Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3179 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 8 December 1762 n.s.
Dated 8 Dec. 1762. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Illustri Viro,
Carolo Linnaeo,
Equiti aurato, Archiatro regio rel[iqua],
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Christianus Oeder.

Inspecto Tomo primo novae editionis Libri Tui, Species Plantarum dicti, qui his primum diebus in manus meas pervenit, permoveor, ut quod in ultimis meis literis Te rogavi, denuo petam enixe, ne Icones Florae Danicae aliter quam sola commemoratione numeri tabulae cujuslibet, omissis nominibus, excitare velis.

Declaravi in Programmate edendi operis rationem et caussas, cur sejunctas a descriptionibus s[ive] sermone et textu, ut dicunt, edamus icones plantarum, et palam est inspicienti plagulas iconum fasciculo primo adjectas, scopum non fuisse alium nisi interim, dum textus paratur exhibendi saltem Synonyma potissimorum auctorum, qui aut descriptione et characterum selectu aut icone ad cognitionem uniuscujusque plantae adjuvarunt, ne incognitas plane reciperent emtores plantas. Synonyma inquam trado, quorum nullum palam pro meo nomine declaro sancitumve volo, qui quidem non est meus labor hoc certe loco, siquidem unquam erit. Synonyma haec ordine chronologico dispono, incipiendo ab inventore finiendo in novissimo Tuo Pinace, omissis intermediis, qui momenti nihil ad plantae historiam attulerunt, excepto C[asparo] Bauhino, Synonymorum ad suum usque tempus collectore, neque possum mihi persuadere, quidquam rei interesse, sive temporis ordinem directum sive inversum sequaris, aut quidquam de meo adversus hos quos excito auctores animo in utramvis partem concludi posse, quasi potiore mihi loco ei sint, quos primum nomino, aut minus Te tanquam principem in arte virum suspiciam, quia ultimo in loco Systema Tuum, quippe novissimum librum cito.

Haec cum ita sint optassem, et fateor exspectassem, ut citares fasciculum hunc primum sola commemoratione numerorum Tabulis inscriptorum, et cum Tua ubique nomina, ipsis trivialibus insertis, a me expressa sint, adjiceres post propriorum librorum mentionem Floram meam, ita, ut factum video, ad Cornum Suecicam.

Placuit autem Tibi, Vir Illustris, generatim quasi a me adoptatum nomen citare primum quodque ex Synonymis ad quamlibet Tabulam spectantibus, quod quidem, etsi a mea sententia longe alienum factum, ferri tamen potuisset, si modo auctorum libros, unde illa Synonyma petita sunt, simul nominasses. At nunc, quando lectores Tui libri vident e. g. sub Saxifraga Stelleri (atque eadem est ratio in plerisque aliis locis, ubi mei mentio fit) lineam ultimam: Sedum alpinum 13 Oed. Dan. t. 23, quid, quaeso, cogitabunt hi lectores de me, quamdiu meum librum non viderunt, neque me norunt, quid deinde de Te, quod pace Tua dixerim, quando libri mei copia ipsis erit. Primo casu insulsum me hominem crederent, nisi forte indulgentia aliquis, cui probabile non erit tali homini opus regio nomini dedendum demandari potuisse, aut aliquis assuetus lectioni librorum Clusii errorem typographicum subesse suspicabitur. Altero casu mirabuntur mirificam citationem et meis verbis et sententiae meae illatam. Sane, Vir Illustris, si placide velis perpendere totam rem, invenies ita comparatam esse, ut qui inimico in me animo me opusque meum tecte deprimere cuperet, hoc fere modo rationes suas instituere posset.

Enimvero persuasum habeo candorem animi Tui a profundissima Tua scientia non superari et longe a Te abesse tale consilium, ut potius mecum doleas locum tali suspicioni datum.

Vix me, Vir Illustris, hucdum in alterutram partem nosse potes, nisi quod Forskålius, uti ipse scripsisti, de me ad Te retulit, et quamquam non inclarui, nihil tamen memini in me esse, quod me munusque, cui praefectus sum, in quo quidem omnia de novo ordinanda sunt et intra initia subsistendum est, dedeceat.

Ita ut Te amicitiamque Tuam, si mereri eam contigerit, maximi facio, ita nollim ullius unquam quantumvis celebris viri benevolentiam alio modo sectari quam qui utrumque deceat.

Persuasus itaque de candore et aequitate Tua, Vir Illustris, spero pronum Te fore ad impediendum, quo minus injuria, quae mihi ex citationibus Tuis, etsi Te invito, tamen metuenda est, persistat, et ad emendandum illatam.

Quamprimum commoda se occasio offeret, transmittam ad Te integrum exemplar fasciculi primi pictum ab optimis nostris oper[ari]is, tumque peto, ut illam dimidiam partem, quae nunc in manibus Tuis est, reddere velis ornatissimo juveni Fabritio, qui has Tibi literas tradet. Fasciculus alter sub prelo sudat. Interim autem, donec integer prodit, mittam Tibi, si cupis, Tabulas separatas quotquot impressae sunt, nempe puras, id est sine coloribus.

Novissimae literae Forskålii Cairo datae erant Junio mense a[nni] c[urrentis] per Livornam procuratae, unde semina et manuscripta, quorum mentionem facit, quotidie exspecto, siquidem mercatorum diligentia non deest. Continebatur in his literis specimen plantae, quam meo nomine insignare in animo habebat, sed haec quidem planta certo est Cleomes species et quidem violacea. Si cupis transmittam.

Vale et persuadere me inter eos esse, qui non ultimae laudis reputant principibus placuisse in arte viris.

Hafniae d[ie] 8 Dec[embris] 1762.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XI, 252-253). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 357-359   p.357  p.358  p.359.