Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3490 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 23 December 1764 n.s.
Dated d. 23. Decembr. MDCCLXIV.. Sent from KÝbenhavn (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generosissime,
Fautor ad cineres colende,

Veniae, quam olim mihi benigne dedisti, numquam immemor TUA iterum interrumpere studia conor. Vix quidem dignas puto qualescunque has litteras, quae a tanto Viro legantur, nec tamen credo ingratas TIBI fore, quum discipuli sint, quem olim erudita instructione et summo, cuius numquam immemorem me invenies, favore benignissime dignatus es.

Nova forte litteraria a me exspectas, quorum vero nulla reddere possum notatu digna. Hinc solummodo discipuli vices agere constitui, quum absentem docere humanissime promisisti, cui praesenti TUA eruditissima instructione frui non amplius licet.

Occupor nempe agglutinandis plantis, quas coniunctim collegimus, et quae in his me maxime occupant, sunt gramina et Cryptogamae.

Illa iam, quoad debiles suffecere vires, determinavi et in ordinem redegi. Restant tamen adhuc partim dubia, partim indeterminata. Haec sunt, in quibus determinandis Praeceptoris numquam satis venerandi imploro auxilium. Eorum ergo speciminibus numeros adscripsi et, si liceat, meam qualemcunque de iis sententiam de iis apponam.

No. 1. Est secundae divisionis Carex, quam legi in palude Liumkilensi. Inventam mox credidi esse uliginosam, at examinanti ad hanc speciem haud referri posse videtur. Culmus nempe est triqueter, geniculatus, foliis instructus, et folium sub spicula deest. Bracteam quidem video, sed haec omnibus fere speciebus communis esse videtur. Sic uliginosa non est, nec video ad quam e reliquis referenda.

2. Quin haec sit leporine vix dubito. Nescio, an bractea, quae spiculae subest, impediat, quominus nudae sint spiculae, nec Palea semine longior videtur, ut in Specieb[us] et Flora Su[ecica] exstat.

3. Praecedenti valde affinis videtur. Vulpinam esse crederem, si modo spica esset supra decomposita. Folium, quod tam in hac, quam in praecedenti saepius sub spica haeret, obest quominus illam leporinam, et hanc eius varietatem dicam. Sed variant hae ambae cum et sine folio florali, si ita illud dicere licet.

4. Quo hanc referam certo nescio. Elongatam dicerem, nisi spica mihi videretur supradecomposita; saltem decompositam credo. Nec vulpine esse videtur, quippe quae ex enumeratis speciebus sola spicam habet supradecompositam.

5. Quin haec sit saxatilis vix et ne vix quidem dubito; certior tamen fieri optarem.

6. Hanc flavam dicerem, nisi flavae plura mihi essent exemplaria, quae ab hac maxime differunt ac de quibus nullum mihi est dubium, quin ad flavam numerandae sint; spicae femineae in hoc exemplari minus approximatae sunt et magis ferrugineum colorem imitantur, quam in flava deprehendi solet. Ceterum flavae unum vel alterum individuum possideo, in quo spicula feminea inferior longo gaudet pedunculo, et solito remotior est, quamvis superior masculae approximata et sessilis sit.

7. Hanc spicae disticae sufficienter a subsequentibus distinguunt; sic de ea vix mihi dubium est.

8. Spicae erectae obsunt, quominus hanc pallescentem certo dicam. Nec tamen video, quo alias referenda sit; idque mihi hanc esse persuadit, quod inter capillarem et paniceam quasi media videatur.

9. Quamvis de hac vix dubius sim, eam tamen adiungere volui, ut de his tribus speciebus, quae magnum inter se affinitatem habere videntur, in posterum certior sim.

10. Bracteam vaginantem in alia specie non invenio; hinc hanc distantem esse puto. At dubium excitat pedunculus, qui in omnibus individuis, quorum multa possideo, sat longus est, ut vix spiculas subsessiles dicerem.

11. Haec, quippe quae capsulis rarioribus ustilagineis gaudet, distantis varietas dicenda videtur, quemadmodum C[arex] panicea βFlor[ae] Suec[icae] 853.

