Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3310 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 22 October 1763 n.s.
Dated 22 8-bris 1763. Sent from Idrija (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Celeberrimo,
D[omino] Carolo V[on] LINNÉ,
Equiti de stella Polari,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joannes Scopoli.

Vienna redux, ubi per trimestre commoratus sum, inveni Labaci binas Tuas Epistolas, quibus, dum responsum paro, evocor denuo in Styriam ab Episcopo Secoviensi, qui factus Episcopus Passaviensis, me, pro Personae suae aulaeque, Medicum constituit. Dum ergo novum iter perficio, accessere aliae litterae, quibus, ut et aliis, iam breviter respondeo.

Anas mea subterranea caret gibbo ad basim rostri, nec eadem mihi videtur cum Anate Tua Phanta.

Turdus secundus, a Corvo infausto omnino diversus est.

Caprimulgum sugere ubera vaccarum fabula est, ideoque exosa Pastoribus avis, qui vaccas custodiunt in Alpestribus Comitatus Tyrolensis. Ova ponit duo tresque, marmoris adinstar fusco-variegata, ceterum alba. Nidum, quem vidi, paraverat in terra intra folia antiqua.

Torpedo apud nos superne est albido-fuscoque nebulosa, subtus alba et hinc inde rubro variegata, absque maculis (4-5) nigris. Spiracula vero, ut bene observavi, tantum quatuor.

Pisces varios descripsi, sed nunc occupatissimus tot res describere non possum.

Plantam, quam Atropae speciem feceram, dixi in Manuscriptis Editionis secundae Lithophyllam et iconem feci. Sed, cum D[ominus] Jacquin Viennae a me petiisset iconem et caracteras huius novi Generis, aere suo sculpi curavit hanc plantam et inseruit Observationibus suis Botanicis cum nomine Scopolae Carniolicae, sed melius diceretur Scopolia quam Scopola. Ex semine non nascitur, sed ex radice, quam Tibi hoc anno vel altero mittam, una cum aliis rebus.

Prodiit Viennae ante tres Menses Entomologia Carniolica, quam Tibi mittere paratus sum, si modum et viam indicaveris, qua absque magnis meis sumptibus ad Te tuto deferri queat.

Gratias ago pro determinationibus Insectorum et Plantarum, sed Papilio Hermione, a me dictus fuit Hippermnestra, ab ea praeclara Danai Regis filia, quae sola suum Lincaeum servavit.

Dic quaeso, an non casu aliquo meae Plantae mixtae fuerint cum plantis Tibi eodem tempore missis a D[omino] Jacquin. Nam ego aliquas plantas, quas mihi determinavisti, misisse Tibi, vix credere possum.

Phoenicopterus in his terris non habitat, sed vidi huius avis tres Varietates in amplissimo Museo Excell[entissi]mi Comitis Turriani, Viennae, nempe 1. rubram. 2. albam; alis rubro maculatis. 3. carneam alis supra subtusque roseis. Sed unguis digiti postici nunquam incurvus erat. Avis huius aliarumque eiusdem Musaei, ut et Vivarii Caesarei nec non indigenarum descriptiones, brevi dabo.

Faunam non conscribo, sed icones insectorum plerorumque, prout in Entomologia mea numerantur, prodibunt alio demum anno, eodemque Avium centurias aliquot describam, cui animalia nonnulla alia appendicis loco adiungam.

His diebus creavit me Imperatrix Professorem Chymiae et Metallurgiae in his terris, qua occasione brevi Lithologiam meam perficere et evulgare licebit.

Cinnaberim nostram nativam certo habebis, sed ego aliam viam nescio quam per D[ominum] Jacquin, qui Gronovio res suas mittit, a quo Tu demum habiturus es. Si aliam et meliorem habes, quaeso, ne obliviscaris eam mihi indicare.

In litteris meis Tibi missis, una cum Insectis et plantis, rogaveram, ut consortio Eruditorum Academiae Upsaliensis adiungi possim, sed hac desuper nullum dedisti responsum. Misi etiam eadem occasione Opusculum meum de Hydrargyro, sed et, an istud ad Te venerit, nescio.

Hisce vale, Celeberrime Vir, et porro me ama!

Dab[am] Idriae 22 octobris 1763.

upSUMMARY

Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
has been away from home for a considerable time, among other places also for three months in Vienna, so he had found several letters from Linnaeus [17 May 1763Letter L3257, 20 June 1763Letter L3264, 29 August 1763Letter L3281] on his return. As Scopoli has to travel again, he has been invited to Styria, to the archbishop of Seckau, he answers many of the comments given by Linnaeus in those letters.

Nicolaus Joseph, baron von JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
has included the plant Lithophila under the name Scopola Carniolica in his Observationum botanicorum [...] pars I-IV et ultimaJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
Observationum botanicarum
iconibus ab auctore delineatis
illustratarum pars I-IV et ultima

(Vienna 1764-1771).
.

The Entomologia CarniolicaScopoli, Giovanni Antonio
Entomologia Carniolica, exhibens
insecta Carniolae [... ] distributa
[...] methodo Linnaeana
(Vienna
1763).
was published three months earlier, and Scopoli will send Linnaeus a copy if Linnaeus tells him the cheapest and safest way to transport it.

Scopoli thanks for Linnaeusís definitions of several insects and plants. However, he suspects that some of the plants sent by him had been mixed up with those sent by Jacquin, since he did not remember having sent some of the species listed by Linnaeus.

The flamingo does not live in Austria, but Scopoli had studied three stuffed specimens in the museum in Vienna owned by count TurrianiTurriani, Austrian?. Count.
Owner of a museum in Vienna.
. He will send a fuller description.

Scopoli is not preparing a fauna, but he will publish descriptions and pictures of insects, enumerated in his Entomologia Carniolica, and descriptions of several hundred birds.

Scopoli has been appointed professor of chemistry and metallurgy, so he will be able to finish his Lithologia [Scopoli refers presumably to his Einleitung zur Kenntniss und Gebrauch der FossilienScopoli, Giovanni Antonio
Einleitung zur Kenntniss und Gebrauch
der Fossilien
(Riga 1769).
].

Scopoli wants Linnaeus to suggest a better way to send things than through Nicolaus Joseph, baron von JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
and Johan Frederik GronoviusGronovius, Johan Frederik
(1690-1762). Dutch. Naturalist, senator
of Leiden. Linnaeusís benefactor and
friend. Published Flora Virginica
(1743, 1762) together with John Clayton.
Correspondent of Linnaeus.
[who had died in July 1762].

Scopoli notes that he has had no answer to his request to become a member of the Royal Society of Sciences in Uppsala [Kungliga Vetenskaps-Societeten i UppsalaKungliga Vetenskaps-Societeten i
Uppsala,
Swedish. The Royal
Society of Sciences at Uppsala was
founded in 1728.
]. Also, Linnaeus has not confirmed that he has received some of the publications sent.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 14-15). [1] [2] [3]