Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3460 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 25 October 1764 n.s.
Dated 25. Octobris 1764. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Generoso et Perillustri Equiti,
D[omi]no Carolo von Linné
S[alutem] p[lurimam] d[icit]
Martinus Thrane Brünnichius.

Literas quas dedisti haud exigui favoris documentum habeo; gratias maximas et debitas quam humillime offero, majores, si possem, deberem Tibi, Vir Generose, qui tam multis occupatissimus et tam vasta eruditione praeclarus me tyronem in arte, Tuo perdocto et gratioso commercio literario dignari velles. Excepi maxima cum aestumatione dubia ea, quae contra ornithologiam habes, eaque ita explicare tentatus sum: Pelecanus 120 et 122 differunt gula et macula insigni ante femora alba. Putarem hos esse diversos; carbo enim satis frequens, e contra phalacrocorax una cum cristato Rev[erendo] D[omin]no Ström nequaquam visus, fama autem tantum modo notus. Phalacrocoracem et cristatum possideo, quos Tibi offerrem, si occasio sese ostenderet.

Pelec[ani] 120 et 121 forsan variatio sexus? vix aetatis; hujus enim notam pono in pectore cinerascente vel nigro. Skuam 125 et 126 quod attinet, certior sum de earum differentia specifica. Nam Feroae satis frequens est 125 et saepius vidi plura ejus specimina, variis temporibus Hafniam missa; nunquam vero Skua 126 visa fuit, antequam per amicum D[omi]n[um] Hansen e Cimbria, ut avis Cimbris ignota, innotuit. Viva capiebatur manibus itinere quasi fessa. Praedium, ubi capiebatur, ad mare Germanicum jacet; hinc puto eam forte ex Anglia advenam fuisse. Character distinctivus hujus, magnitudinem si exceperis, difficillime determinabatur.

Colymbus arcticus et torquatus magnitudine corporis et dorso rostri arcuato conveniunt, aetatis vix differentiae, potius varietates sexus, nisi foeminam ab omnibus mihi visis differentem describeret Fauna Suecica. Colymbi 129-132 dorso rostri recto conveniunt; ex his Imber nunquam in Dania vel ad insulam Christiansöe visus fuit, sed et e Feroa et e Norvegia aliquoties missus, nec ubique in Norvegia obvius, sed maxime in parte boreali, ubi tamen haud frequens est. Magnitudine arcticum et torquatum superat. Hi omnibus vero minores sunt. Lumme avis arctica frequentissima; ad Hafniam semel tempore hiemali occisa; ad insulam Christiansöe nunquam visa (nec arcticus, torquatus et Immer). Ibi vero frequens satis occurrit Stellatus, circa insulam nostram quoque interdum obvius. Forsan aetate hic differt a Lumme qui, aetate magis provecta, plagam forte amet septentrionalem et sic nostra deserat littora? Borealem heic unica vice occisum, ob vestigia rufi coloris in prona colli parte varietatem habeo Colymbi Lumme. Certiora heic forent optanda, antequam rite determinarentur species. Si quem horum colymborum possidere cupias, operam dabo eum acquirere. Appendicem ornithologiae simul offero. Nuperrime e Groenlandia mittebatur Colymbi grylle varietas, tota alba exceptis marginibus alarum nigris.

Omnia Tibi cum Comite oblata Insecta e littoribus Africanis Hispaniam spectantibus allata fuisse perhibuit vir quidam nobilis, qui ipse circa ista littora eis fuit donatus; interim fere omnia vidi huc transmissa etiam ex America. Acarus solus patriam agnoscebat insulam Christiansöe. Ex meis collectionibus pauca specimina heic offero; plura, quae in duplo mihi non sunt, delineata et descripta mitto, quae si Tibi arrideant, reliqua cum tempore dabo. Vidi hesterno die insecta ex America D[omi]no Spenglero oblata, inter quae nonnulla haud antea descripta observavi, quae selegi a reliquis, ut Tibi offerret possessor una cum conchis quibusdam rarioribus e. g. Donacem apertura inter nates transversa, semilunari, Bullam Lignariae persimilem. Quae omnia hac occasione spero fore, ut Tibi offerat. Conaminibus meis fave; me Semper deprehendes

Tanti Nominis
observantissimum cultorem.

Dabam in Collegio Elersiano d[ie] 25 Octobris 1764.

P. S. Ignoscas, Vir Generose, quae ob angustiam temporis hac vice in scribendo irrepserint vitia. Entomologiam meam valde castigatam invenies in actis Lipsiensibus; errores autem veri ibi sunt praeteriti, falsi suscepti. Prodiit heic Fauna Friderichsdalina continens insecta ibi lecta una cum convenientia Systematum Tui et D[omi]ni Geofroi. Insecta nova ibi descripta sunt 117, sed de plurimis dubitandum; citationes deprehendi falsas circa nova, nec convenientia Systematum accurata.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, II, 245-250, 259-264). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 411-413   p.411  p.412  p.413.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 379-382   p.379  p.380  p.381  p.382.