Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3046 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 25 May 1762 n.s.
Dated 25 maii 1762. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

llustrissimo viro D[omino] Car[olo] Linnaeo,
Equiti de Stella polari, Archiatro &c.,
B[oissier] de Sauvages.

Ex illis, quas scribis ad Gouannum, intelligo te bene valere et mei esse memorem. Utrumque vero me summa voluptate afficit. Hac transivere ante annum D[ominus] Fortskål Suecus, regis Hafniensis jussu, Arabiam petens et D[ominus] Alströmer, eggregius amicus tuus, qui Galloprovinciam adibat. Nuper D[ominus] Fortskål e Constantinopoli misit ad me fasciculum seminum pro horto regio, inter quae duo tantum desiderabantur, et novus botanices professor, cui illa tradidi, mittet semina ad D[ominum] Oeder, professorem botanices Hafniensem, qui typis impressit et ad me misit catalogum specierum tuarum, ut quibus careat intelligerem. Salutavimus hic etiam eruditum astronomum Upsaliensem, qui nomen suum Societati nostrae regiae inscripsit. Nuperrime D[octo]r Gouan typis edidit floram Monspeliensem in 8° 560 pag. cum iconibus festucae ciliatae, agrostis ventricosae, Atropae humifusae et cardamines lunariae. Methodum autem sexualem fideliter secutus est, et characterem primarium omisit, secundarium vero pro quovis genere tradidit utilius multo facturus, si pro quavis specie foliationem, florescentiam, stipulationem &c. dedisset, raro nominum specificorum tuorum quandam mutationem induxit.

Prodit etiam in lucem Parisiis flora Galloprovincialis Lud[ovici] Gerardi doct[issimi] Aquisextiensis in 8° pag. 586 continens 1700 species neglectis etiam hortensibus; ordinem secutus est, quem tradidisti in fragmentis methodi naturalis et tua fere semper nomina specifica admittit, at quod doleo, non raro genera Tournefortii instar multiplicat ejusque nomina generica recipit.

Icones aliquot addidit nitidissimas, totumque opus dicavit viro colendissimo, Delamognon de Malesherbes, cujus pater est Franciae cancellarius; in cujus honorem optabam olim, ut plantae cuidam nomen Lamognium inscriberes; quippe est vir et loco et meritis etiam in botanica splendidus, et doctorum patronus, Gerardus autem de me, a quo prima botanices elementa accepit, silet; omnia vero tibi et Jussiaeo potissimum tribuit.

Accepi etiam quatuor abhinc annis floram Niceaesem Caroli Allioni Taurinensis, medici eggregii, 8 pag. 260, qui ordinat plantas juxta florum monop[etalorum] et polyp[etalorum] regularitatem et anomaliam, dein ad numerum antherorum et stylorum descendit, quae quidem methodus mihi semper arrisit. Ille etiam tua genera tuasque species fere semper recipit; raro vero Tournefortiana genera adoptat. In hoc minime laudandus. Ille autem est levis armaturae miles et Gerardo multo inferior; uterque rectius fecisset, si tuis characteribus novos adiecisset.

Cum botanicae a tribus annis valedixissem, solis botanicis addictus, nuper philiatrorum caterva exegit, ut sibi elementa botanices in cubiculo meo traderem, quod idcirco facio et rursus botanicae amor paululum revixit apud me. Nuper autem observavi dari speciem Sii, quae a latifolio distincta est maxime, saltem quoad usum, et est sium berula, cum latifolium nullius usus sit, saltem apud nos. Differt autem sium berula a latifolio, quod intra aquam vivat; latifolium vero alte supra ipsam assurgat et quod Berula gerat foliola ad basim quasi hastata [illustration], quae appendix in latifolio non observatur; adeoque lubenter vocarem Sium (berula) foliis pinnatis, foliolis hastato incisis, umbella terminali; et latifolio adderem sium foliis pinnatis foliolis uniformiter serratis, umbella terminali.

Vide verum sium Mathioli apud Dalechampii icones, ubi saepe pinguntur hae laciniae in ima parte folii.

Professor quidam in nova universitate Mecklenburgica, Schreber dictus et tuus discipulus, scripserat ad me, petebatque, ut ad se mitterem herbarium quoddam, si venale prostaret. Sed non inveni, nec, ut a quodam botanophilo pararetur, obtinere potui, quod ipsi, quaeso, notum facias, si scripseris.

Si hoc mense forent centum exemplaria tui systematis nuper editi, omnia intra diem venderentur. Sed nullum est omnino, nec ipse ullum habeo. Bibliopolae Genevenses ajunt navem libris illis aliisque onustam ex Stockholmia profectam, in mari periisse; adeoque recusant, novos libros accersere; tu, si possis quadam navi exemplar mittere ad D[ominum] Holms, consulem Suecicum amicumque meum, Monspelii degentem, pergratum fecceris [sic]. Amoenitatum tuarum tria tantum prima volumina habeo; caetera unde habeam nescio.

Rosam habeo a Monte Calcaris elegantissimam inermem a[...] calycibus non barbatis, glabris, ventricosis, foliis laevibus [...] ovalibus serratis sex vel septem jugis, corollis rubellis. A cinnamomea diversa est tum odore, tum baccae figura, tum calycis laciniis simplicissimis; quaenam species sit, tu videris.

Krameri floram Viennensem vidi, sicque tua methodus in historia naturali sensim in omnes regiones serpit et ab omnibus plausum meritum obtinet, nominisque tui famam in orbem universum spargit.

Fragaria, quam forte aliquo jure potentillis annumerandam censet Gerardus, medicamentum antipodagricum, tuo monitu, mihi praebet jucundissimum, a quo certe melius habeo. Eruditus Smith Lausanensis et quaestor Lugdunensis, qui huc se contudere et per Galliam obambulant, referunt passim in diversis provinciis esse multos etiam nobiles, qui tuam methodum apprime callent et excolunt; vide, quantum tibi debeat naturalis historia, quam tu solus plus promovisti intra aliquot annos quam veteres multi intra saecula.

Classes meae morborum sudant sub praelo. Tres Tomi in 8° jam editi sunt, quos non vidi; quartus vero prodibit, cum licebit ob oculorum meorum debilitate hunc elaborare.

Typographus hos omnes simul tantum promere decrevit. Quandonam filius tuus charissimus huc accedet? Memento te promisisse.

Vale et dilectissima conjux et charissima proles meque tibi addictissimum amare perge!

Monspelii 25 maii 1762.

Tuam dissertationem, quae praemium retulit academ[iae] Petropolitanae, aliasque fac, ut videam.

Acetum Saturni mulsa aqua dilutum est eximium medicamentum, quo tollitur intra aliquot dies Scabies sola lotione partium affectarum et ad summum additis pro hujus libra aluminis [symbol] et salis marini [symbol] innumeri hoc solo remedio sanantur.

A Messieurs
Messieurs De L’academie royale
Des Sciences D’ upsal
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 121-122). [1] [2] [3]