Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3543 • Carl Linnaeus to John Ellis, 12 February 1765 n.s.
Dated 1765 d. 12 februar. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no JO[HN] ELLISIO,
Antiquo Amico,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné,

Maximo meo cum gaudio nuper accepi Tuas literas, quas diutius desideravi. Laetor animitus, quod valeas et vigeas, quodque sub tuo imperio redactae sint Provinciae Floridae proximae, quod nequit non multum commodi et augmenti adferre scientiae nostrae dulcissimae, quam Tu tam multum promovisti, imprimis dum novum orbem subaquaticum aperuisti Naturae cultoribus.

Pennas Tuas marinas ecquidem non accepi, sed apud D[ominum] Baeck vidi et studiose pervolvi. Pulcherrimus est tractatus et Tibi dignus. Ceterum cynomorium Tuum accepi e Gibraltaria pulcherrime delineatum.

Per duos menses occupatus fui in extricando plantas Indiae Orientalis & Capenses, quas cum floribus magno in numero accepi, quae mihi circiter 30 nova plantarum genera suppeditarunt.

Forte literae meae ad Te, dum ruri degebam (exantlatae periculosissima Pleuritide, qua mense majo laborabam, ex qua rusticavi, ut vires recuperarem) non pervenere, et hoc per proprios forte, ni male judico, ministros.

Laetor videre ex Tuis, quod D[ominus] Kuhn etiamnum sit Londini. Optarem scire, num ille accepit meas responsorias ad ejus unicam epistolam, cum non noveram ejus locum determinatum adresse. Abibant hinc d[ie] 8 Octobris sub couvert ad D[ominum] Lee. Ceterum erat D[ominus] Kuhn honestissimus et laboriosissimus juvenis omnium, quos ego umquam vidi. Millies ipsum valere jubeas et me doceas, quam petat terram Londino. An patriam? D[ominus] Alströmer ante aliquot dies apud me erat. Ab eo cum summo oblectamento percepi, quod valeas et indefessus labores.

Si habeas Ginanni opera posthuma Venet[iis] 1755 fol. tomum priorem, et me doceas ad quam Tuam Sertulariam s[ive] Corallinam spectent ejus figurae, licet minus pulchrae.

Edidi dissertationem de Opobalsamo, quae est Amyris species.

Quaere a D[omi]no Lee, num acceperit meam epistolam cum seminibus Alstroemeriae scriptam d[ie] 8 octobris!

A D[omino] Alstroemerio accepi, quod vestrates habebant in suis hortis omnium pulcherrimam et maxime singularem Sarracenam et quidem utrumque, cui fidem vix adhibuissem, nisi ille dixisset.

Thea mea etiamnum viget. At nondum floruit.

Ex Tuis de Penna marina didici, quod illa sit Alcyoniis meis nimis affinis.

Primo vere typum subibit e novo Systema naturae. Si quod noveris, quod emendem, quaeso, moneas.

Est in America, certe Carthagena, singularis avis e genere Jacanae Marcgr[avii], quam, si possis, introducere in Europam et quidem primo in Angliam, immortalem inde reportas gloriam; dicitur in Carthagena Chavaria. Ibi sequitur Gallinas, Anseres aliasque domesticas tota die, ut apud nos canes sequuntur Boves aut Oves et omnes rapaces accipitres longe dispellit, quas trucidat spinis in media ala positis. In itinere posset substantari pane in aqua macerato, alias victitat plantis.

Ut valet D[ominus] Garden in Carolina? An vivat?

Gouan jam edit Floram Monspeliensem, sed nudam, solis synonymis Magnoli absque observationibus.

Oederus, Professor Danus, edidit Elementa Botanica, sed e mea Philosophia Botanica, tota.

Caeterum nil novi in hisce terris.

Tu vale et felix viva, meque Tuis annumera!

Upsaliae 1765 d[ie] 12 februar[ii].

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 400). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 164-167   p.164  p.165  p.166  p.167.