Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3616 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 18 July 1765 n.s.
Dated XVIII Jul. MDCCLXV.. Sent from Stockholm (Sweden) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Domino Carolo von Linné, Equiti Aurato,
S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro,
Med[icinae] et Bot[anices] Professori celeberrimo
plurimarumque Academicarum Membro consummatissimo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit].
Alexander Bernhard Kölpin D[octor].

Atro profecto calculo notari mererer, nisi TIBI, VIR ILLUSTRIS, gratias persolverem, quas unquam possum, maximas, pro insigni TUA, qua me, peregrinum TIBIQUE antea prorsus ignotum, amplexus es, benevolentia, summaque humanitate. Jucundissimum merito censerem istud temporis momentum, quod occasionem mihi suppeditaret, animum meum vera gratitudine plenum, reapse TIBI testificandi. Habeas interim, pro re ipsa, pectus TIBI penitus devotum.

Tantis TE mihi probasti benevolentiae et, nisi nimis de me sentio, amoris signis, ut spero, fore, ut hae literae TIBI essent acceptiores, si, de felici negotii mei eventu, certiorem TE redderent. Sed haec nondum mihi contigit felicitas. Secretarius tamen status mihi promisit, se illud crastina luce, in Regiae Cancellariae collegio, propositurum esse, et, de fortunatu successu, spem mihi iniecit. Amici mei et ipse Dominus Hermansson L. B. reputant, per benevolam TUAM commendationem, rei ipsae insigne accedere pondus, in specie quando oculis propriis REGIS nostri Clementissimi erit subicienda. Sin illam itaque a TE expectare mihi licebit quam maxime, si magis fieri posset, me TIBI habebis obstrictum. TUA in me collata benevolentia spem meam erigit. Facias, ut hac de re quam proxime certior fiam, enixe rogo.

Inveni hic in officina libraria Kiesewetteriana seu potius Schindleriana, parvulam collectionem Algarum et Zoophytarum indicarum. Constat ex 31 tantum frustulis. Bibliopola perhibet illam sibi ab haeredibus Capitanei cuiusdam navalis, cui nomen, ni fallor, fuit Dahlberg venditam esse. Anne illam vidisti? Sin minus; mandatum TUAM avide expecto, ut cum proximo tabellario eam transmittere possem. Nulla ibi adscripta sunt nomina. Nitide quidem est compacta. Attamen pretium 100 thalerorum monetae cupreae, quod bibliopola ei imponit enorme mihi esse videtur.

Si TIBI placebit literas iterum ad me dare, inscribas eas: på stora Nygatan nr 42.

Vale mihique et conaminibus meis in posterum fave!

Dab[am] Holmiae D[ie] XVIII Jul[ii] MDCCLXV.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 96-97). [1] [2] [3]