Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3583 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 2 April 1765 n.s.
Dated 2. april, 1765. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo patrono meo Carolo a Linné, archiatro et equiti de stella polari, S[alutem] p[lurimam] B[oissier] De Sauvages.

Quod tam benigne sentias de mea nosologia methodica, hoc minus operis dignitati quam benevolo mitique animo tuo tribuo, vir praestantissime. Hoc tamen maximae mihi laudi vertitur, quod tam integrum et doctum judicem circumvenire mihi datum sit, ut quod justitiae debebat minus, favori praemium existimationis suae concesserit.

Demum nuper id mihi felicitatis contigit, ut sextum cum 5 et 4° amoenitatum tuarum volumen apud bibliopolam invenerim, et, ut millenos alios thesauros mittam, ibi desideratissima morborum genera inveni, quae avidissime perlegi dolens tamen, quod ob brevitatem non omnia recte capere potui. Sunt enim plura genera vitiorum, quae mihi non sunt satis perspecta quaeque vellem in secundam meae nosologiae editionem transferre, quocira te deprecor, ut sequentium generum vel synonymia vel autorum citationes vel brevem descriptionem mihi suppeditare velis; quippe alteri editioni parandae incumbo nec non ut species novas, quas nosti, pro tua benignitate suppedites.

Digitium. An species paronychiae? Noma an ulcus vulgare, et ulcus, quod nos dicimus vulnus suppurans. Pressura, quo pacto differta a paronychia suppurata? morta an pemphygus? Unde nomen illud? An uredinis species scarlatinae? Quid volatica an podagra anomala? Unde nomen glus an a glutine?

Sex sunt menses et ultra, ex quibus fere quaedam dirissima in provinciae nostrae ea regione, quae vocatur Le Gevaudan, strages edit, quae terrorem quoquoversum injiciunt. Nuper 20 millia hominum ejus venationi operam dederunt sed frustra; velocissimum animal vituli magnitudine lupinum rostrum gerit; caetera mihi videntur leaenae similia; ignoramus, ad quod genus attineat; puellas, pueros et mulieres potissimum aggreditur; harum mammas, genas, caput vorat; parcit et plurimum pecori; viros timet; cum mulieribus crudeliter ludit, muros octo vel novem pedes altos transilit; gestavit infantem dentibus apprehensum nec humeris impositum, cauda in extremo subramosa praelonga, pili ruffi saltem in lateribus, in linea dorsi obscuri, in abdomine albi, auriculae breves. An ungues felis? Hoc ignoratur. Hactenus fere quinquaginta homines momordit aut voravit; villas et stabula ingreditur. Nuper tabernam pauperis villicae ingressa puerulum comprehendebat; mater insilit et fera eum relinquit; verum alterum puerulum rapiens effugiebat; mater eam insequitur; supra ejus dorsum insilit, equitat, clamans; advenit auxilium et fere infantem capite omnino lacerato dimittit, paulo post moriturum. Tam velox est, ut intra breve tempus quadraginta leucas percurrat; eadem die ad distantiam 12 leucarum strages edit; hyenam esse vulgo putant; diversae icones ubique veneunt sed imaginariae; si rostrum foret minus praelongum, Leaena videretur.

Accipio nunc schedulam tuam circa Kaeringbad et pluries observatur, ut dicis, in menostasia, nec non in hysteria et aestus volaticus vulgo dicitur; ad genus ardoris referri potest nomine ardoris volatici. Quare carcinoma sit frequens falhunae. Nemo rationem inveniet, quam tu non potes detegere. De Elephantiasi Norvegica, quod narras, certe mirum est; in nostris oris maritimis au Martigues non procul a Massilia hunc morbum endemium esse ferunt medici. An ab illo gordio halecum, inquiram.

Sueciam jam appulit noster Consul Holms amicus meus. Utinam refferre posset tertium saltem volumen tui systematis naturae, quem nec aere nec ullo pretio potuimus in hanc provinciam accersere; duo prima volumina obtinere a bibliopolis nemo potuit nisi Antonius Gouan. Salvius quidem tuus bibliopola misit fasciculum librorum, sed amoenitates academ[icae], spec[ies] plantar[um] editae ann[o] 1753. duo volum. Academ[ia] Upsaliensis tantum multis annis dissita seu interrupta et opera tua dudum edita, quae jam habebamus, ibi inventa sunt, minime vero nuperrimae species, nec systema ultimae editionis.

Maxime gaudeo, quod carissimus tuus natu major filius patris vestigia summa cum laude premat; tibi ex intimo corde gratulor, quod tam dignum alas filium. Id mihi fortunae non contigit. Duos habeo filios; natu major 15 annos natus Tolosae physicis quidem et mathematicis studiis incumbit, sed martem tantum spirat; minimus quadriennis est, et nescio, utrum quondam saniora consilia secuturus sit. Ego a duobus tribusve mensibus infirmam valetudinem duco; timeo pro meis pulmonibus; felix, si asthmate tantum laborem; hoc mihi non exiguum solamen est, quod tu, vir praestantissime, valeas et orbem medicum scriptis immortalibus dites et illustres. Oculi suum acumen suumque vigorem ab anno et ultra recuperarunt, ita ut noctu legere liceat; hoc vero tibi refero; quippe usum cariophillorum suaseras et reapse infuso caryophyllorum in aqua vitae; oculos vespere illinendo sanatus sum.

