Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3409 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 10 March 1764 n.s.
Dated d. 10 Martii 1764.. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Viro Illustri,
D[omino] D[octori] FRANC[ISCO] DE SAUVAGES,
Medicorum antesignano, Amico antiquissimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné,
Equ[es].

Mirum in modum me exhilarabant Tuae die 24 Januarii datae, quas pridie accepi. Mitissimus tuus animus, infucata tua amicitia perennat, ut video, cum tuo sanguine. Ultimum stadium jam absolvimus; coaevi nostrates evanescunt unus post alterum; nos infelices socii etiamnum restamus, sed brevi. Ante octiduum correptus fui tritaea maligna saepius petechizante, quae Upsaliae hoc autumno eripuit cives tantum non innumeros; ego debilis, nec tam atroci morbo par, sumpsi consilium in arena, et uti in peste funestissima sudoreve Anglico assumpsi mox sudoriferum, et sudabam per 10 horas, nihilque assumpsi nisi aquam fontanam, calore aestivo gaudentem; post 24 horas discessit cephalalgia, et sudor acidus sentiebatur, et febris discedebat in totum; sed corpus valde erat debile, necdum rite vires recuperavi.

Gerardi pulcherrimam Floram accepi, et attente legi multo cum fructu. Felix ille potuit in tam felici climate, multis peregrinationibus egregie illustrare obscurissimas antea plantas. Hausi instar apis ex ejus floribus dulcissima mella, nec more vesparum ulla venena. Non quaesivi errores, sed augmenta botanices, quamvis facile crederem nulli mortalium contingere esse immunem ab omni errore. Virum optimum amo itaque et colo ob praestita in re herbaria facinora non levidensia; quod vero ego ipsi displiceam, non est penes me, sed dependet a stupido ingenio; qui optassem maxime instructum fuisse feliciori Minerva; sed ego mei ipsius author non sum. Vidit ille lynceus in meis multos naevos, forte ego in meis observavi ipse adhuc plures, licet minus oculatus. Quod vero ad methodum spectat, nihil habeo quod regeram. Hoc tantum dicam, meum institutum fuisse describere sexus, leges, in plerisque a me visis plantis, cum haec notitia deficiebat apud antecessores; hoc dum facerem, debui methodum ita adornare, ut ex hac quivis videret, quomodo sexus plantarum esset in speciebus sub classe militantibus. Si vero Dioicas, Polygamas, reliquasque redegissem ad priores classes, non absoluta fuisset methodus in sexu. Meum propositum non erat dare methodum naturalem, vel fragmenta methodi naturalis, cujus ordines nullus definire potuit, nisi voluissem inculcare, quod omnis methodus deberet exulare, et nullam methodum assumi, quum credideram paucos tam felici Minerva natos esse, ut possent tot genera rite distinguere absque methodo. Nil magis optarem quam quod Magni viri vellent nobis dare methodum suam, quae esset aliena ab omni vitio. Isti me docuere, quod Hypocistis et Cuscuta, Cornus et Sanguisorba, Fumaria et Digitalis, Veronica et Olea, Statice et Atriplex, Ruta et Reseda, Parnassia et Ledum, Hedera et Erica, Samolus et Campanula, Rhus et Cneorum, ordine eodem convenirent naturali, quod ego numquam credidissem. Utinam unquam credere possem! Sed facile est videre aliorum errores, suos vero ignorare. Argumenta sunt scripta ab inimica manu: Suppono calycem, fructificationis partem: Leontodontidis florem compositum, dica unicum florem nec racemum. Si calix floris pars, et umbella, involucraque, calyces, et receptacula, tunc rite distinxi classes, si observet clavem classium. De Aro observet, quae praefatus sum ad Gynandriam. Ego vero non agnosco receptacula ponere absolutos limites classium naturalium, quod in Saxifragis videre est. Ouae monet de Boerhaavia, pulchra erant; hoc non novi, nec habui Boerhaaviam unquam in ea copia, ut potuerim examinare rite flosculum. Caetera viliora sunt. Utinam posses mihi comparare Boerhaaviae semina, et me doceres, qua ratione istam plantam colerem, quae toties renuit apud me crescere!

Accepi nuper Bassiae pulcherrimum genus.

Vidi aliquot tabulas Dioscoridis delineatas Viennae; sed non dicam, num sint vere authoris Dioscoridis.

Jacquin condidit novum genus, Scopoliam. Scopolia est planta quasi ipsissima Belladonna, sed pericarpium est capsula operculata Hyoscyami.

Acta erudita Trondhiem (Drontheim) pulchre sistunt Aves et pisces plurimos circuli arctici ad Nord cap.

Thea mea egregie crescit. Dicas mihi, num unquam audivisti, quod vera Thea fuerit in Europa; certe mihi ostensae pro ea planta fuere Cassines species.

Hyemem perdurarunt tenellae plantae, Cressa, Drypis, Ρeltaria, Vella fruticosa, Ortega, Protea argentea, quarum flores vivos nondum vidi.

Ne emas, rogo, Species Plantarum aut Genera Plantarum, quae ultimo prodiere; mittam certo cum prima navi.

Sudat Musaeum Reginae, in quo descriptiones insectorum exoticorum, et conchyliorum plurium.

L’Ammiral De Insectis et Edwardsi ultimas Aves nuper accepi et Gronovii Zoophylacium. Mirum in modum accrescit numerus cognitorum animalium.

Si vixero, in mensem Julii incipiam dare novam editionem Systematis, innumeris animalibus auctam, et forte novam lucem accendam in regno Lapideo.

Schultzii et Podae opera De Insectis accepi.

Vale!

Dabam Upsaliae d[ie] 10 Martii 1764.

upSUMMARY

Not yet available