Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3042 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 11 February 1762 n.s.
Dated 11ma Februarii. 1762. Sent from Idrija (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Ill[ustrissimo] et Sapientissimoque Viro,
D[omino] Carolo Linnaeo,
Equiti de stella polari &c. &c.,
Scientiae Natur[alis]Instauratori,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joann[es] Scopoli.

Litterae Tuae omnium optatissimae, 22 Decembris ad me datae, 8va Feb[ruarii] ad me venerunt. Pro iis tuisque monitis praetiosissimis (utinam pluribus) manum Tibi exosculor, Vir Celeberr[ime], Teque amplector totis ulnis. Florae filiis me adnumeras et esse volo, sed filius Florae Tuae hinc, ut pater cum filio, sic Tu mecum, non ut roges, sed increpes iubeasque volo; ad iussa enim Tua curram, volabo protinus.

Genera Tetradyn[amiae] in altera Editione ex fructu potissimum Tecum determinabo.

Sesleria mea est Cynosurus tuaque caerul[ea] ad Phleum potius referenda. Genus hoc delebo minime necessarium neque illi dicandum, quem nullis donis et litteris ad commercium litterarium incitare potui.

Atropam meam 2dam Tibi iam misi una cum fructu et semine, sed, cum ex seminibus Tibi prodituram esse dubitem, sic proxima occasione, radicem eius ad Te mittam una cum bulbis Scillae et Crithronii aliisque rebus. In cysta, pro Te, Cl[arissimo] Gronovio missa, non invenies Picum murarium Aldrov[andi], qui sextus Kram[eri]. Nescio enim, quo fato apud me denuo remanserit; mittam tamen alia vice. Avis haec non est Picus, sed meo iudicio Upupa corpore supra cinereo, gula alba abdomine cauda alisque nigris, basi remigibusque primariis semirubris, tribus primis maculis duabus albis. Singularis etiam Anatis species lucifuga, in cryptis Carnioliae subterraneis habitat, Tibi etiam igota, quam, ubi acquisivero, protinus ad Te mittam.

Hac occasione En. 1o semina Laserpitii trilobi, ex monte Caecio inferioris Austriae, ad me missa, ubi crescit copiosum, licet Clusio praetervisum; an Laserpitium sit, an vero ex hoc et Laserpitio Silere novum genus construi possit, Tibi, Vir Celeberr[ime], iudicandum relinquo. 2o Myagrum saxatile Syst[ematis] nat[urae], quod loculum utrumque semper quinque pluribus seminibus foetum gerit, ut ex una aliave capsula integra cernere poteris. 3o Silenem quadrifidam.

Drypis, in Carnioliae M[onte] Grindoviz et Istria, non rara, perpetuo pentandra; eundem staminum numerum indicarunt literae ex Austria et Italia, ad me delatae, qualem etiam icon Michelii denotatare videtur.

Charleriae caracterem, ex planta in horto Caesareo culta sumptum, hunc amici communicarunt=Nectaria distincta 10, alternaque stamina inter bina quaeque nectaria, e receptaculo genita. Sed ego in Alpibus semper nectaria quina bifida, ex divisura stamen proferentia, observavi. Plantulam domi colo; hinc semina, suo tempore, si proferet, ad Te mittam. Ac utinam, unus homo, in Austria viveret, qui mihi pauperi et amore Naturae mirifice capto, auxiliatrices manus porrigeret! Verum tamen hoc aevo, Viennae, proh dolor, canum instructores feliciores sunt quam Eruditi.

Ego iam fessus exinanitus aere et viribus progredi amplius vix possum, sepultus inter fossores et taediis miserae vitae iam fere consumptus; O vos Felices, qui Maecenates habetis laborum studiorumque vestrorum; lugens haec scribo, utque Deus, largitor omnis boni, Te diu incolumen servet, sinceris votis adpraecor.

Dab[am] Idriae iima Februarii 1762.

upSUMMARY

Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
thanks Linnaeus for the letter of 28 December 1761Letter L3001 and reports on his understanding of the hints given by Linnaeus. Mostly, he agrees with Linnaeusís suggestions.

Scopoli says that he already had sent the Atropa secunda, as seeds, but as it is doubtful if it will germinate with Linnaeus, Scopoli will send root material too. Scopoli makes some corrections to the list of the contents of the box sent through Nicolaus Joseph, baron von JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
and Johan Frederik GronoviusGronovius, Johan Frederik
(1690-1762). Dutch. Naturalist, senator
of Leiden. Linnaeusís benefactor and
friend. Published Flora Virginica
(1743, 1762) together with John Clayton.
Correspondent of Linnaeus.
[see Scopoli to Linnaeus, 28 January 1762Letter L2849 and 5 February 1762Letter L3043]. Some of the birds were not included.

With this letter, Scopoli sends some seeds and dried plant specimens, and he comments on them rather in detail. He wants to know Linnaeusís opinion on them.

He adds some comments on Drypis .

He adds some comments on Cherleria.

The letter ends with lamentations on Scopoliís present situation: Trainers of dogs in Vienna have a better life than scholars; Scopoli is tired, without money, too busy with diggers and generally suffering under the troubles of a miserable life. He praises those who have patrons who help them to be able to devote their time to their interests.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 6-7). [1] [2] [3]