Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3423 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 23 July 1764 n.s.
Dated 23 Julij 1764. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Viro et Generoso et Perillustri,
Equiti Carolo de Linné,
M[artinus] Th[rane] Brünnichius
S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Entomologiam, tabulas insectorum systematicas sistentem, una cum ave Catharacta Skua et Puffino, nec non paucis mihi in duplo <u insectis ex Africa allatis, et quantum tunc temporis judicabam, nunquam descrip¬tis per Generosissimum Comitem Adamum de Moltke iter navale ante binos menses ingredientem cum nave Regia, Petropolin, Rigam et denique Holmiam aditura, Tibi, Vir Generose, obtuli. En aliud, Vir Generose, in historia naturali specimen, vena frigida, quippe media hyeme in vasto avium museo elaboratum, quod si Tibi vel tantum ex parte arrideat, gaudebo; sin minus, ignoscas, Vir Generose, me studium hoc propriis viribus et nullius consultis hactenus excoluisse. Ignotae aves, quarum icones addere ob ingentes sumtus mihi haud fuit possibile, una cum aliis rarioribus a Per-illustri Possessore D[omi]no Pennant Esq[ui]r[e] sunt oblatae. Nuperrimae e Groenlandia Tringam fulicariam et anatem acutam e Cimbria accepimus. Haud pauca mihi sunt hujus et aliarum regionum insecta hactenus nunquam descripta e. g. Cimices, Cerambyces, Lepturae, Necydalis et Dermestes Africani. Si itaque descriptiones eorum, quae plus unica vice nondum possideo, Tibi sufficiant, maxima cum industria ejusmodi, de quorum novitate certissimus sum, transmittam, iconemque, ubi tempus affuerit, pro viribus elaboratum, addam. Papilionem Heliconium, cum Comite transmissum, in Systemate Tuo postea vidi descriptum. Ceterum de me meisque studiis bene sentire perge, me autem semper invenies

Tanti Nominis in Collegio Elersiano cultorem observantissimum.

M[artinus] Th[rane] Brünnichius.

Dabam Hafniae d[ie] 23 Julij 1764.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 243-244). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 410-411   p.410  p.411.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 377-378   p.377  p.378.