Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3155 • Carl Linnaeus to John Ellis, 23 November 1762 n.s.
Dated 1762 d. 23 Novembr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no JO[HN] ELLIS,
Antiquo Amico,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné,
Equ[es].

Jam diu est, quod Tuas, Amicissime, habuerim literas, quod plurimum doleo, cum e Tuis semper proficio, qui tam lynceus es observator et egregius.

Ego etiamnum continuo in editionem meorum specierum, quae nunc longe ditiores prodeunt.

Vidisti procul dubio, quomodo D[ominus] Jacquin in suo opere Ellisiam Brownii reduxerit ad Durantae Plumierii genus. Ego quidem ipse non videram Durantam. Adeoque petii in literis a Jacquinio florem Durantae et fateri debeo Durantam et Ellisiam non modo genere convenire, sed et vix et parum specie differre, ita ut haec genera separari nequeant. Ideoque constitui novum genus dare Ellisiae, in Tui memoriam, qui de nostra scientia prae reliquis bene meritis es. Vellem lubenter assumere plantam in Hortis Europaeis introductam! Adeoque constitui dicere istam plantam, quam in Spec[iebus] plant[arum] p. 160. sub specie 2. dixeram Ipomaeam Nycteleam, quam Morisonus in hist. 3. p. 451. s. II. t. 28. f. 3. male delineavit, quaeque crescit in Horto Collinsonii et forte in aliis apud vos hortis, cujus fructificationem jam vidi distinctissimam et distinctissimum constituere genus. Rescribas, oro, quam primum, num hoc Tibi placeat vel si velis aliam.

Rumor apud nos hisce diebus exortus est, quod meus Solander apud vos sit in angustiis. Quaeso, et oro pro Tua fide et amicitia mihi primo cum tabellario dicas, quomodo valeat. Dedi ad eum literas ante 2 menses, quod vocatus sit ad Professionem Botanicam Petropoli, sed, quod miror, etiamnum nullas responsorias habui. Misi eas sub couvert ad Brander et Spalding.

Quid novi reportasti e Regno Neptuni, qui inde quotidie novas gazas reportas?

An quid novi a D[omino] Garden? Tuam Gardeniam rite in novis meis speciebus plantarum proposui.

Upsaliae 1762 d[ie] 23 Novembr[is].

To
Mr John Ellis
Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 400). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 157-158   p.157  p.158.