Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3667 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 3 October 1765 n.s.
Dated 3 Octobr. 1765. Sent from Stockholm (Sweden) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Dom[ino] CAROLO a LINNÉ, Equ[iti] Aur[ato],
S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro,
Med[icinae] et Bot[anices] Professori longe celeberrimo,
rel[iqua],
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alex[ander] Bernh[ard] Kölpin.

Omnino res ita se habet cum Wermischeck Generibus Plantarum, ut in literis TUIS mihi gratissimis autumatus es. Ex ipsa, enim, ejus confessione nil sunt nisi TUA contracta. Adieci scribit in Praefat[ione] naturalem characterem (quo portatile redderem opus) brevem (fusiorem LINNAEUS exhibit Gen. Pl. ed. IV Halae 1752) ut per hunc ille pateat uberius. Quidam tamen characteres a TUIS paullo mihi differre videntur e.g. Gomphraena Wernisch. Perianth. 3-phyllum, foliis duobus carinatis tertio minore. Nectarium 10-dentatum.

In officina libraria Ulfii inveni quoque Floram Monspeliacam D[omi]ni Gouan hoc anno editam. Plantarum 1850 species ibi enumerat methodo hybrida digestas, Ludwigianae simillima. Species novas ab anno 1762, post editam Hortum, a se detectas enumerat 187. Figurae Heliotropii supini, Iberis saxatilis, et Stellerae passerinae opus claudunt.

Nonne Floram Erfordiensem et Wulfii Flor[am] Prussicam] D[omi]nus Beckmann TIBI tradet.

Uxori TUAE Generosissimae me commendes ro[go; hac] hebdomade, ni patris mei navis secunda utitur fortu[na] pomeranica et caseos ovinos accipiet.

Vale, vive diu salvus et incolumis, et benevolentia TUA mihi pretiosissima, nunquam me amplecti desine!

Holmiae d[ie] 3 Octobr[is] 1765.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 100-101). [1] [2] [3]