Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Administrator has been automatically advised.

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3539 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 16 February 1765 n.s.
Dated 16 Febr. 1765. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Perillustri et Generoso,
Equiti Aurato,
D[omi]no Carolo von Linné,
Fautori Optimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Mart[inus] Thr[ane] Brünnichius.

En, Vir Generose, laete messis Americanae decimas quasdam Tibi quam modestissime oblatas. Plures restant vel jam descriptae vel amplius determinandae. Museum Reginae Suec[orum] nondum vidi. Ideoque facile inter meas novas species invenies, quae jamjam ibi descriptae sint. Brownii Jamaicam intra breve tempus accipio, unde recognoscam, quae forte ibi antea delineata sunt insecta. Te annuente, Vir Generose, descriptiones et icones aliquot Concharum insectorumve Societati Reg[iae] Scient[iarum] Upsal[iensi] offerre aggrediar. Observavi, sed nimis sero, missis nempe jam proximis literis, Patellam fissam descriptam esse in Syst[emate] Nat[urae]. Sed, ni fallor, vertex in specimine misso, cujus plura non possideo, haud erat perforatus, ut adeo eam inter vertice perforatas non quaererem. Falconem sub nomine argentati vel cani a me descriptum inveni inter Frisch[ii] av[es], tab. 79. Anatem penelopem fronte alba mihi de Cimbria promisit amicorum quidam, ut adeo tunc certius de meis in Ornithol[ogia] Bor[eali] sub hoc nomine descriptis anatibus judicare queam. Sine dubio restat heic in museo specimen anatis, quam Penelopem dixi, absque macula frontali, ita ut hanc, si jusseris et occasio adest, transmitterem. Aves, quarum descriptiones in proximis dedi literis, in museo sunt D[omi]ni Fleischeri, qui eas vere appropinquante D[omi]no Pennant, ut aeri incidantur, mittit; nec in duplo sunt specimina, ideoque minus accurate mentem forte in pristinis literis explicavi, siquidem ex literis Consulis Danici cognosco, Te harum exuvias farctas exspectasse. Jam accepi de America Curculionem anchorago cum definitione tua optime congruentem, in multis quoque convenit cum meis Curculionibus antea descriptis sub no. 5 et 6, sed differt ab his Curculio anchorago femoribus dentatis atque elytris punctis excavatis flavoque striatis nigris, apice quoque elytrorum truncato. In meis autem elytra sunt coloris castanei, laevia excepta stria unica ad suturam elytrorum, femora quoque sunt mutica; alteri rostrum est apice dilatatum ut in C[urculione] anchor[ago], elytra quoque huic sunt in caudam quasi producta, oculi et regio thoracis circa caput rubent. Alteri rostrum est subulatum elytrorumque apices bidentati, oculi nigri, sed regio thoracis juxta caput rubet. Antennis discedunt omnes a reliquis curculionibus, utrum sint species distinctae vel varietates sexus? Si sunt varietates, attentionem tamen merentur. Nam vidi de singulis duo specimina, invicem quoad omnia per-fecte convenientia. Dari pleuronecten hypoglossum oculis sinistris refert Rev[erendus] D[omi]nus Ström Söndmöer I. p. 300. Piscem nuperrime vidi Islandicum longitud[ine] circiter 2 ulnar[um] latitud[ine] circiter ½ uln[arum] corpore admodum compresso, pinna ventrali nulla, quantum ex inspectione momentanea judicare licebat. Ni fallor, est Lepturus Artedi sed cauda est pinnata. Inter collectanea est Societatis scientiarum una cum Onisco pedibus 6. ideoque sub nomine pediculi mihi ab Islando monstrabatur, qui tamen eum in humidis terrae habitare referebat. Foemina hujus ovario erat instructa.

Americanas naturae gazas colligere jam parat Civium Hafniensium laudatissimus et opulentissimus Vir D[omi]nus Ryberg[ius], mercator aulae Regiae (Hof-Agent) nec ei erit difficile, siquidem plurimas sic dictas colonias Americanas ipse possidet. Lignorum pulchram acquisivit collectionem, quorum ramulos fructificantes jam arcessiri curat.

