Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3671 • Alexander Bernhard Kölpin to Carl Linnaeus, 19 November 1765 n.s.
Dated XIX Novembr. MDCCLXV. Sent from Greifswald (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Illustri,
Domino CAROLO a LINNÉ, Equiti Aurato,
S[acrae] R[egiae] M[ajestatis] Archiatro, Med[icinae] et Bot[anices] in Acad[emia] Upsal[iensi] Professori longe celeberrimo,
Acad[emiae] reg[iae] Paris[iensis] Membro ordinario, reliqu[a],
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Alexander Bernhard Kölpin.

Insignia, quae in me edidisti benevolentiae et egregii Favoris documenta in caussa sunt, ut lineis hisce labores TUOS serios, in emolumentum totius universi vergentes, interrumpere audeam. Non possum non, quin TIBI, Vir Summe, etiam ex Patria mea gratias pro istis offeram humillimas, eoque memoriam mei TIBI in mentem revocem. Doleo quotidie, quod mihi non in diutius tempus licuerit, institutione TUA solidissima frui, et colloquiis TUIS dulcissimis delectari. Inter felicissimos vitae meae eventus omnino istud computo temporis momentum, in quo mihi permissio TE videndi concedebatur. Voluptas autem mea ad summum accrescebat gradum, cum TUAM in me singularem propensionem perciperem. Quanquam autem absentia mea me hisce detraxerit deliciis, nunquam tamen desinam TUA in totum literarium orbem et praesertim in me, immortalia merita, submisso colere animo.

D[ie] xxiv Octobris Gryphiswaldiae iterum adveni, postquam in itinere navali intra Ystadium et Stralsundiam, per quinque dies (insolitum in tam brevi via tempus) multa passus eram.

Hortum meum sat bene conservatum reperi, quem si rarioribus quibusdam seminibus e.g. Forskålea aliisque augere TIBI placebit, maxima, si maior esse posset, quam acta est, me TIBI devincies gratitudine.

Pro me apud Generosissimam TUAM coniugem, intercedas, humillime a TE peto, quod poma et reliqua, quae iam Holmiae pro Ista certissime expectabam, non acceperit. Infortunium, quod patris mei navi accidit, unice in caussa est. Totali enim naufragio ad insulam Bornholm fracta est, et durante hoc autumno extra parentis mei et mea potestate fuit positum, alteram inveniendi occasionem, quia ne unica quidem navis, e portubus Pomeraniae, Holmiam accessit. Prima autem, quae insequente vere sese ostendet, occasione certissime promissa et plura expectare potest.

Permittas, ut sequentes TIBI proponam quaestiones, circa meam Loeflingii versionem:

1. Loefl. It. p. 7. lin. 11. Rubus maximus, an fruticosus?
2. Loefl. It. p. 12. lin. 10 Avena nodosa, an elatior?
3. Loefl. It. p. 20. lin. 31 Scarabaeus pilularius Fa. Su. 349 an stercorarius?
Memoria me exciderunt termini quidam technici novi in Ornithologia adhibenda, quos me docuisti Hamarbyae commorantem. Capistrum etc. Quos si, cum definitione mecum communicabis gratum mihi praestabis officium.

Pergratum quoque mihi erit, si characteres essentiales generum Siricis et Chrysis aliorumque forte Insectorum, quae in ultima editione Faunae, at non in Systemate Naturae occurrunt a TE obtinuero, cum iam in docenda Entomologia occupatus sim.

Insequuntur D[omi]ni Professoris Röhl observationes de Polypis circa Gryphiswaldiam, quas TIBI promisi et ab uno Auditorum meorum in linguam Suecicam vertendas curavi. Continuationes, si TIBI placet, etiam obtinebo.

Heri munus meum oratione publica auspicatus sum: De Historiae Naturalis et in specie Botanices praestantia ac dignitate. Quae protuli e TUIS, quoad maximam partem, excerpsi. Melius enim de hoc dicere, quam TU supra meos et reliquorum facile mortalium vires est positum, et aliter quam TU dicere velle, idem esset ac periculo inevitabili sese exponere, dicere male. Ne mireris ergo, si in oculos forsan impressa occurreret, quod sint TUA. Necesse erat hominibus hic degentibus monstrare, quid sibi velit Historia naturalis cum nullibi maior, in hac re, sit ignorantia quam hic locorum.

Domui TUAE generosae me commendes, et favore TUO me in posterum dignum censeas, humillime rogo. Vale!

Gryphiswaldiae. D[ie] xix Novembr[is] MDCCLXV.

Literas ad Societatem regiam Scientiarum quidem inscripseram. Attamen eas absque pecunia in cursuum curia accipere recusabant. Responsio mihi ab ista curia veniebat. Ad Academiam quidem Scientiarum Holmiensem literas et scripta absque pecunia mitti posse, sin istae literae cursuum magistro traderentur apertae, sed Societatis Regiae Scientiarum Upsaliensis in mandato regio nullam iniectam esse mentionem. Ego literae ad illam dandae solvendae.

Tandem et mihi concessum est, literas ad Regiam Societatem Scientiarum absque pecunia solvenda, mittere, sed apertae tradi debent cursuum magistro. Insequuntur ergo, sub hac inscriptione, observationes D[omi]ni Röhl, cum originali; nescio enim, an translator semper sensum Auctoris tetigerit.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VIII, 102-103). [1] [2] [3]