Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3433 • Carl Linnaeus to Morten Thrane Brünnich, 20 August 1764 n.s.
Dated 1764 d. 20 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to København (Denmark). Written in Latin.

Doctissimo acutissimoque D[omi]no,
M[artino] Th[rane] Brunnichio,
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
Mart[inus] Thrane Brünnichius.

Accepi et literas Tuas ac Librum ac Avem et Insecta, dona singula gratissima, pro quibus omnibus ac singulis gratissimam persolvo mentem.

Ornithologia tua perplacuit; egregium certe argumentum. Hanc nondum rite perlegi; perlegam attente intra breve tempus.

Quomodo differt tua 122 ab 120? Anne eadem? An certus sis, quod 121 non sit femina istius 120?

Anne Skua 125 & 126 sexu solo non differant? Certior sum, quod 127 & 128 sint solo sexu diversae.

Columbi tui numerosi me plane confundunt, uti 129, 130, 131, 132, 133, 134. Numquam tot sint species, sed vel sexus vel aetatis differentia multae. Quis haec expediat?

Papilio iste heliconius n° 6 erat pulcherrimum specimen; unde hunc habuisti? Ego ex Indiis reportavi et in m[anuscipti]s habeo; Sloane delineavit hunc in America.

Chrysomelam istam n° 1 an ipse legisti vel aliunde habuisti? Ego non possum eam enumerare. 3 & 4 erant pulchri; hos antea non observavi.

2 & 5 difficile determinantur.
8 Acaro Ricino nimis affinis.
7 Unde accepisti, si ex Algirio vix videtur differre?

Generosissimus juvenis de Molke mihi perplacuit. Gerebat faciem purissimam, animam candidissimam, ingenium acre, moresque gratissimos; potui ex ejus facie divinare imaginem Summi ejus Parentis, cui debet natura Scientia quam alii ulli magnatum plura. Felices, imo ter felices vos, qui sub tanto Maecenate naturae colitis scientiam.

Vale et fave addictissimo Tuo!

Upsaliae 1764 d[ie] 20 Augusti.

Fere oblitus fuissem gratiarum actiones reddere pro Tua En- tomologia, quae etiam rite mihi tradita est.

[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r M[artin] Th[rane] Brünniche
Kopenhagen
frijbr.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Københavns Universitetsbibliotek).

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 510-511   p.510  p.511.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 378-379   p.378  p.379.