Favore insigni Maecenatis mei, Patroni Universitatis hujus D[omi]ni Excell[entissimi] Ottonis de Thott, exteras terras visitare ad studium historiae naturalis et oeconomicum excolendum aestate bono cum Deo aggredior. Mense Aug[us]ti Lugdunum Batav[orum] redit ex peregrinatione sua D[omi]nus Pennant, qui me tunc temporis ibidem adesse invitavit literis, ut eum in Angliam sequar. Hujus viri tantum favorem renuere haud debeo. Itaque Angliam deserens summo cum desiderio, volente Deo, Upsaliam proficiscar. Interim conatibus meis favorem apprecor [et me] ad omne officii genus semper invenies devinctissimum.

Intra breve tempus delineationem simul et accuratam dabo descriptionem Cardii istius Arabici. Vale, Vir Generose!

Dabam Hafniae e domo Elersiana d[ie] 16 Febr[uarii] 1765.

[address]
Societati Regiae
Scientiarum Upsaliensi
À
Upsala
fr[an]co Elseneur

Insecta Americana

1. Scarabaeus lividus. S[carabaeus] muticus lividus oculis nigris, supra glaber subtus pilosus. Statura S[carabaei] solstitialis sed paulo minor. Antennarum lamellae aequales longitudine capitis. Totum animal exceptis oculis spinisque pedum nigris lividum.

2. Cassida exclamationis. C[assida] flava lineis elytrorum ternis nigris, intemedia signum (!) referente. C[assida] viridi paulo major, subtus livida, oculi nigri. Thorax lividus postice lobatus, scutellum nigrum. Elytra flava, in singulo horum lineae 3 parallele longitudinales, intermedia brevior, pone quam punctum nigrum. (In museo Ryberg[ii]) .[illustration]

3. Coccinella marginata. C[occinella] coleoptris flavis immaculatis margine nigro, thoracis margine maculisque duabus albis.
Media. Tota nigra exceptis elytris flavis summo margine nigris. Thoracis margines laterales cum puncto utrinque unico et punctis 2 capitis albi. [illustration]

4. Cocc[inella] lineola. C[occinella] coleoptris flavis punctis undecim lineisque duabus nigris capite thoraceque pallidis immaculatis.
Minuta flava. Elytra lutea s[ive] intensius flava, ad basin singuli puncta 3 nigra, dein lineola longitudinalis nigra, pone hanc puncta duo nigra cum alio dimidio, suturae elytrorum contiguo. Caput et thorax pallida immaculata oculi nigri [illustration]

5. Chrysomela bicolor. C[hrysomela] saltatoria ovata rufa elytris femoribusque posticis coeruleis. Chrysomela polygoni magnitudine, statura et colore simillima, differt capite cum reliquo corpore rufo, femoribusque posticis crassisimis coeruleis. (In mus[eo] Ryberg[ii])

6. Chrysomela Rubricollis. C[hrysomela] oblonga atro-coerulea, sulcata, thorace elytrorumque basi sanguineis.
Magnitudo et statura Chr[ysomelae] sulphureae. Thorax supra et subtus. elytrorumque basis sanguinea. Reliquum corpus ex atro-coerulescens. Elytra rigida, singula lineis elevatis 3 interjecta punctorum duplici serie. Antennae moniliformes crassiores. Caput minimum, thoraci impressum. [illustration]

7. Curculio auruginosus. C[urculio] brevirostris femoribus muticis niger, elytris vellere flavo tectis, sutura lineisque binis parallelis nigris.
Statura C[urculionis] ovalis sed duplo major. Thorax punctatus. Abdomen villis albidis sparsim tegitur. In lateribus thoracis utrinque linea alba.
(In mus[eo] Ryberg[ii]) (Ni fallor, missus antea e museo Spengleriano.) [illustration]

8. Chrysomela bifasciata, cylindrica, thorace elytrisque rubris, fasciis duabus violaceis.
Magnitudo et statura Chr[ysomelae] 6-punctatae. Caput antennae corpus et plantae pedum e violaceo nigra. Rubra sunt thorax, elytra, femora et tibiae. In singulo elytro ad basin macula magna transversa violacea et alia transversa versus apicem. Thorax marginatus. Antennae serratae longitudine thoracis. Ex Anglia Scopoli [illustration]

9. Curculio Nitens. Curculio brevirostris, femoribus muticis, nitide niger, thorace laevi, elytris striatis.
Curculioni Carbonario simillimus, sed paulo major, differt quoque thorace omnino laevi politoque. Femora paucis villis albidis aspersa sunt. Elytrorum striae plures, e punctis excavatis constantes. [illustration]

10. Curculio Micans. C[urculio] brevirostris, femoribus muticis corpore fusco toto pulvere cinereo micante tecto.
Statura praecedentis sed paulo minor. Totus tegitur squamis minutissimis e cinereo micantibus facile abstergendis. Elytra striata.
Obs. Microscopio visis elytris et thorace squamae apparent rotundatae.

