Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3183 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, [30 June 1762] n.s.
Dated . Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

ILLUSTRI SAUVAGESIO
S[alutem]
C[arolus] Linnaeus.

Nudius tertius mihi attulit tuas, amicissime, d[ie] 28 Maii datas, refertas novis, plurimis, et perennantibus amicitiae speciminibus copiosissimis.

Doleo, quod nequeam videre Dom[inorum] Gouani et Gerardi Floras, easque laudare in meis Speciebus Plantarum, quae sudant. Potuissem, ex his monitus, multos errores evitare, multas species illustrare.

Allionii Floram Nicaeensem tandem accepi.

Sium tuum non vidi. Non enim apud nos crescit. Eamdem speciem tamen habet Hudson in Flora sua Anglica, et rite distinguit a vulgari, umbellis lateralibus pedunculatis. Me doceas, quem apud vos usum habeat, et an involucrum universale sit pinnatifidum.

Rosa tua, forte sit Rosa Alpina?

Nil magis optare possum quam videre tuas Classes Morborum, quae unicam normam sistunt per miserias corporis humani.

Si quocumque possibile sit mittere, mittam meam dissertationem de Sexu Plantarum, pro qua praemium retuli, et reliquos vanos meos tractatus.

Tuum favorem in coelum extollunt et Dom[inus] Forskahl et Alstroemer. Felices eos judico, qui Te coram videre potuere, Te alloqui.

Medicamentum tuum contra scabiem tentabo.

Sed mihi suffecit semper unguentum vulgare cum unguent[o] Rosat[o], quod semper curat, absque repulsionis metu.

Hudson Flora Anglica videtur mihi pulchra evadere; dimidia est impressa, altera pars continuat. Est ad meam methodum, et praestat longe isti Hill Florae Anglicanae, quae ante annum prodiit.

Quidquid initium habuit habebit et finem; sic meae vires incipiunt imminui cum praecoci senectute, ideoque sarcinas meas colligo. Emi mihi praedium pro 100,000 thaleris cupreis nostrae monetae, e quo habeo annuos reditus 9,000 thal[erorum]; in isto jam struo domum pro uxore et liberis, sub qua se recipiant post mea fata, cum habitem in domo Horti Academici, professioni propria.

Accepi a Patria 18,000 pro phaenomeno naturali detecto; S[erenissimus] Rex me nobilibus adscripsit; mihi etiam concessum transferre munus in filium, Demonstratorem in Horto, quandocumque volo.

Edo nunc ultimam editionem Specierum, et perveni ad Decandriam; erit fere duplo auctior. Dein, si vivere continuo, dabo Systema Naturae, cujus omnia exemplaria distracta sunt.

Museum Reginae ultima manu describitur pro typo.

Sudat nova editio tomi secundi Amoenit[atum] Acad[emicarum], in quo tantum nomina trivialia ubique adduxi loco differentiarum ad Species.

Accepi vere novam speciem Mesembryanthemi caule hirto, radice annua, foliis ovalo-lanceolatis, e seminibus Capensibus.

Jacquin edit librum de Plantis Viennensibus, et aliam historiam Pl[antarum] Americanarum, cum pulchris figuris, quas ad me mittit prout inciduntur.

Ehret misit ad me pulcherrimas figuras plant[arum] Ipomeae, Gardeniae s[ive] Jasmini flore pleno Mill[eri].

Ausoniae, quae forte Tabernemontanae species.

Habui multa semina e Zeylona, e Jamaica, e Malabaria, etiam Londino.

Fraga vendebantur antea ¼ thalero Upsalico. Nunc plures arthritici exoptant, ideoque debeo solvere cantharum 8-plo s[ive] 3 thaleris.

Linnaea in omnibus officinis Danicis servatur; tanquam specificum praescribitur rheumaticis, in infuso.

Accepi jam Spigeliam veram siccam Londino, pro verminantibus meis filiabus.

Ancillam, quae incurrebat veram pleuritidem ab utroque latere thoracis, in agone constitutam, intra 24 horas curabam, ante aliquot annos tribus dosibus Senegae.

Accepi verum Rhabarbarum Chinense, diversum a Rheo Rhabarbaro et a Rheo isto novo Milleri, quod gerit folia palmata; gemmae in hoc non rubescunt, sed flavae sunt, signo majoris amaritiei.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Private collection). [1] [2] [3] [4]