Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3599 • Giovanni Antonio Scopoli to Carl Linnaeus, 30 June 1761 n.s.
Dated 30 Junii. 1761. Sent from Idrija (Slovenia) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustr[issimo] et Celeberrimo,
D[omino] Carolo Linnaeo Equiti &c.,
Naturae Scrutatorum facile Principi,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Joan[nes] Scopoli, M[edicin]ae D[octo]r.

Statim ac litteras tuas accepi, Vir Celeberrime, misi protinus Floram meam Carnioliae, una cum 90 circiter rariorum mearum stirpium speciminibus. Conssignavi omnia sub consulta inscriptione Officio Postae Labacensi, a quo res meas Pragam usque delatas subito fuisse, relatum fuit. Redii nuper ab Itinere Tergestino, in quo detexi Rhamnum (saxifragum) spinis lateralibus, floribus quadrifidis dioicis, caule diffuso, radicatum in fissuris saxorum M[ontium]. Nanas, fructu sicco, subrotundo, triloculari, loculis monosperm. uno saepius inani. Folia huic ovato- lanceolata, dentata, glabra. Flores laterales conferti, squamis luteis, feminei et hermaphroditi. Cirsium foliis pinnatifidis, subtus tomentosis, caule unicapitato, capitulo pendulo (moschatum). Folia spithamaea, laciniis remotis lanceolatis, marginibus reflexis. Flores rubri, omnes hermaphroditi, Cal. inermis, squamarum apicibus reflexis. Spongiam ramosam tenacem, ramis dichotomis anastomosantibus subteretibus obtusis. Spiraeam fruticosam, foliis simplicibus ovatis, subtus villosis. Inter Insecta, eodem tempore, lecta, sequentia rariora sunt. 1. Cerambyx[a][a] : MS1 opto [added above the line
by Linnaeus
]
(curculioides) niger, alba linea a capite ad anum usque producta. Magnitudo Curcul[ionis] abietis. Alae nullae. Antennae breves. Habitat in collibus apricis calcariis. 2. Elater fuscus elytris maculatis; maculis luteis 8. in quolibet elytro. 3. Cantharis thorace marginato, tota nigra pilosa. In paniculis graminum, frequens, fusca minor, longisque pilis, praesertim supra, pubescens. 4. Cimex[b][b] : MS1 lineratus [added above the
line by Linnaeus
]
ovatus ruber, supra fasciis longitudinalibus 6, subtus maculis atris. In Foliis Ribesii rubri, Lippizzae. 4. lin. longus, tres latus, scutello longitudine abdominis. 5. Cimex ovatus ater, punctis albis maculatus, scutellatus, inermis, priore paulo minor (-punctatus). 6. Cimex ovatus niger, margine thoracis elytri huiusque macula media alba. In calycibus Rhinanthi, crista galli, lectulario paulo maior. 7. Cicada Elytris coriaceis alas tegentibus, ut in Cicada coleoptrata S[ystematis] N[aturae], deflexa, elytris rubris, apice margine exteriore et fasciis binis atris. In salicibus, circa Tergestum, C[icada] spumaria vix maior, capite et thorace rotundato nigro lucido. 8. Dipterum insectum novoque Genere forte dignum, nigrum; capite rotundato parvo, antennis moniliformibus aequali, palpis 2, tuberculis occipitalibus tribus; crista dentata capiti et thoraci interiecta, Thorace gibbo, pone latiore, abdom[ine] oblongo, acuto subvilloso, alis nigris, praesertim ad marginem exteriorem, helteribus pilosis obtusis; ad anum subtus sunt valvae duo transversae includentes aculeum factum 2 corpusculis basi articulatis, apice bidentatis, e quorum basi oritur seta pallida bilinearis, capitulo oblongo terminata. Habitat in iulio femineis Salicis capreae. Majo M[ense] 9 Oniscus cauda acuminata bifurca, setis articulatis bifidis. Habitat inter saxa, littora maris munientia, circa Tegestum, uberrime 10. Podura oblonga ferruginea, cruribus anticis posticisque latissimis. In reflexu maris, sub saxis reperi, abunde, uncialis, compressa lateraliter, lucida, pone 4 articulatis setis, subtus instructa, antennis, tibia brevioribus 11. Podura oblonga grysea, setis caudalibus corpore longioribus in muris circa Tergestum, copiosa. Addo iconem Cancri, quem ego in Syst[emate] Nat[urae] non invenio.

Hisce vale, Ill[ustrissi]me Vir, meque tuo patrocinio commendatum esse sinas.

Dab[am] Idriae 30 Junii 1765.

upSUMMARY

Immediately upon receiving Linnaeusís letter [15 January 1761Letter L2860], Giovanni Antonio ScopoliScopoli, Giovanni Antonio
(1723-1788). Italian. Physician and
naturalist. Correspondent of Linnaeus.
had sent Linnaeus a package with the Flora CarniolicaScopoli, Giovanni Antonio
Flora Carniolica exhibens plantas
Carniolae indigenas et distributas in
classes naturales. Cum differentiis
specificis, synonymis recentiorum, locis
natalibus, nominibus incolarum,
observationibus selectis, viribus
medicis
(Vienna 1760).
and about 90 specimens of rarer plants. He had asked about it at the post office at Ljublana, and he had been informed that the package had reached Prague.

Scopoli has just returned from a journey in the Trieste region, during which he had found some interesting new plants, such as Rhamnus saxifragus, a Cirsius, a Spongia and a Spiraea. He makes brief comments on them.

Also, some rare insects had been found, and eleven of these are briefly described, starting with a Cerambyx, Elater fuscus, Cantharis, Cimex ovatus ruber &c.

Scopoli adds an illustration of a cancer, which he has not found in the Systema naturae, 10th editionLinnaeus, Carl Systema
naturae
, 10th edition (Stockholm
1758-1759). Soulsby no. 58.
.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 17). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 opto [added above the line by Linnaeus]
b.
MS1 lineratus [added above the line by Linnaeus]