Amicus Gouan non recte se gessit erga me in sua flora Monspeliaca; nec laudare possum, quod plantas a me dudum descriptas, nominatas, ab ipso pro meis citatas in suo Horto Monsp[eliaco], deinceps tamquam a se solo in nostra regione primum visas jactaverit pag. 476, earumque numerum ad 187 extollat, ex quibus vix 20 aut 25 ad ipsum pertinent; quippe, ex quo tempore primum edisti floram Monspeliens[em] anno 1756 usque ad ann[um] 1759, ego species, quae ibi deerant in manuscriptis meis, collegi plures quam quas ipsi sibi tribuit et discipulus meus D[ominus] Pech medic[us] Narbonensis numeravit; plures quam 24 species omnibus hic notas, quas in sua flora Monspel[iensi] omisit et quas ipse recensueram in mea.

Interea familiariter vivimus, quia non, ut mihi molestus esset, sed ut potissimum Imberti nostri cancellarii ignorantiam botanicam ostenderet ea scripsit. Perge itaque ejus litteris, quas ad te expecto, responsiones includere! Utinam possem historiae naturalis novis inventis tibi placere et his litteras implere! Sed totus sum hodie in professorio medicinae munere et praxeos excercitio, potissimum in consultationibus et itineribus ad aegros institutis, quamdium permittit valetudo vacillans et aetas ingravescens.

Meus Pech acriter incumbit in elaboranda flora Pyrenaica et Narbonensi. Sequierius ipsi suos et ego meos libros botanicos impertivimus. Frater meus junior ex Italia, quam per annum peragravit, multa circa historiam naturalem reportavit. Veronae cognovit Jul[ium] Caesarem mo[...], qui botanicam acerrime colit, ex quo plures curiosas plantulas habuit. Ex quo discessit Anton Jussieu. Fere tota laetitia Linnaeana est, gaudeo maxime, quod te meritis nobilissimum nobilitate diplomatica decoratus sis [sic] tu, qui artem nostram nobilitas. Gaudeo, quod academiae regiae scientiarum Parisinae adscriptus sis in classe omnium aestimatissima. Hoc unum voveo, ut in seros annos sanus vegetus laetus partis tot honoribus fruaris et me tibi devictissimum [sic] amare pergas. Vale!

Monspel[ii] 2 April[is] 1765.

Ex Peruvio Hispaniam inde Monspelium venit radix Calaguala dicta brumeo-rubra teres, brevis, insipida, duriuscula, subramosa, calami minoris crassitie, tortuosa, quam Seguierus judicat Caraguatam Plumerii seu Tillandsia, sed ea est parasitica forte; quod radicem voco est truncus sarmentosus. Illud vero medicamen aquae incoctum ad unc. semiss. pro aq. lit. 11. est sudorificum praestans in syphilide, in elosi scrophulosa, quod mire successit Nemausi et Gadibus apud Hispanos valde celebratur. Quid vero sit, tu nobis patefacias!

Hic aliquot aegri a febre intermittenti pertinacissima illico sanati sunt una dosi seu dragm. gem. seminis mihi ignoti, cujus pugillum tradidi D[omin]o Gouan, qui ad te mitteret; semen cujusdam graminis videtur; unde advenerit ignoro. Satum ab aliis non adolevit nec germinavit. Addo pugillum, eximium opus Morgagni de sedibus et causis morbor[um]; in fol. prodit, quod est appendix Sepulchreti Bonetani optime elaboratum et praestans. Rex Ludovicus XV suam effigiem marmoream universitati medicinae dono dedit; inaugurationem solenniter celebravimus. Schola nostra deinceps Ludoviceum Monspeliense nuncupatur, singulis annis 50ta plures doctores medici renunciantur. Hallerus scribit se Göttingam advocari, ut sit universitatis cancellarius cum magnis emolumentis, sed nondum iturum se promisit. Ill[ustrissimus] Swietenius penultimum Tomum commentarii in aphor[ismos] edidit et ad me mittit, ut Haller VI tom. in 4to suae physiologiae Raj. et VII sub praelo sudat.

De praecipuis erroribus in nosologiam meam illapsis, quaeso, me moneas, ut in 2 edit., quam paro, eos effugiam, species omissas et saltem nomine triviali insignitas, cum citatione authoris, si velles addere, pergratum mihi facies. Genus raphaniae tuum curiosissimum, juxta definitiones affinium morborum, videtur convulsionis species, nisi dolorum ratione distingueretur, sed quam multae aliae species convulsionis dolore capentur [sic], quae non raphaniae dici possent.

Dulcissimae et nobilissimae tuae conjugis manus humillime deosculor filioque omnia fausta deprecor.

A Messieurs
Messieurs De La Societé royale
Des Sciences d’Upsal
à Upsal
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 125-126). [1] [2] [3] [4]