Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3594 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 3 May 1765 n.s.
Dated 1765 die 3 Maii. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Artis medicae vero principi,
D[omino] D[octori] FRANCISCO de SAUVAGES,
Amico antiquo et immutabili,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Heri tuas, Vir illustris, accepi die 2 Aprilis datas, nec gratiores a longo tempore vidi, nec effari possum, quanto cum oblectamento et animi laetitia has perlegi; et ex iis vidi Amicum antiquum, sincerum et immutabilem; ad quas confestim hisce respondeo.

Digitium non novi apud authores; vidi duos hoc morbo affectos. Uxor pharmacopaei Regis, Holmensis, Ziervogel dicta, cujus frater erat Archiater Regius, pater primarius Regis Chirurgus, et
frater alter Chirurgus Regis Ordinarius. Haec incepit laborare dolore quodam, primum punctorio, mox pressorio in uno digito manus. Dolor recurrebat per paroxysmos decies, imo saepe vigesies quotidie; paroxysmus durabat per 1, 2, s[ive] 3 minutas, cum dolore intensissimo et anxietate summa. Post annum unum alterumve doloribus attenuabatur ultimus articulus digiti (in quo dolor residebat), et cutis stricta observabatur, absque rubedine aut ulcere; post aliquot annos eodem morbo simul afficiebatur proximi digiti articulus ultimus, ut prae dolore, quo se verteret nesciret. Maritus corripitur phthisi et perit; illa, contagio phthisico a marito infecta, etiam periit.

Aerarius Fahlunensis etiamnum vivus, D[ominus] Gahn, simili omnino morbo corripitur in ultimo digito; frustra auxilia chirurgorumque et medicorum efflagitat; nullus potuit lenire paroxysmos; digiti articulus exacte eodem modo attenuatur, et dolores uti prioris recurrunt saepius. Doloribus pertaesus, porrigit digitum chirurgo truncandum; qui consolidatur, et jam a multis annis omnino sanus vixit. Truncatus digitus aperitur a chirurgo, et observatur nil nisi quod os erat maxime friabile, quasi ex farina coagulata confectum, absque erosione et cariei signo. Paronychia longe aliter se habet; in ea caries, inflammatio, erosio, exulceratio; quod in Digitio a me dicto, minime obtinet.

Noma, frequens apud nostrates maritimos et scorbuticos morbus, praeprimis apud plebeios, et quidem ulcus, quod pessime faetet, sed saepius consolidatur eschara, et demum cute tenuissima obducitur, sed saepius recrudescit et redit, imprimis vere et autumno. Incipit quasi Erysipelate partis, et forte semper ab Erysipelate originem ducit; sed qui semel hoc morbo infectus, vix potest obtinere, quin recrudescat. Semper sedes ejus in tibiis est. Pes affectus semper crassior altero evadit. Differt a Phagedaenico seu Cacoethe, quod non ita depascitur integumenta, sed dehiscit variis foraminibus, inaequalibus magnitudine et figura.

Pressura, quidem multum affinis Paronychiae; etiam oritur apud nos frequentissime hyberno tempore, cum quis refrigeratis digitis intrat calidam cameram, vel adstat foco, aut digitum calidae aquae immittit, sed sedes ejus semper ad radices unguium, ubi cutis circum unguem superius intumescit, rubetque dolore pulsatorio; inflammatio suppuratur, vel exulceratur saepius; rarius ante suppurationem evanescit, sed unguis e radice sua enasciturus quasi abroditur, et excrescit dein non levis, verum crassus et quasi corticosus. Paronychiae dolor longe vehementior est, et si non curatur, adgreditur periosteum, ipsumque os digiti carie inficit; Pressura vero leve malum est, quod quotidie incurrunt pueri nostrates, nec unquam os inficit.

Morta est tibi Pemphygus, quod nomen tunc temporis non imposuisti, seu Sudor anglicus authorum. Morta, ob effectum funestissimi ita dicta.

De Milliaria, Uredine, Scarlatina, alio tempore ad te scribam; in quibus non mihi ipsi consto; nescio, utrum omnes constituant unum vel duo, vel quinque distincta genera, vel an todidem species.

