Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3629 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 26 September 1765 n.s.
Dated XXVI. Sept. 1765.. Sent from Stockholm (Sweden) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

[V]iro Illustri,
[Domi]no Carolo von Linné,
[Equiti] Aurato, S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro, reliqua,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alex[ander] Bernh[ard] Kölpin.

Denuo tam arctis me TIBI obstrictisti beneficiorum vinculis, ut nunquam ingratitudinis notam evitare possem, nisi TIBI gratias persolvere maximas. Sed certissime convictus sum TE non comtis verbis, sed vera potius gratitudine delectari. Nunquam benevolentiae erga me TUAE immemor ero.

Wermischeck Genera Plantarum TIBI transmittere animus erat, sed nondum librarium ipsum alloqui in viribus meis fuit, et famulus eius prorsus ignarus est. Proximo cum tabellario certissime illum obtinebis.

An TIBI Koelreuteri Experimenta de sexu plantarum, quae etiam hic prostant, arrident?

Amicus Beckmanni rusticus adhuc Holmiae degit; si TIBI placet proximo cum tabellario ea ad me mittere, quae in Russiam destinasti, eorum curam habebo.

D[ie] V. Octobris Holmia abibo.

Domui TUAE Generosissime commendes, et proximo TUO me in posterum protegas, enixe rogo.

Ignoscas literis summa cum festinatione scriptis.

Holm[iae] d[ie] xxvi Sept[embris] 1765.

Prostat hic etiam Flora quaedam Erfortana et Wolfii cuisdam Flora Prussica.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 98-99). [1] [2] [3]