Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3631 • Carl Linnaeus to John Ellis, 24 September 1765 n.s.
Dated 1765 d. 24 septembris. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro vere Nobili,
D[omi]no JON. ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] v[on] Linné.

Accepi nuper Tuas sine die datas literas et laetatus, quod me, ut soles, infucata amicitia faveas.

D[omi]ni Buttneri facinus ridendum et magis commiseratione quam ira dignum. Tu tam alte tuam sedem collocasti corallinis detectis, ut illam obumbrare nulla rerum vicissitudo queat. Pauper ille, qui propriis destitutus inventis famam velificabit furto, quod tamen reddere multa cum ignominia cogatur. Caecus sit oportet et in scientiis hospes, qui non videat a Te proposita Tua omnia esse. Non prima vice hoc patrarunt Germani, aliter nobiles Angli. Scribam etiam ad D[ominum] Munchhausen de perpetrato facinore Buttneri. Qui Buttnerum viderunt unanimi ore afferunt eum esse admodum singularem virum nec rite intelligi ab ullo. Dicunt eum esse misantrophum et nil in ejus laudes norunt.

Larvam istam Iguanae non curo. Sed scripsit communis noster Amicus D[ominus] Garden se missurum plantas exsiccatas. Si ad Te venerint, quaeso, eas me particem reddas.

Laetor, quod D[ominus] Kuhn convaluerit a lethali pleuritide. An Galliam petierit? Quomodo literas ad eum dirigam?

Miror, num D[ominus] Lee acceperit meas literas, quas praeterita jam aestate ad eum miseram. Si ipse occurras, petas, oro, ab eo Sanguinariam, quam scio reperiri in Anglia, quamque a nullo accepi.

Numquam vidimus in Suecia magis pluviosam aestatem, quam hanc praeterlapsam, in qua vix 8 dies serenos et calidos habuimus.

Vale!

Dabam Upsaliae 1765 d[ie] 24 septembris.

Dicas D[omi]no Solandro, quod hodie moriebatur Mag[ister] Neander, quem optime noverat. [a][a] : MS 1.Ipecauana. Tea plant.
Gardens plant. [added at the
letter
]
Ipecauana. Tea plant. Gardens plant.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 407-408). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 177-178   p.177  p.178.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1.Ipecauana. Tea plant. Gardens plant. [added at the letter]