Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3648 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 27 October 1765 n.s.
Dated d. 27. Octobr. 1765.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generosissime,
Fautor ad cineres colende,

Longum et certe nimis longum est, ex quo de TE TUISque aliquid audire contigit. Spero tamen, TE cum familia nobilissima per longum hoc tempus bene valuisse, et adhuc valere; opto saltem pectore sincerrimo, ut diutissime valeas, et accrescente senectute, fortunae, felicitatis et voluptatis cumulum, quippe mercedem ingenio et labore summo per tot annos promeritam, quotidie adauctum percipias.

Quaeris forte, Fautor generose (et certe est, quod quaeras), cur per tantum temporis ne unicam quidem lineam ad TE transmiserim; at fateri cogor me vix habere, quod respondeam. Non occupationes fuerunt, quae me a scribendo abstinuere, quamvis nec otiosus fuerim. Nec certe negligentia aut optimi Praeceptoris oblivio, quum neminem sciam, cui plus debeam, quam TIBI, et beneficia TUA innumera, mihi semper sint in recenti memoria. Quamvis enim absentem esse oportet, semper tamen et per integros dies TEcum versor, evolvendo scripta TUA, quae fieri non potest, quin quotidie in memoriam revocent beneficia innumera, quae inter maximi hoc puto, quod hos naturae libros legere me docuisti. Fuit vero in caussa, ut vera fatear, novum, quod TUI interesse posset narrandi voluntas, cuius, quod doleo, heic nondum aliquid accidisse memini, ex quo ultimum scripserim. Unicum, quod me ipsum attinet, quodque TIBI pro summo in me favore ingratum haud fore auspicor, hoc est, quod iam optatissima mihi data sit occasio plura in scientia Botanica, quam reliquis longe antepono, proficiendi, et simil horticulturam addiscendi. Ammanuensis enim Oederi factus vices ejus, dum ob Florae Danicae collectionem absens esse cogitur, agere et horti curam habere mihi imcumbit, nec non praesenti opem necessariam praestare. Augeri quotidie in horto nostro plantarum numerum laetor, nec certe omnes vulgatissimae aestimandae. Accepimus et quotidie accipimus plantas et semina ex Hollandia, Anglia, Gallia, Hispania, Italia et Germania, et remittimus, quaecunque nobis in superfluo sunt. Optarem, si fieri posset, et TEcum aut cum Filio nobilissimo tale inire commercium; nec dubito, quin hoc benigne permittas, quum alia innumera beneficia, et multa certe maiora in me contuleris. Introductionis Oederianae in rem herbariam pars altera nondum prodiit; et vix ante Pascha prodibit, quando et Florae Danicae quintus fasciculus, primum tomum terminaturus, edendus est. Circa id tempus etiam habebimus alterum fasciculum Operis Regenfusiani.

Sed quando Systematis Naturae novam editionem videre dabitur? Ambabus manibus eam exspectamus. Quaerunt a me quotidie Historiae naturalis amatores et collectores, quorum numerus heic certe magnus est, quando opus hoc incomparabile, quo diu carere non possumus, exspectare licet. Lignum Quassiae ex Hollandia heic accepimus, sed vix credo, quod sit verum. Ni fallor, Quassia, quam mihi benigne monstrasti, Radix fuit; nostra vero Radicis cortex esse videtur, et plus Aromatis continere quam verum Lignum Quassiae. Mitto igitur eius frustulum, ut videas, num sapore conveniat. Ac si adhuc veri Ligni Quassiae frustulum TIBI supersit, pergratum mihi feceris, si modo grana aliquot mittere velles, ut medicis nostris eam monstrare possem. Centaureae novae, quam ultimum misi, semina aliquot mitto. Sunt quidem perpauca, sed non mihi sunt plura. Dubium vero adhuc est, quin germinaturi sunt; legi enim ea ex planta ante duos annos lecta. Interim tentasse non nocebit. Nonne haec Centaurea Catananche dicenda, si flosculi omnes sint fertiles? Ex Arabia nil novi habemus. Mathematicus adhuc ibi circumvagatur, sed dubito, quin Naturalia collecturus sit.

De commilitonibus meis vix dubito, quin litteras acceperis. Pauca haec de iis, si modo nova TIBI sint, narrabo. Meyerus iam puellam amplexus est, et simul collectionem naturalium pulcram et Bibliothecam instructam obtinuit. Occupatus iam est naturalibus suis secundum Systema naturae determinandis et disponendis. Fabricius Lipsiae omne tempus historiae naturali et huic superstructae Oeconomiae ductu Schreberi dicat. Kuhn per hyemem Edinburgi commorabitur, et aestate post assumtum Doctoris gradum Parisias ibit. Historiae naturali se plurimum temporis dare mihi persuadet. Ego heic Botanicae praesertim studeo, nec reliquas divinae scientiae partes negligo; quod reliquum temporis medicinae dico, fatum mihi destinatum exspectans. Tempestas semper pluviosa Herborisationes meas impedivit; hinc nimis parvum incrementum accepit Cryptogamia mea.

Uxori nobilissimae et reliquae familiae honoratissimae meis verbis salutes etiam atque etiam rogo. Valeas cum tota familia diu sanus et incolumis in Historiae naturalis summum incrementum meamque voluptatem, quippe beneficiorum numquam immemor, dum vivo, futurus sum

Nominis TUI venerandi
cultor devotissimus, obstrictissimus J[ohannes] Zoëga.

Hafniae d[ie] 27 Octobr[is] 1765.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XVI, 338-339). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 474-475   p.474  p.475.