12. In hac folium florale spiculae inferioris saepe deest (quando tantum squama spicam sustinet); saepe vix spiculae longitudinem attingit; rarius tantum et fere rarissime spiculam superat, ut mihi e viginti individuis et ultra vix tria sint, in quibus folium florale spiculam superet, unicum vero in quo hoc spica duplo longius sit. Si folia subfiliformia dici possent, pedatam eam crederem. Dubium vero vix est, quin filiformis dici debeat, quamvis caespitosae valde affinis videatur.

13. Est mas limosae, quod tam spica quam folia indicant. Plura mihi sunt specimina, quae me hac de re certiorem faciunt. Feminas vero, mare destitutas invenire non potui; hin[c] polygamam credere cogor.

14. Est singularis. Primo intuito atratam dicerem, at examinando spiculam masculam separatam vidi. Hinc limosam dicerem, nisi mascula et pendula esset, nec cum limosae mascula colore et proportione ratione feminarum conveniret. An ergo erit lusus naturae. Folia latiora videntur. Maris pedunculus solito tenuior est; et singulare est, quod mas pedunculo magis curvato sub femina superiore inclinet. Duo tantum vidi specimina, quae inter se accurate conveniunt.

15. Est Juncus, quem stygium vix dicere audio, attamen cum charactere et descriptione aliqualem convenientiam habere videtur.

16. Est gramen, quod Bromum esse auguror, quamvis vix Bromi characterem in eo deprehendo. Posito autem, quod sit Bromus, nonne tunc erit pinnatus?

17. Est parva, at pulcra Aira. Lecta est in his regionibus; nescio vero ubinam. Flores parvi, pedunculi non crispi, et panicula patens cariophylleam esse mihi persuadere videntur.

Haec sunt gramina, quae mihi dubia obvenere, quaeque in duplo habeo. Restat vero adhuc Holcus, cuius tantum unicum possideo specimen. Hunc, si ad Synonyma & descriptionem tantum attendere liceret, pro halepensi certe pronunciarem. At character specificus nullo modo convenit, nec video characterem, qui in hunc quadrare possit. At haud multum abest, quin mihi persuadeam factum esse errorem typographycum in charactere Holci halepensis. Quod ut, si placeat, inquirere possis, qualemcunque eius, quod possideo, speciminis descriptionem mitto. Ne vero hanc perfectam exspectes, quaeso, sed quae in ea emendari possunt et debent pro ea quae TIBI inest humanitate proque summo quo discipulum dignatus es favore benigne ut corrigas rogo. Descriptio haec est:

Panicula erecta.

Flores polygami e masculis et hermaphr[o]ditis.

Masculi plerumque 2, saepius 1, pedicellati, eidem basi cum hermaphrodito insidentes.

Cal. Gluma bivalvis, vix villosa, rubens.

Cor. Gluma bivalvis, calyce minor.

Stamina 3.

Filamenta subulata.

Antherae lineares, flavae.

Pedicelli pilis albis adspersi.

Hermaphroditus semper unicus, ad basin pedicellorum masculorum sessilis.

Cal. Gluma bivalvis.

Valvulae coriaceae, durae.

Exterior>/u> villosa rubens.

Interior laevis albicans.

Cor. Gluma univalvis, membranacea, glumae calycinae interiori opposita, basi aristata.

Arista. Corolla duplo longior, torta, basi rubens, apice alba.

Stam. 3. ut in maribus.
Pist. 1.
Stylus 1 linearis.
Stigma 1, styli longitudine, bipartitum, laciniarum basi communi flava, nuda.
Laciniae compressae, lanceolatae, sursum lanuginosae, rubentes.
Germen 1. laeve.
Semen. 1.

Folia graminea, ½ pollicem lata.
Vaginae striatae.
Linguam non deprehendi, quamvis adesse non dubitem.
Culmus striatus, et quod ex meo specimine videre licuit enodis ac erectus.
Radicem non vidi.

Heic habes descriptionem. Huic liceat unicam adhuc quaestionem subiungere. Gramen Maderaspatense Pluckenetii nonne hoc est Poa ciliaris, gluma corollina interiori pilis albis ciliata? Et tantum de Graminibus.

