Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3655 • Morten Thrane Brünnich to Carl Linnaeus, 18 October 1765 n.s.
Dated 18 Octobris Ao 1765. Sent from Leiden (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Generoso et perillustri,
celeberrimo D[omi]no Carolo von Linné,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
M[artinus] Th[rane] Brünnichius.

Per menses tres jam proxime praeterlapsos in Cimbria degi, ubi pauca tantum legi naturalia. Betula nana ibi inter ericam haud est infrequens. In pratis juxta Endrupholm legi hypericum humifusum. Sub erica plerumque frequens est Lichen rangiferinus humilis. Vidi pullos cuculi nutrimentum accipientes a motacilla flava et alauda arborea simul; prior tamen videbatur novercae officium melius praestare prae altera. Nam ubi nullus locus commodus, in quo pedem figeret, dorso cuculi sese imposuit, id quod alaudam haud vidi fecisse. In littore maris Germanici insulam Fanoe alluentis novam speciem Charadrii occidit D[omi]nus Teilman; tanta harum avium erat copia, ut littus omne iis abundaret. Eam ita descripsi: Charadrius supra albo nigroque varia, subtus candida, rectricibus intermediis longioribus, linea a rostro ad oculos fusca. Magnitudo alaudae, celerrime currens minus timida. Habui vel 20 exemplaria, in quibus omnibus ne minimum digiti postici erat vestigium. Eam nec in Tuo nec Brissonii systematibus invenio descriptam. Tectrices inaequales cinerascentes marginibus apiceque albis. Prolixam dare descriptionem vetat angustum spatium. Rostrum pedesque erant nigricantes. Habeo etiam novam speciem canceris, licet minutissimam tamen ob spinas frontalem et ani singularem. Chrysomelam legi polygoni similem sed thorax utrinque valido armatur dente et nonnulla alia, quae alia occasione vel in natura vel descripta, ut occasio fert, Tibi offeram. Hac occasione nonnulla de erroribus in ornithologia mea commissis addam, meliora edoctus. Strix N° 17 irides oculorum habet luteas. Strix 18 irides habet avellaneo- nigras; ideoque ultima debet esse Aluco. Anas 72-74. non est penelope; nescio, an sit nova; marem et foeminam ante meum abitum dedi amicis, ut per Consulem Koustrup Tibi mitterent; nescio, an advenerint; illis sequebatur falco orn[ithologiae] bor[ealis] 15. Penelopen postea vidi in Cimbria. Catharactam Cepphum iterum occidit quidam in campis Cimbriae, ubi tranquilla admodum circumambulabat, licet sclopetum 3 frustra displosit venator. Recentem habui et inveni in ventriculo et omnibus visceribus ingentem copiam Scarabaei stercorarii. Mas erat. Magnitudo erat eadem cum nostra in ornitholog[ia] descripta, sed color variabat ita, ut haec coloris erat fere cuculi canori; hinc definitio ita erit mutanda. Cepphus corpore undulato, ala notha nigra maculis albidis. Capiebatur initio Septem[bris]. Colymbi (arctici orn. bor. 133.) pullum Hafniae habui ex Bornholmia; differebat a descriptione gutture et colli parte prona albis nigro punctatis. Scolopax falcinellus (orn. bor. 167) est varietas Tringae alpinae; rostrum in omnibus erat paulo decurvatum. Frequens avis ad littora maris Germanici. Tringae squatarolae duplex datur varietas, utrum sexus? Altera similis est Charadrio apricario, altera Charadrio pluviali, ut easdem diceret, qui digitum posticum minutissimum non observaret. Conveniunt varietates Corpore fusco albo luteove maculato rostri apice crassiore, ala notha (sub alis) nigra. Ad littora maris German[ici] degunt et ob similitudinem cum Charadriis jam dictis Strand Hieiler dicuntur. Volitant gregatim. Charadrius Alexandrinus nidos construit in insula maris Germanici Langlebierge dicta. Jam Leydae collectionem Avium etc. Universitatis proprio marte perlustrare est animus, et ubi collectiones desunt perlustrandae; Hagam adeo, inde Angliam peto. Si heic vel alibi Tibi ullum praestare possem officium, honorem semper habeam. Literae mihi ita inscribuntur: à Mons[ieu]r Mons[ieu]r M[artin] Th[rane] Brünnich à Leyde op te Langebroke in’t Mantelhuys. Exuvias Charadrii novi, si occasio fert, Tibi mittam. Faxit Deus T[er] O[ptimus], ut diu laetus nobis intersis, praesens tunc ipse testabor, quanta observantia Viro Tanti nominis sum addictissimus. Vige, mihi vero, ut favere pergas, rogo!

Dabam Leydae d[ie] 18 Octobris A[nn]o 1765.

[address]
a Monsieur
Mons[ieu]r Charles von Linné
Chevalier de l’Ordre de Nordstiernen
Medecin premier de Sa Majesté le Roi de Suéde,
Docteur et Professeur en Medicine et botanique,
Membre de l’Academie d’Upsal, de Stockholme, de
l’Academie Françoise, de Russie etc. etc.
à
Upsal
franco Hamburgh

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 265-266). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 419-421   p.419  p.420  p.421.
2. Bref och skrifvelser (1916), vol. II:1, p. 390-392   p.390  p.391  p.392.