta ......... Octo, compressa, conniventia, quarum quatuor in medio breviora.

Antherae ......... Octo, atropurpureae, subrotundae, incumbentes, farinam purpuream spargentes.

Foemineus Flos, in diversa Planta. Capitulum Raj. Moris. Pluk. Tournefort. Vaill. Michel. Buxbaum. Boer. Rupp. Ponted. Gronov. Clayt. Haller. Royen &c.

末末 Capsula farinifera.Dillon末末
Anthera Linnaei.

Calyx ......... Calyptra conica, striata, sursum pilosa, pistillo superimposita.

Pistillum ......... Germen ovatum 末末 Stylus (Corniculum Raji. Michel.) 末末 Rostrum Boerhaav. 末末 Operculum Dill. Linn.) operculatus, deciduus, ad basin sphaericus, versus apicem filiformis 末末 Stigma acutum.

Pericarpium ......... Capsula ovata, unilocularis, ore tenuissime denticulata.

Semina ......... pulverulenta

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVI, 172-175). b. contemporary copy (Edinburgh University Library, Dc.2.39/1, pp. 59-68). [1] [2] [3] [4] [5] [6]