Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3204 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 5 January 1763 n.s.
Dated 3 Jan. 1763. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Illustri Linnaeo>br> S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Oederus.

Minime iratus, at veritatem et extimationem meam amans, quae chara bono viro, ut nihil supra esse debent, et veritati et mihi debeo responsum ad nuperas Tuas literas d[ie] 24 Dec[embris] 1762 datas. Breve ut redderem pariterque clarum judicavi fore optimum, ut exscriptae parti epistolae Tuae subjungerem animadversiones meas.

Nec verbum amplius addam, nisi commemorationem honoris, quo Te, Vir Illustris, ob ingentia in Botanicam merita, etsi mihi ut palam est alienum, prosequor. Vale!

Hafniae d[ie] 3 Jan[uarii] 1763.

En Excerptum epistolae Tuae

“Cum iratus sis, ut video, forte non admittas rationes, quas si admitteres, non in me offensus esses, sed potius in Te ipsum. Si liceat amice loqui, summa haec erit.

Tua intercessione etc.

Munificentissima sua manu potentissimus Rex Danorum Te

1) misit in suas regiones ad plantas patrias indagandas.

Eximius pictor delineavit plantas omnium pulcherrime. Tu addidisti Synonyma secundum seriem aetatum cum nulla 2) Tibi placerent. Ego non capio, 3) forte nec ullus alius, quomodo possis emittere regium opus 4) absque descriptionibus in loco factis, et potissimum absque 5) nominibus plantis impositis, quod a nullo factum unquam vidi, nisi a Meriana in Surinamensibus, sed haec foemina erat.

Ego non potui 6) Te allegare Tuamque Floram citare absque nomine. Nomina nulla aderant, nisi synonymica. Debui itaque citare primum nomen paragraphi ubique, 7) ut indicarem tabulam, in qua picta erat planta, 8) non vero, ut indicarem nomen, cum nullum Tibi proprium erat.

Quis unquam allegavit 8) ultimum Synonymon authoris? Si hoc fecissem, quid non de me, de philantia mea judicare potuisses ipse, quid non 9) omnes alii?

Sed urges 10), quod debuissem nominare authorem, a quo Tu desumsisti primum Tuum nomen. Ego multoties allegavi 11) Vaillantium, Barrelierum &c., ubi assumsere Tournefortii nomen (non tamen nominato Tournefortio), dum volui remittere lectorem ad pulchram observationem vel figuram. Non enim citavi authores seniores ob sua erronea nomina 12) sed ob suas illustrationes; si allegassem antiquum authorem, crederet lector me eum remittere ad observationem et reperisset se seductum

C[asparus] Bauhinius etiam proposuit Synonyma secundum aetates, sed semper his praefixit proprium nomen. 13) Hoc si fecisses et Tu, nec de me nec de aliis doleres. Te ipsum accusas erroris, non vero alios bonos. Si placeat meo uti consilio, 14) edas, dum proximum emittas fasciculum, catalogum Tuorum nominum, ut sciant lectores, quo utantur nomine Tuo. Nam hoc 15) requiret a Te ipsa ars. Hoc decet Te editurum tam splendidum et vere regium opus; addas etiam, si placet, Tuas descriptiones, ne 16) malevoli in pejorem partem Tua interpretentur, et dicant egregie pictorem res suas egisse, Te vero nihil egisse – &c. ”

En animadversiones meas

1) Liceat unice ad me tuendum, et absit invidia verbis, liceat, quod ignoras, credo, Tibi dicere, totum quantum est Hafniense institutum hoc botanicum coeptum esse et continuari secundum mea consilia. A me selectus est hic, quem laudas, pictor, me duce pingit. Quaeso, noli nimis pronus esse ad contemnendum hunc hominem, quem alii graves viri debent melius nosse quam Tu potes.

2) Neque placent neque displicent. Nam Synonyma sumuntur, ubi reperiuntur, neque citantur nominis caussa (quod ad cognitionem rei nihil confert et tantum cognitae jam rei ideam in mentem revocat), sed ad clarius declarandum locum libri citandi.

