Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3504 • Carl Linnaeus to Antoine Gouan, 1 December 1764 n.s.
Dated d. 1 Decembris 1764. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Viro amplissimo,
D[omino] D[octori] GOUANO,
amico suo sincero,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné,
Equ[es].

Tuae d[iei] 22 septembris rite, sero licet, ad me delatae sunt. Madent semper Tuae literae summae amicitiae documentis et me exhillarant, semper aliquid habent, unde ditesco.

Ne credas me ullum allaturum a Te vel aliis insectum sine honorifica mentione datoris.

Trianthema Tua, e seminibus Forskahlei enata, distinctissima est planta a Trianthema mea, nec genere quidem eadem; utramque vivam habeo. Habeo etiam siccam aliam speciem ex India, quae genere convenit cum Tua Trianthema, non vero cum mea.

Brassica spinosa etiam mihi floruit, omnino Bunias quoad genus.

Hyoscyamum Forskahlei enatus mihi fuit hoc anno, sed non floruit.

Grates summas refero pro seminibus Aphyllanthis; utinam germinare vellent!

Si poteris Insectorum plantas veras addere, stupenda patrabis in arte nostra.

Accepi integram cistam e Capite B[onae] Spei cum pulcherrimis plantis Capensibus, in quibus multae novae.

Insecta copiosissima accepi e Barbaria, et in his multa singularia.

Pisces facile omnes Americae septentrionalis obtinui.

Paulo ante mortem Forskåhlei accepi ab eo ramulum cum floribus veri Opobalsami octandr. monogyn. 4-petal., diversissima a Terebinthina.

Nunc constitit Rheum palmatum esse verum Rhabarbarum officinarum.

Ita jam legi et relegi stupendum opus D[omini] Sauvagesii, ut crederem me posse, si essem Monspelii, subire examen Authoris divini. A nullo libro umquam plura addidici. Antea fui semi-Medicus; nunc credo me licentiatum esse. Doleo, quod juvenis non plures horas impendi geometriae.

Alstroemeriae hic habes semina recentissima. Si non germinant, Tu ipse in causa eris, non ego. Serantur in olla; ponatur illa in fenestra camare [sic]; germinabunt primo vere. Non fert planta caldarium; apud vos certe sub dio perennabit et florebit tota aestate.

Devota mea dicas Illustri Sauvagesio et me porro, prout facit, ama!

Dabam d[ie] 1 Decembris 1764.

Si iam apud me esses, ostenderem duo nova genera piscium Americanorum.

A Monsieur
Mons[ieu]r Le Docteur Goüan
Monspelii

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (BL, Additional Ms 22935, 197-198). [1] [2] [3] [4]