Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3466 • Johann Joachim Lange to Carl Linnaeus, 10 October 1764 n.s.
Dated XV Novembris paullo postquam TUAS X Octobris datas accepissem MDCCLXIV. Sent from Halle (Germany) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

Viro Perillustri Amplissimo
D[omi]no CAROLO de LINNE,
Regni Sueciae Equiti Aurato, propriorum
meritorum splendore conspicuo
S[alutem] e[t] O[fficia]
Joannes Joachimus Lange.

Non miror, quod apud Vos hortus Malabaricus valde desideretur.[1] Magis miror, quod post aliquot diversis temporibus repetitas interrogationes non obtinuerim responsum, quorsum hos libros transmittere debeam et cuius fidei in indicato loco, ut ulterius ad Vos perferantur, committendi sint. Fac, sciam scitu mihi necessaria: sumptus in cistam ligneam et vecturam ad indicandum aliquod Germaniae Emporium (Berolinum, Stettinum, Stralsund, Lübec, Hamburg) impendendi non retardarunt nec retardabunt transmissionem. Hos libenter solvam. Vides, Vir summe, rem esse in salvo, unde facta disquisitione vel ex ipsa aula nostra excusatio prompta parataque fuisset, nec fortuna mea apud Regem meum periclitari potuisset. Sed longe melius est eiusmodi inquisitionibus in tempore obviam ire iisque plane carere, quam ex iisdem sufficienti exer[ci]satione se extricare. Scio itaque, optime, quantum amicitiae TUAE erga me debeam, quod me interpositione TUA validissima ab eiusmodi incommoditatibus praeservare volueris bonamque meam existimationem salvare. Amicitiae honoratissimae TUAE erga me vix ullum exstare potuisset magis evidens documentum quam in re hac incerta, ubi amicus certus cernitur. Memoria insignis huius benificii nunquam apud me intermoritura est. Depositum librorum vestrorum (Hortus Malabaricus, BauhiniBauhin, Caspar (1560-1624).
Swiss. Botanist and physician, Basle.
Bauhinís Prodromus and Pinax
theatri botanici
(1620, 1623, 1671)
were important works in the field of
botanical nomenclature.
pinax cum prodromo,[2] Boccone Plantae Siculae[3] ) asservatum fuit a Viro Generosissimo utrique nostrum amicissimo D[omi]no de LeysserLeysser, Friedrich Wilhelm von
(1731-1815). German. Botanist at Halle,
author of Flora Halensis (1761),
first president of the Naturforschende
Gesellschaft zu Halle. Counsellor of war
to the king of Prussia. Correspondent of
Linnaeus.
. Hic Collegio illi Camerali, quod in Ducatu Magdeburgico reditus bellicos Domeniales administrat (dicitur Krieges- und Domainen-Examen), tanquam Consiliarius cum sessione, voto, labore et salario admotus est (Dicitur Krieges-Räths). Hoc collegium sedem suam habet Magdeburgi, sed Halenses salinae, fodinae lithanthracum, aliae ligni fossilis bituminosi, aliae schisti cupriferi argento praegnantes cum afficinis fusoriis et nitrariis effecerunt, ut quaedam membra huius senatus apud nos locum habeant fixum. Inter hos patris sui, senioris LeysseriLeysser the Elder, German.
The father of Friedrich Wilhelm Leysser.
, mei affinis, noster Botanicus Collega est factus. Adhuc amat, colit, docet Botanicam. Cum demittendis ad TE litteris et libris ipsum alloquerer, Hamburgensem viam dissuasit, doluitque, quod semina aliaque ad TE per Hamburgum missa non acceperis. Ego vero has ipsas, quas nunc ad TE do litteras, plus simplici vice descriptas, per varias vias ad TE mittam contentus, si semel ad TUAS pervenerint manus. Tertiam partem Systematis Naturae, Regnum Lapideum, avidissime exspectamus, cum indicibus et aliis, quorum spem per decimam editionem partis primae et secundae reformatam nobis fecisti.[4]

Malumus TUA a TE ipso reformata quam ab aliis deformata videre et illis uti. TIBI soli Systema Naturae debeat aetas nostra.

Vale et favere perge!

Dabam Halae die XV Novembris paullo postquam TUAS X Octobris datas accepissem MDCCLXIV.[5]

[address] A Monsieur / Monsieur Charles de / Linné / Chevalier de líEtoile Polaire / a / Stockholm.[6]

upSUMMARY

Johann Joachim Lange is not surprised that Henrik Adriaan van Rheede tot Draakesteinís Hortus Malabaricus is desirable for Swedes. But he is surprised that Linnaeus has not told him how to send on the books (via Berlin, Stettin, Stralsund, Lübeck or Hamburg).

Hortus Malabaricus, Silvio-Paolo Bocconeís Icones & descriptiones rariorum plantarum Siciliae and Caspar Bauhinís Pinax are deposited with Friedrich Wilhelm von Leysser, who is a counsellor of war in Magdeburg.

Lange eagerly expects the third part of Linnaeusís Systema naturae, which deals with stones. He prefers to see this work reformed by Linnaeus than deformed by others.

Lange has received Linnaeusís letter dated 10 October 1764 n.s.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII). [1] [2] [3]

upEXPLANATORY NOTES

1.
2.
3.
4.
5.
Linnaeusís letter to Johann Joachim Lange, 10 October 1764 n.s. has not come down to us.
6.
Added by Linnaeus: ďLubecam Joh. Dan. Schmidt / Marchant / Lubeck / per Salvium.Ē