11. Curculio Valgus. C[urculio] brevirostris, femoribus muticis, tibiis posticis incurvis unidentatis.
Statura et colore praecedenti simillimus sed dimidio fere minor. Tibiae posticae incurvae, intus villis ciliatae et ad basin dente valido munitae. Elytra leviter striata.

12. Cerambyx araneiformis. C[erambyx] thorace spinoso et tuberculato, elytris fastigiatis, corpore nebuloso supra poroso, pedibus anticis hirsutis, antennis longioribus medio cirratis. (In museo Ryberg[ii])
Statura et colore fere C[erambycis] aedilis sed duplo fere major. Thorax utrinque spina fixa, supra tuberculis duplici serie dispositis muricatus, undique poris quasi pertusus. Elytra fastigiata inaequalia, undique porosa, antice et ad latera punctis elevatis scabra, postice tecta mollugine fulva, melius tactu quam oculis observanda. Antennae corpore longiores, harum articulus 5 cirro s[ive] fasciculo plurium pilorum instructus. Femora clavata brevia. Pedum anticorum tibiae plantaeque hirsutissimae; tibiae anticae intus, intermediae extus subdentatae. Color totius insecti griseus, abruptus macula elytrorum laterali fusca et extremitatibus fuscentibus. In dorso thoracis circulus fuscus.
Obs. Naturalis magn[itudo] est duplo fere major. [illustration]

13. Cerambyx pedicularis. Thorace spinoso, corpore livido maculis nigris, antennis longissimis.
C[erambyce] Fure paulo major. Totus lividus s[ive] ex testaceo ferrugineus nigro maculatus. Antennarum genicula nigra. Femora clavata nigro maculata. [illustration]

14. Cerambyx irroratus. C[erambyx] thorace mutico cylindrico inaequali elytrisque apice bidentato nigris, albedine sparsis punctisque excavatis, antennis aculeatis longioribus.
Magnitudo Inquisitoris. Pectus, abdomen, pedes et antennae ferrugineae. Caput, thorax et elytra nigra albedine varie irrorata, punctisque excavatis sparsis, exceptis eminentiis quibusdam thoracis laevibus. Elytrorum apex bidentatus. Antennarum articuli inferiores, non infimus, aculeati. (In museo Ryberg[ii]). [illustration]

15. Cerambyx Juvencus. C[erambyx] thorace mutico cylindrico rugoso, elytris laevibus ferrugineis lanugine canescente leviter vestitis, apice dentato, antennis longioribus.
Magnitudo fere C[erambycis] Carchariae. Totus ferrugineus, capite thoraceque magis fusco. Elytra vestiuntur, non teguntur, lanugine canescente. Apices elytrorum truncati sutura prominente dentiformi, hinc clausis elytris dens apparet unicus. Thorax rugosus ut in C[erambyce] cerdo sed muticus. [illustration]

16. Leptura marginata. L[eptura] thorace subgloboso, capite abdomineque lividis, elytris fuscis margine omni livido.
Magnitudo et statura L[epturae] mystaceae. Caput, thorax, pectus, abdomen, antennae et pedes livida. Oculi nigri. Elytra fusca marginibus lividis. Totum animal undique tegitur pilis albidis brevissimis; hinc certo versus lucem situ canescens apparet. Variat elytris fuscis vel cinereis. (In museo Ryberg[ii]). [illustration]

17. Elater mucoreus. E[later] niger lanugine densa albida vestibus lineis elytrorum elevatis glabris ano barbato.
In museo Ryberg[ii] (sine dubio missus inter Spengleriana). No entry found for note [a] in L3539. [illustration]

18. Cantharis marginata. C[antharis] nigra, thoracis elytrorum margine omni, scutello abdominisque postica parte flavis.
Magnitudo C[antharidis] Noctilucae. Caput et pectus nigra flavo maculata. Antennae nigrae basi flavae. Abdominis segmenta antica ad latera nigra, intermedia tota flava, posticum macula nigra. Femora tibiaeque e flavo nigroque dimidiata. Thoracis clypeus semiorbiculatus antice rotundatus, marginibus flavis, in medio macula magna triangularis fusca. Alae nigrae, elytra fusca margine undique una cum scutello flavo. [illustration]

19. Dytiscus natator. Europaeo duplo major.

20. Gryllus minutus. Ach. thorace rotundato, corpore flavescente alis caudatis, elytro longioribus (cauda biseta ensifera) tibiis posticis spinis tribus.
Magnitudo ½ pollicis. Statura omnino Grylli domestici. Supra pallide flavus oculis nigris, subtus fuscus. (Antennae deficiebant) Thorax rotundatus. Elytra planiuscula striata; alae caudatae elytris corporeque 1/3 longiores. Ensis incurvus fuscus, supra hunc setae duae hirsutae, ultra ensem porrectae. Femora postica crassa, extus unisulcata, tibiae posticae versus apicem spinis 3 validis munitae.

