Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3439 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 8 August 1764 n.s.
Dated d. 8 Augusti 1764.. Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generose, Fautor et praeceptor, ad ultimum
halitum venerande,

Permisisti mihi benignissime, Vir generose, quotidianam illam confabulationem, qua me meosque commilitones dignatus es, litteris quamvis tanto viro indignis continuare, quod eo libentius facio, quo maior mihi est in TUIS Scientiis semper discendi cupido, quoque magis doleo breve nimis fuisse tempus, quo TUA instructione eruditissima coram frui licuit. At quo brevius fuit tempus, eo pluribus me cumulasti beneficiis singularisque benevolentiae documentis, quorum singulorum quaevis recordatio sensationem in me excitat, quam nescio, quibus verbis exprimendam. Est nempe gratus mihi animus, qui quaecunque in me contulisti grato agnoscit pectore quique nil magis dolet quam defuisse occasionem et facultatem TIBI monstrandi filialem certe esse amorem, quo pro instructione eruditissima, fidelissima, ut et pro reliquis amicitiae documentis erga TE flagro. Plurimas vero et maximas gratias TIBI ago pro iis, quae mihi ultimum valedicturo, tribuisti beneficiis, Testimonium puta splendissimum, et Splachnum illud omnium pulcherrimum et rarissimum, quod forte numquam alias accepturus fuissem.

In itinere nostro haud multa accepimus ad augendas collectiones nostras. Quae vere prae reliquis notatu digna, quorum proh dolor pauca sunt, de his certior fieri haud indignaberis. In monte Kinnekulle Lichenem porosum rarius in Betulis vidimus. In Smolandia vero omnium copiosissime, ut et globiferum, quem secum duxit anno praeterito Nobiliss[imus] Dominus Professor, at fascicularem invenire non potui. Sed maxime miratus sum, quum prope natale TUUM vel haud longe ab illo, nempe prope diversorium, Dio Pillulariam alias rarissimam copiosissime invenerim. In Stenbrohult fuimus eodem die, quo filia nobilissima suas celebravit nuptias. Ibi quam humanissime a Reverendo Domino fratre TUO accepti locum vidimus, qui summum enutrivit Botanicum; ibi summa cum voluptate vidimus horti areolam, quae olim TUAS delicias, Florae Sueciae subditas, in suo fovit sinu et sub TUA enutrivit administratione. Legimus ibi plantas alibi rariores ut Lycopodium annotinum et inundatum, Lobeliam et Plantaginem unifloram. At Aphanem invenire non potuimus. Ceterum nil in toto itinere accidisse scio, quod notatu dignum fuit. Heic in Hafnia varias et plurimas iam vidi collectiones. Quod ad Comitis de Moltke collectionem Conchyliorum, facere non possum, quin mihi persuadeam eam Reginae collectionem multo superare. Trochus tamen solaris ibi non invenitur, quamvis eius specimen parvum et mutilatum in Museo Spengleriano viderim. Quod vero maxime mihi notatu dignum visum est, est vegetabile, quod Fucigeneris esse iudico, nec tamen inter species, quae in systemate (species enim nondum habeo) enumerantur, invenire possum. Eius qualiscunque descriptio sequens est: Radix ramosissima, ramis subimplexis seu conglomeratis. Caulis altitudine duarum ulnarum, teres, nudus, striatus (forte ab exsiccatione), sursum sensim attenuatus, extremitate compressa et dilatata in frondem. Frons ambitu semicirculum efficiente, fere usque ad basin in plurimas lacinias lineari-lanceolatas divisus. Frondem refert Chamaeropis. Est ex mari Norvegico. Fructificationem non vidi. Heic habes, Vir generose, quaecunque ex Historia Naturali TEcum communicanda scivi. Quod reliquum, humillime rogo, ut Dominam uxorem gratissimam, integram familiam nobilissimam meis verbis salutes, iisque persuadeas me eorum, quae in me contulerunt, numquam futurum immemorem.

Vale, TIBIque persuasum habeas me numquam non futurum
Nobilissimi Nominis TUI
cultorem devotissimum J[ohannem] Zoëga.

Havniae die 8 Augusti 1764.

[address]
à Monsieur
Monsieur Carl von Linné
Chevallier de líétoile du Nord
Archiatre et Professeur Royale
a
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XVI, 325-326). [1] [2] [3]