Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3681 • Carl Linnaeus to John Ellis, 27 December 1765 n.s.
Dated 1768 d. 27 Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Immutabili Amico,
D[omi]no JON. ELLISIO,
de Scientia naturae immortali merito,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] v[on] Linné,
Equ[es].

Tuas 29 octobris datas laetus excepi. Heri accepi Larvam istam Lacerte D[omini] Gardenii; pro utrasque innumeras refero gratias.

Vix meretur loqui de minutula stella Buttneri. Si vel aliquam in se haberet flammam, quam tamen non habet, dispareret Te sole meridiano illucente. Quis mortalium umquam poterit de eo cogitare, qui Tua legerit vel viderit?

Accepi nuper pulcherrimam Spongiam e lacubus Sueciae, sed exsiccatam, in qua video apertissime animalcula sub sua vesicula diaphana. In candela hujus rami miro modo fulgurant et animalcula explodunt globulos igneos vivacissime caeruleos.

Utinam D[ominus] Lee non obliviscaretur ad me semina Sanguinariae mittere! Miror, quod ille ad meas nihil respondeat.

Larva Iguanae refert veterum Sirenes et est profecto stupenda.

Ipecacuanha, quae sit planta plane ignoro. Videtur esse Violae species, et quidem ex istis Violis flore erecto, quas vocarunt Calceolarias Loefl[ingius] vel Hybanthos Jacq[uinius]. Forte Marcgravius pro 3 valvulis capsulae Ipecacuanhae coloratis vidit baccas 3. Solus Barrere, licet ignorantissimus Botanicus Galliae aequinoctialis, dixit hanc Violam. Interdum caeca gallina reperit gramina. Novimus ex veterum observationibus, quod calyx et radix Violae odorae fiat vomitariae. Vide de hac diss[ertationem] meam de Purgantibus indigenis, quae nuper prodiit!

Non multas potui extricare plantas e generibus D[omini] Gardenii, non visis ipsis plantis. Si eas simul misisset, multum illustrasset rem herbariam.

Sangunis Draconis flores tandem accepi, magnitudine et facie Asparagis adeo affines ac ovum ovo. In Sanguine Draconis fructus loculis singulis sunt semina solitaria. In Asparagis bina. Haec unica est nota quam reperi.

Planta ista Gardenii cum 10 staminibus non succurrit, nec recordor me eam umquam vidisse.

Ericam Daboecii misit D[ominus] Collinson pulcherrimo specimine, quae magnopere mihi exhillaravit. Est omnino Erica, licet adeo a reliquis diversa.

Salicorniae et Charae flores jam vidi monandros distinctissime.

Circa Larvam iguanae me imprimis in admirationem trahunt digiti unguiculati, qui in quotquot novi Lacertae larvis sunt mutici. Dein etiam Branchiae, quae in Salamandris aquaticis Lacertarum forte terris non occurrunt, tum sonus, qui non videtur convenire larvae, immo et ani situs.

Si hae non subeat metamorphosin, debet omnino militare sub Nantibus. Natura tam multiplex est, ut vix licet a priori quodquam certo pronunciare. Quis non diceret Cimicen lectularium larvam, metamorphosin subituram, nisi observationes aliud docerent. Forte hae subeat metamorphosin, forte at non. Interim res est curiosissima.

His valere et vive diu felix!

Dabam Upsaliae 1765 d[ie] 27 Decembris.

To
Mr John Ellis Esq[uire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 409-410). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 182-184   p.182  p.183  p.184.

upTEXTUAL NOTES

a.