Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3273 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 1 June 1763 n.s.
Dated 1. Junii Ao 1763. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Perillustri et Generoso Viro
S[alutem]

Duos abhinc annos oculis Tuis subjicere sustinui ea, quae imperfecte de Insectis Siaellandicis tunc ex meis proferre valui, quae benignis et faventibus oculis Te excepisse, saltem accepisse mihi gratulor. Eodem Tuo fretus favore novum offero specimen, tractans historiam Anatis mollissimae. Appendix addita continet Objectiones viri cujusdam Reverendi, historiae naturalis patriae peritissimi, quas, utpote manuscripto divulgatas, instinctu fautorum publice una cum meis responsionibus edere curavi; hac eadem occasione ea, quae in appendice pag. 32. subsequuntur, a viro Illustri et Historiae Naturalis cultore felicissimo ex Cimbria transmissa, nec non propria errata addidi. Restat jam, ut tam ipse Tractatus quam haec Appendix Tuo aequo benignoque subjiciantur judicio. Errores, quos libenter confiteor bene multos, facile condonabis, si me autodidactum interpretibus destitutum consideraveris. Si vero quaedam forsan Tibi arrideant, sufficiat hoc pro magno incitamento in ejusmodi studiis, quae ad cognitionem naturae et ejus gazas perscrutandas ducunt.

Museum avium, quod hisce ansam dedit, et cujus descriptio intra breve tempus prodibit, continet, inter alias aves ignotas vel dubias, veram Skuam Höyeri, Catarractem nempe Willughbeji, Raji & Sibbaldi, simulac Catarractam Aldrovandi; ex hisce avibus novum genus sub nomine Catarractis conficere tento, et ob rostri et unguium convenientiam Larum parasiticum ex genere larino in genus Catarractis transferre, si non satis audacter, meditatus sum. Observationes ex Vespertilione Vampyro oculari inspectione desumtae heic Tuis sistuntur oculis. Haec cum reliquis, si placent, plura amplius aggrediar, ut tali modo via ad Te Tuosque Lares semel aliquando mihi facilius pateat.

Hisce meis conatibus fave et Fautorem mihi, si votis respondeant fata, quondam praesenti, Te praesta; sic promoventur studia mea et me habebis semper

Tanti Nominis
cultorem observantissimum.

M[artinus] Th[rane] Brünniche

Hafniae in Colleg[io] Elersiano d[ie] 1 Junii A[nn]o 1763.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 239-240). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 408-409   p.408  p.409.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 375-376   p.375  p.376.