3) Quidni? Nonne possit edi sylloge iconum sine descriptionibus, aeque ac descriptiones sine iconibus, quemadmodum tabulae geographicae sine geographia et geographia sine tabulis? 4) Enim vero promissae sunt descriptiones, et edentur post non adeo multos annos, quos ut vivas nec solus opto, caussae autem, ob quas ab iconibus descriptiones separantur, declaratae sunt in programmate meo, quod videdum, antequam vituperes, 5) Icones inquam eduntur nunc primum rerum ectypae seu formae succedaneum herbarii et Meriana, quamdiu hoc tantum agebat, ut rerum formas sisteret, recte, quantumvis foemina, agebat. Nam si nomina adjecisset, quid poterant ad rerum adcognitionem adferre magis sola et extra systematis nexum? Nos autem Synonyma adjicimus, ut emtores herbarii hujus, quod ipsis interim praebemus, possent id conferre cum botanicorum scriptis. 6) Non potuisti? Utinam ita ubique citasses Floram meam, uti factum est sub Veronica 13 et Corno 4 aut quomodo in Systemate Naturae citas Milleri, Du Hamelii et Plumieri icones. 7) Ergo debebas citare numerum ipsi tabulae insculptum, et uniuscujusque paragrapho praefixum. 8) Quando citantur auctores, non citantur Synonyma ab iis collecta, sed eorum nomina propria aut pro propriis declarata, ubicunque ipsis placuit talia nomina aut tradere aut declarare.

9) Minime vero. Si ad calcem Tuorum nominum indicasses plantam a Te definitam icone expressam esse, suo numero designata, in Flora Danica, quis unquam arguere Te philantiae potuisset?

10) Et id quidem meo jure, nam non potuisti non animadvertere, ita uti mentionem mei facis, omissis libris, unde petita sunt nomina, quae pro meis citas, ridicula reddi haec nomina, idque Tua sola culpa.

11) Vaillantius et Barrelierus &c. e schola Tournefortiana profecti professi sunt nomenclaturam Tournefortii sibi familiarem. Ego autem nihil tale professus sum.

12) Neque ego hos remotiores auctores cito ob nominum concinnitatem, sed ob laudem, quae inventoribus et primis descriptionibus, potissimum omnium praeclarissimo Clusio, debetur. Tanto minus haec mihi nomina imputare et obtrudere debebas, quorum nec nostro nec ullo tempore sine auctorum commemoratione simul facta, sensus ullus est.

13) Bauhinii scopus ex professo erat conscribendi pinacem seu concordantiam nominum meus scopus alius pro praesenti non fuit quam vindicandi emtoribus libros potissimos, quibuscum icones seu herbarium hocce conferre possent.

14) Si praeces meae quidquam apud Te impetrare possunt, rogo Te enixe, ne icones nostras aliter quam mentione numerorum tabulis inscriptorum citare velis.

15) Quaeso, quomodo hoc demonstras? Itane opus tandem est, ut quilibet novus auctor augeat cumulum nominum, quo jam nimis Botanica laborat? Itane mihi per Te non licebit Te aliosque in arte magistros venerari, nisi unum mihi assidue delegam et in ejus jurem verba? Anne nomini innititur plantae alicujus cognitio, nec potius characteribus, quibus quaelibet species ab omnibus reliquis civibus regni vegetabilis distinguenda venit? Si placuerit alicui characteres hos ab ipso aut aliis inventos, selectos, definitos, pro omnibus ipsi notis plantis aut pro dato aliquo numero plantarum, verbi gratia spontanearum alicujus regionis, disponere justo ordine, quo lectores ejus, in contemplatione plantarum vivarum, manuducentur ad illum quemlibet characterem i. e. summam et complexum notarum cuilibet plantae competentium, qui in plantam quamlibet propositam quadrat. Si ipsi placuerit sub quolibet charactere, a vicinis separato, tamquam vero fundamento omnium, quae de planta aliqua praedicari possunt, citare auctores, qui de tali planta scripserunt sive solum indicando paginam locumque libri, sive ascribendo nomen, quod quilibet plantae illi assignavit; ipse autem nullum adjecerit a se fictum nomen, neque inter congesta synonyma ullum praeadamatum pro praecipuo et suo declaraverit, tum talem hominem ideo infantiae artis redargues, et hodiernae lucis litterariae, barbarum quippe et librorum eorumque, quae in orbe litterario geruntur ignarum, commonefacies?

16) Hi quidem certe malevoli sunt et immemores promissi mei in programmate aut si rationem operis cognitam habent, tanto magis iniqui et superbi, quod contemnunt quae nondum in lucem prodierunt. Alienum quidem a me est inter tales homines Te numerare, poteras autem commode ab ipsa commemoratione talis suspicionis abstinuisse, quae non magis me quam superiores meos laedit.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XI, 254-255). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 359-363   p.359  p.360  p.361  p.362  p.363.