Volatica est tuus: in prioribus Varen vel Lopendevaren; nil habet commune cum Podagra aut Arthritide. Rarus apud nos occurrit, imprimis apud agricolas, et profecto singularis.

Primum, juvenis vidi hunc in propria matre; sentit dolorem acutissimum et horrendum in pede; mox evanescit et migrat in brachium, tandem in alterum brachium; nec ultra ¼ horae in aliquo loco residebat; absque ordine occupabat facile omnes partes corporis; prae dolore clamitat, Dei opem aut mortem expetit, quo se prae dolore vertat nescit; durabat per 15 horas, discedebat, nec amplius rediit. Nunquam Arthritide infecta; nul- lum signum externum doloris.

Civis urbis Amaliae sentit dolorem ad poplitem; mutabat mox dolor locum ad tibiam, dein ad ulnam, tum ad brachium, cum convulsionibus laevissimis, ut musculi videbantur moveri; demum intrabat dolor abdomen, quod tympani instar extendebatur, cum anxietate et palpitatione; in quovis loco vix ultra ½ horam residebat dolor, sed in abdomine diutius, quod borborygmis resonabat, ac si vivum intus latuisset animal; rediit dolor saepius 14 vel 24 die; imprimis aggreditur tempore vespertino. Volatica scorbutica Barthol. Act. Dan. 2, n. 118.

Glus, vocabulum antiquum pro Glutine, est urina, cujus sedimentum glutinosum evadit, ut in quibusdam calculosis; credunt authores esse Haemorrhoides mucosas, quae viam invenere per vesicam.

Ego ipse ante aliquot annos hoc vitio obnoxius fui. Nullum omnino sensi incommodum, sed, dum urina e matula effundebatur e suprema concameratione domus, sedimentum erat omne viscosum, ita ut cohaerebat usque in plateam per 16 et ultra pedes. Verebar hoc oriri a latente in vesica calculo, licet nullos sensi dolores, nulla signa alia calculi; consulebam varios amicos, frustra tentabantur omnia. Durabat ultra annum; tandem fortuito fui vocatus ad coenam apud amicum; inter fercula etiam proponebantur, acetarii instar, Cepae istae grandes Aegyptiae seu Ruthenae dictae magnitudine Rapae; hae conditae, vix acredinem habent ullam; ego his lautius coenabam, arridebant magnopere palato meo; altero mane urina naturalis evadebat, nec ab eo tempore sensi hoc phenomena.

Historiam, quam mihi narrasti de Hyaena, legi in novellis hisce diebus Monspelio missis; procul dubio erit Leaena.

Aestus volaticus videtur mihi multum affinis Hysteriae. Sed miratus, quod altum sit de hac specie silentium apud authores, cum tamen sexui feminaeo commune, dum catamaeniae cessant ante 50 annum.

Tertius tomus Systematis nunquam fuit impressus, sed prodibit, ut spero, intra annum.

Doleo magnopere, quod D[ominus] Gouan fuit contra te iniquus. Sed sapientes botanici observabunt facile, quis primum plantas inquivisit, quod non tendet in ejus gloriam.

Flora Pyrenaica prae reliquis omnibus esset exoptatissima. Salutes, oro, egregium D[ominum] Pech, qui Herculeos hos in se suscepit labores. Habemus in Bibliotheca Academica herbarium Burseri. Burserus plurimas plantas in Pyrenaeis legit, quas sedulo obambulavit. Utinam ipsi possem inservire cum aliqua planta!

Caraguata sine dubio erit aliqua Caraguata Plumierii.

Semina contra febr[res] intermitt[entes] non noveram; pro eis devotissima reddo. Sevi ea in olla. Utinam germinarent! Alias ne Oedipus dicat, cujus generis sint.

Errores nullos vidi in tuo Systemate Morborum; legi illud uti tyro; sed ne Aristarchus errores observabit, at stupefactus leget.

Plura reddam, cum mihi hora concedetur. Ta interim vive felix in orbis Medici praesidium!

Dabam Upsaliae 1765 die 3 Maii.

upSUMMARY

Not yet available

upEDITIONS

1. Lettres inÚdites de LinnÚ Ó Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 282-290   p.282  p.283  p.284  p.285  p.286  p.287  p.288  p.289  p.290.