Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3106 • Carl Linnaeus to John Ellis, 16 July 1762 n.s.
Dated 1762 d. 16 julii. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilo, D[omi]no John Ellis, Esq[uire], S[alutem] pl[urimam] d[icit] C[arolus] Linnaeus.

A longo tempore Tuas non habui, quas avide desidero. Semina Tua Magnoliae Liriodendri &c. cerae inclusa, cum reliquis, apud me non germinabant.

Multum et aeternum Tibi devinctus ob beneficia innumera, quibus meum Solandrum cumulas.

Si semina perfecta dat, uti spero, mittam ad Te sub autumno novam plane speciem Mesembryanthemi e Cap[ite] B[onae] Spei cum speciosis luteis floribus et caule hirto, radice annua, ut videtur.

Inclusas, quaeso, tradas D[omino] Solandro. Has mitto sub Tuo involucro, ut eas certius accipiat.

Paucissima fuit haec aestas Insectis, adeo, ut numquam pauciores haberem.

An quid novi prodierit a D[omino] Edwardo, qui auxit nostram scientiam tot raris Avibus & Animalibus?

Quid novi apud Te, cui natura quotidie revelat sua arcana?

Ego totus sum in edendo Species plantarum, editione secunda, quam fere duplo auctiorem reddam.

Te servet D[eus] T[er] O[ptimus] in ornamentum artis.

Vale!

Dabam Upsaliae 1762 d[ie] 16 julii.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 401-402). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 156-157   p.156  p.157.