Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3385 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 9 March 1765 n.s.
Dated d. IX Martii MDCCLXV. Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generosissime,
Fautor aeternum colende,

Ad humanissimas TUAS litteras, quippe quae nova iterum benevolentiae documenta continent eaque maxima, dum respondeo, primum est, ut gratias TIBI agam quam maximas pro humanissima et solidissima plantarum dubiarum nominis veri extricatione.

Quod ad Centauream, novam eam esse iam augurabar. Doleo autem, quod nec eius semina mittere, nec qua[e]stiones omnes circa eam propositas solvere valeam. Doleo haec eo magis, quo opportunior haec mihi fuisse occasio, meam TIBI inserviendi cupiditatem aliqualiter monstrandi.

Res enim se ita habet. Fuit haec Centaurea ante duos annos, dum TUIS solidissimis instructionibus felix fruebar, in horto nostro sub nomine Centaureae pectinatae, et tum ibi lecta est ab amico Fabricio, natu maiore. Aestate vero ante semestre praeterlapsa pulchra haec planta in horto nostro non deprehensa est, certo indicio, quod semina non maturuerint, vel, si perennis, plane perierit. Sic omni orbatus sum spe eius semina pro hac vice accipiendi. Id vero polliceor me aestate in dies appropinquante attentissimum fore ad hanc plantam, et si, quod serio opto, in hortum nostrum tunc iterum allata sit, persuasum habeas, TE non mod[o] perfectissimum eius Exemplar, sed et semina a me accepturum. Flosculi huius plantae omnes sunt ligulatae, apice 3-4 dentatae, steriles in radio, quoad videre possum, quum nec pistillum nec eius rudimentum deprehendere valeam. Folia radicalia, lyrata esse auspicior, quum pectinatam eam dixere nostri botanici. Ceterum num annua sit vel perennis, et unde sit, hoc plane me fugit. Id certum est eam non esse Arabicam.

Dum Zoophyta nostra perlustro, invenio MILLEPORAS duas, quarum altera est M[illepora] crustacea Syst[ematis] Nat[urae], setis nempe simplicibus; altera vero huic exacte similis est exceptis setis, quae ramosae et quidem dichotomae sunt. Color ceterum est flavus. Mitto utriusque exemplar, ut siccam vel madidam ipse vero pro lubito examinare possis. Conchyliorum etiam aliqua aestate appropinquante mittam, quorum characteres in systemate non deprehendo.

Nuperrime advenere cistae quaedam, naturalibus a Forskahlio lectis repletae. Quaenam vero haec sint, quum non viderim, dicere nequeo. Exspectamus adhuc plura, quum qui Pesti fatali effugit Mathematicus Nieboe redierit.

Oederi introductionis in Botanicam pars al[tera] media circiter aestate prelum relinquet; sim[ul] ac prodierit, eam TIBI mittam, ut redeat ad Dominum etc.

Dominae uxori generosae filiisque nobilissimis salutem, quaeso, dicas plurimam.

Valeas, mihique favere numquam desinas, quippe TIBI, obstrictissimo, devinctissimo
J[ohanni] Zoëga.

Hafniae d[ie] IX Martii MDCCLXV.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XVI, 323-324). [1] [2] [3]