Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3602 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 23 June 1765 n.s.
Dated 23 Junii 1765. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generoso et Perillustri,
D[omi]no Carolo von Linné,
Equiti,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
M[artinus] Th[rane] Brünnichius.

Jam in eo est, ut Regio mandato simulque Regiis sumtibus iter aggrediar intra 3 proximas septimanas. Vi hujus mandati debeo excolere Studium oeconomicum et hist[oriam] nat[uralem] easque ipsas scientias publice docere ex itinere reversus. Hollandiam et Angliam primum visitare mihi incumbit, deinde bono cum Deo Sueciam petere est animus. Si in hisce meis itineribus occurrat aliquod, in quo observando Tibi inserviam, mandato obsequar.

Occasionem exspecto, qua data mittam Tibi aves sequentes:Falconem lagopod[em] Ornith[ologiae] bor[ealis] 15. Tringam ferrugineam et Tringam maritimam Ornith[ologiae] bor[ealis] 180 et 182.

Observationem feci circa Colymbum arcticum sc. quod junior (non pullus) similis est parenti tam quoad abdominis album, quam quoad dorsi colorem nigrum et maculas quadrangulares albas; differt autem pullus in eo, quod loco maculae istius, magnae atro-purpureae in colli parte supina area adest ejusdem magnitudinis ex albo nigroque varia; inde concludo Colymbum torquatum esse speciem distinctam.

En, Vir Generose, heic datam descriptionem Cardii Arabici, inter spolia Forskåleana, quorum pars restat cum D[omi]no Nieburg, antea nominati: Cardium Societatis v[el] Forskaaleanum v[el] Scrobs v[el] Strumosum.

Testa subquadrilatera valvulis angulatis, longitudinaliter sulcatis postice scabris; vulva conchaeformi plicata, supra anum concavum inter nates distantes propendente. De Arabia missa 1763.

Testa cordata alba, solidior, semipellucida longitudinaliter sulcata excepta regione infra anum magna laevigata, sulcorum vix distinctis rudimentis (an reformatio naturae?). Sulci laterum anticorum et posticorum singuli punctorum excavatorum serie distincti, et sulci laterum posticorum alia punctorum eminentium serie scabri. Testa intus alba laevibus sulcorum rudimentis notata. Nates distantes versus anum oblique curvatae acutae. Anus rotundatus valde impressus scrobiculi instar, magnitudine nucis avellanae. Vulva antice minima, rima, angusta haud pervia. Labia postice sub natibus dilatata in formam lunatae conchae, longitudinaliter rugosae, plicata et supra partem ani propendentia.

Insecta restant nonnulla nova. Quoniam autem nondum meum de Suecia exemplar Musei L[udovicae] U[lricae] accepi, ea indeterminata relinquere coactus sum.

Vale, Vir Generose, et conatibus meis in posterum fave!

Dabam Hafniae d[ie] 23 Junii 1765.

Si aliquod mihi officii genus mihi injungendum habes vel alia de causa me literis ante abitum meum honorare Tibi erit animus, eas insequenti modo ad me, ut dirigas, rogo:

à Mons[ieu]r
Mons[ieu]r M[artin] Th[rane] Brünnich
à Copenhague
at afleveres paa Nörregade næst ved Dyrkiöb hos Lieutenant Plöen.

[address]
Societati Regiae
Scientiarum Upsaliae
à
Upsal.

upSUMMARY

{

Morten Thrane BrünnichBrünnich, Morten Thrane
(1737-1827). Danish. Professor of
natural history, Copenhagen. Later
employed by the Danish mining department
in Norway. Correspondent of Linnaeus.
will leave for his journey in about three weeks. He will visit Holland and England, after which he will go to Sweden.

Brünnich expects to be able to send some specimens of birds to Linnaeus. He makes additional comments to former descriptions of Colymbus arcticus.

Brünnich gives a description of the Arabic Cardium that had been collected by Peter ForsskålForsskål, Peter
(1732-1763). Swedish. Naturalist and
explorer. Linnaeus’s student, professor
in Denmark in 1759. Joined a Danish
expedition to Egypt and Arabia in 1761.
Died at Jerîm, Arabia.
Correspondent of Linnaeus.
, and is taken care of by Carsten Niebuhr Niebuhr, Carsten (1733-1815).
Danish. Explorer of Arabia. In 1761 he
visited Egypt and the Arabian peninsula.
Correspondent of Linnaeus.
. It had been sent from Arabia in 1763.

Brünnich does not have time to do more about the insects, mainly because he does not have Linnaeus’s catalogue of the Queen’s [Lovisa UlrikaLovisa Ulrika, (1720-1782).
Swedish. Queen of Sweden 1751-1771.
Married to Adolf Fredrik. Mother of
Gustav III. Sister of Fredric II of
Prussia. Correspondent of Linnaeus.
] collection at Drottningholm [Brünnich refers to the Museum s:ae m:tis Ludovicae Ulricae reginaeLinnaeus, Carl Museum s:ae
m:tis Ludovicae Ulricae reginae

(Stockholm 1764). Soulsby no. 1095a.
].

P. S. Brünnich gives an address to be used until he leaves for Holland.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 257-258). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 418-419   p.418  p.419.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 389-390   p.389  p.390.