Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3492 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 22 December 1764 n.s.
Dated die Decemb. XXII. 1764.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo et praenobilissimo,
D[omino] C[arolo] a Linné,
Equiti splendissimo, Archiatro meritissimo,
Professori celeberrimo,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Magna sane voluptate litteras TUAS legi, iterumque perlegi. Multa enim in illis signa et recordationis et benevolentiae laetus inveni. De informatione TUA etiam gratias ago debitas. Pauca postea inveni naturalia tam insecta quam vegetabilia; inventa vero mihi minus nota nunc TIBI historiae naturalis principi longe meritissimo mitto et iudicium TUUM de illis submisse expeto. Sunt quidem pauca, eaque minora, nec pulcra; attamen TUA fretus benevolentia spero etiam haec TIBI esse accepta. Forte dies alter rariora pulcrioraque suppeditabit, quae semper TIBI communicare non dubitabo. Ipse enim vere appropinquante aut Germaniam aut Hollandiam petam, ibique colligam naturalia, ut spero, haud pauca. Amici vero alii varias terras adiere, uti Chinam, Americam, Guineam, qui omnes naturalia mihi mittere promisere. Dies docebit, quid facient.

Insecta, quae iam sequuntur, omnia esse nova vix sperare licet, quamvis mihi ignota, tamen credo plurima. Pleraque sunt Hafniensia exceptis paucis in itinere per Sueciam captis.

No. 2. Frequentissime hic in lamio albo occurrit.
No. 11. An Cimex populi? Valde tamen dubito.
No. 12. Papilio medius videtur inter Maeram et galatheam videtur.
Novum tamen credo.
No. 15. Phalaena complanae nimis affinis; attamen vix hujus speciei videtur, quin color nimis differet.
No. 32. Musca valde distincta antennis filatis, abdomine toto rufo. Kinnekulle Westrogothiae inveni.
No. 34. Musca ore porrecto, corneo singularis, frequens, muris insidet
No. 40. Sertularia. An nova sit certe determinare non valeo. Haec enim historiae naturalis pars mihi omnium difficillima. Habitat in fucis maris Norwegiae.

De hisce quamvis paucis iudicium TUUM avide exspecto. Eadem hac data occasione TIBI Oederi introductionem in rem herbariam mitto, uti iam diu promisi. Fecissem sane prius, nisi hanc occasionem dudum exspectassem.

Novam systematis editionem omnes summa cupiditate exspectamus, eam cum sudore tamen speramus.

Ut diutissime in scientiae incrementum vigeas valeasque nos omnes ferventi pectore optamus.

Totam familiam nobilissimam, ut meis verbis submisse salutes, etiam atque etiam rogo.

Me vero etiam in posterum TUAE benevolentiae commendo et semper nominis TUI ero cultor observantissimus.

Dab[am] Hafniae die Decemb[ris] XXII 1764.

De plantis nobis minus notis Zoega in litteris aget, ideoque nil addam.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 71-72). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 454-455   p.454  p.455.