Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3625 • Carl Linnaeus to John Ellis, 15 August 1765 n.s.
Dated 1765 d 15 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no JON. ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.

Literas die 19 julii datas rite accepi et laetatus ex iis video, quod vivas, valeas et me, prout soles, ames.

Grates devotissimas reddo pro literis D[omini] Gardenii, in quibus mentionem facit aliquot plantarum exsiccatarum. Si hae ad Te accedant, spero, quod pro infucata Tua in me amicitia data occasione ad me deferri cures.

Florida, integra regio, Tibi subjecta nequit non polliceri orbi erudito stupendos thesauros. Feliciora fata hanc regionem Tibi subjecere. Florida nunc erit vere florida.

Paucas ex ea regione novimus antea plantas, vix vero ulla animalia. Omnia reliqua Tibi et Tuo nomini reservarunt fata. Faxit Deus T[er] O[ptimus], ut vivas felix, usquedum communicasti cum orbe erudito pleraque ejus cimelia.

Thea mea etiamnum viget, sed nondum floruit, neque adhuc ausus sum eam caelo aperto, tempore hyberno, committere, quamdiu unica est.

Pennae Tuae marinae, pro quibus etiam sum in aere Tuo, mihi perplacuere et vivide in his declarasti earum Characterem et species. Certe pulcherrimum et eximium opus est.

Si fata Tibi felicia concedant otia, quaeso, describas Mollusca marina, quae nequeunt intelligi, et demonstravi ab alio, quam Tui simili, quique viva legere examinare delineare et describere valet.

Vivas diu felix et me Tuis annumera!

Upsaliae 1765 d[ie] Augusti.

Quare a D[omi]no Lee, num acceperit meas literas, D[omi]no Solandro inscriptas?

To
Mr John Ellis Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 405-406). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 169-170   p.169  p.170.