21. Cicada flammea. Amoenit. Acad. VI. p. 399. Alae inferiores fuscae.

22. Cicada truncata. Ibid. l. c.

23. Cicada 2-punctata. C[icada] exalbida elytris deflexis griseis, thoracis margine antico punctis duobus impressis.
Magnitudo C[icadae] cornutae, corpus flavescens, frons laevis, margo thoracis anticus punctis duobus impressis. Alae e cinereo-albidae cruciatae elytrisque minores. Elytra deflexa grisea, margine laterali. Transversim postico longitudinaliter striato, striis nigro punctatis. (An C[icada] Phalaenoides?) [illustration]

24. Cicada marginata. C[icada] flava elytris deflexis nigris linea laterali alba.
Magn[itudo] C[icadae] Lateralis. Corpus flavum, frons obtusus, laevis, oculi nigri. Elytra satis magna, truncata, fusca, linea longitudinalis alba infra marginem exteriorem ante apicem finita. Alae inferiores pallidiores. [illustration]

25. Notonecta striata minor. Varietas sine dubio europaeae, sed paulo minor est Americana. Mystaces oris plantarumque anticarum ciliae multo longiores huic quam nostrati.

E Colleg[io] Elers[iano] d[ie] 16 Febr[uarii] 1765.

M[artinus] Th[rane] Brünnich

(Notonecta nova, Cimices etc. alia occasione sequentur.)  

upSUMMARY

Morten Thrane BrünnichBrünnich, Morten Thrane
(1737-1827). Danish. Professor of
natural history, Copenhagen. Later
employed by the Danish mining department
in Norway. Correspondent of Linnaeus.
sends Linnaeus some descriptions from the new collection of American insects. Since he does not know Linnaeus’s catalogue of the Swedish Queen’s [Lovisa UlrikaLovisa Ulrika, (1720-1782).
Swedish. Queen of Sweden 1751-1771.
Married to Adolf Fredrik. Mother of
Gustav III. Sister of Fredric II of
Prussia. Correspondent of Linnaeus.
] museum [Brünnich refers to the Museum s:ae m:tis Ludovicae Ulricae reginaeLinnaeus, Carl Museum s:ae
m:tis Ludovicae Ulricae reginae

(Stockholm 1764). Soulsby no. 1095a.
], he is aware that Linnaeus in fact may know some species already that he considers as new.

Brünnich is considering sending descriptions and pictures of some species to Royal Society of Sciences at Uppsala [Kungliga Vetenskaps-Societeten i UppsalaKungliga Vetenskaps-Societeten i
Uppsala,
Swedish. The Royal
Society of Sciences at Uppsala was
founded in 1728.
].

Brünnich admits that he has found that some of his new species are in fact already published.

The birds that Brünnich had recently described belong to FleischerFleischer, ?. , and he will send them in the spring to Thomas PennantPennant, Thomas (1726-1798).
British. Naturalist, best known for his
works on zoology. Correspondent of
Linnaeus.
to be engraved in copper. There are no duplicates of these.

Brünnich has received a Curculio anchorago from America. The species had been discussed in the previous letters, and Brünnich earlier had two specimens. Now, he describes how the specimen just received differs from them.

Brünnich has recently seen a fish from Iceland, 2 ells long, resembling Lepturus Artedi.

Niels RybergRyberg, Niels (1725-1804).
Danish. Merchant.
is preparing to establish a museum of American natural objects. He is a wealthy merchant, and he owns much land in America.

Brünnich is going abroad with support from Otto ThottThott, Otto (1703-1785).
Danish. Count, statesman.
this summer to study natural history and economy. He has been invited to follow Pennant to England, which he cannot decline, and from there he plans to go to Uppsala.

Brünnich will soon have his description of the Arabic Cardium ready.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 253-256). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 416-418   p.416  p.417  p.418.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 386-388   p.386  p.387  p.388.