Quod iam ad Cryptogamas meas, mox his in ordinem redigendis totus quantus occupabor. Quod si factum et de his TUAM consulendi experientiam veniam mihi humillime expeto. Peregrinantibus in Indias negotium dedi, ut colligant muscos cuiuscunque generis mihique transmittant. Sic spes mihi est, aliquando accipiendi collectionem muscorum ex insulis nostris Americanis, nec dubito, quin et alia inde accepturus sim Naturalia.

Lithophyta et Zoophyta hoc tempore examinare et determinare studui; at vidi et haec ad Cryptogamiam referri posse. Sunt certe maxime obscura, nec clariora erunt, antequam prodierit Systema Naturae, quod summo cum desiderio exspectamus. Multa ex his ordinibus vidi, quae in systemata determinata non deprehendo. Mitterem lubenter horum descriptiones, nisi nimis diffiderem viribus, quum ut sufficere eas credam, ad iustas horum descriptiones tradendas. Mitterem lubentius ipsa specimina, si modo in mea essent potestate.

Missionarii nostri Arabici proh dolor omnes periere excepto solo mathematico; qui vero ubinam sit, nos adhuc fugit. Forte et hic periit cum reliquis fatali illa peste. Sic et magna haec spes subito evanuit.

Qui tam de Historia naturali quam praesertim de Theologia bene meruit, Procancellarius noster Pontoppidan ante triduum oppressione in Cardia subito suffocatus est, alias totus sanus.

Trochus solaris, quem solus possides, heic in nullo museo invenitur. Sed est heic alius, qui eodem modo radiis instruitur ac T[rochus] solaris, attamen ab hoc maxime differt. Magis tamen convenire videtur cum Figura Rumphii tab. xxx, quam ipse solaris, ut hinc mihi fere persuadeam Rumphii figuram non exprimere T[rochum] solarem. In eo enim differe videtur, quod radii in Trocho solari sint lineares, cylindrici, extremitate truncati, cavi; in figura Rumphii vero radii apparent breviores compressi, lanceolati, basi fere dilatati, apice obtusiusculi, clausi, et hae proprietates etiam in nostro trocho apparent. Inspicias, quaeso, Rumphii figuram et inquiras numne in iis, quae scripsi, differat a T[rocho] solari. Fieri enim potest, ut iniustam eius ideam mihi formaverim.

Festos, qui appropinquant, dies felices faustosque opto. Felicissimum me existimarem, si ex humanissima TUA conversatione hac Festorum serie discere liceret, quemadmodum ante annum factum magna cum voluptate, magnaque erga praeceptorem summum gratitudine recordor. Felices et eos opto venerandae Uxori familiaeque honoratissimae, quibus meis verbis salutem plurimam dicas, rogo.

Vale iam Praeceptor ad cineres venerande, Fautor summe; vale diu, ut opera perficias, quibus erudita mundi pars carere nequit, et e quibus utilitas in totum globum nostrum redundat; vale et, ut per litteras erudias, felicioremque reddas eum, qui TE Praeceptore coram frui non amplius posse maxime dolet, quique numquam non permansurus est

Venerandi Nominis TUI
cultor devotissimus, obstrictissimus
J[ohannes] Zoëga.

Hafniae d[ie] 23 Decembr[is] MDCCLXIV.

P.S. Accepisse TE pulchras plantarum exoticarum collectiones summo cum gaudio percepi, nec facere potui, quin de harum felici adventu TIBI gratuler, non dubitans, quin earum multae sint novae. Nec dubito, quin singularum plura advenere specimina; hinc maxime dolo, per fatum mihi non licuisse sub harum adventu Upsaliae degere, sperans TE eadem benevolentia superfluarum quasdam mecum communicaturum fuisse, qua olim hoc factum gratissima recordor mente.

Dum plantis examinandis occupor, obveniunt mihi Amaranthi species, quas certe nullo modo determinare me posse rubescens fateor. Ad TE ideo confugio et submisse rogo, ut aliquot minuta iis secundum adscriptos numeros determinandis dicare velis. Mitto et Centauream, quam certe novam credo.

At vereor, ne TUA abuter benevolentia. Ignoscas, quaeso, si nimis protractae sint litterae hae, mihique tam litteris quam libris praeceptor esse pergas. Vale, nec amore ac favore dedignare TUI obstrictissimum.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XVI, 327-332). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9]