Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3688 • Carl Linnaeus to Antoine Gouan, 1 September 1765 n.s.
Dated 7br. 1765. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Amico suo colendo,
D[omino] D[octori] ANTON[IO] GOUANIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] a Linné.[a][a] : Linneus [-us added by another
hand
]

Hodie accepi Tuas d[ie] 10 febr[uarii] datas.

Responsorias dedi dudum ad Tuas prioris sub couvert ad.

Accepi dudum Gerardi floram et vidi optime, quid praestiterit, quidque non.

Planta, quam inclusam mittebas, est omnino Arenaria hispida, de qua omnino certus esse potes.

Post editas Species accepi[b][b] : accepi est aliam speciem, quae quidem satis affinis, attamen distincta, quam ita nominabo.

ARENARIA verna foliis subulatis, caulibus paniculatis, calycibus acuminatis striatis.

Arenaria foliis linearibus erectis subtus striatis, floribus fa[stigiatis], inaequaliter pedunculatis. Ger. prov. 405. t. 15. f. 1.

Arenaria glabra tenuissimis foliis, floribus albis. Herm. parad. 12. t. 12. (rescindenda ab Arenaria saxatili).

Alsine pusilla pulchro flore, folio tenuissimo, nostras. Raj. hist. 1033.

Haec differt calyce valde striato, foliis angustioribus glabris et plurimis a Tua Arenaria hispida.

Vaill. t. 2. f. 3. est ab utrisque distincta.

Alstroemeriae semina sine dubio germinabunt; solent enim per dimidium annum et ultra latere.

Dissertationem de ovibus habeo et, si liceat mittere per tabellarium, mox habebis.

Nihil magis mihi in votis esset quam videre Adansonii stupenda opera, quae evertant totam rem herbariam et eandem solidioribus principiis inedificabit.

Arbor pisorum ferax Blake et Robinia Caragona; hujus semina, si non habeas, accipies quot velis.

Scorzoneram capillaceo folio non novi.

Ranunculus monspeliensis est in Herbario Burseri a me visus; ipse non habeo.

Mittam ad D[ominum] Holm varia cum prima navi e meis opusculis.

Habeo Adhatodam, Salicem babylonicam, Ceratoniam, Cassias et Mimosas plures, Populum balsamiferam.

Non habeo Nerium Zeylanicum neque Elaeagnum.

Numquam vidi Aphyllanthem vivam; miror, quod, in nullo prostet horto; an semina mittere posses?

Semina, quaeso, in literis mittes Boerhaaviae, quae numquam voluit apud me crescere.

Orchides essent exoptatissimae.

[Septem]br[is] 1765.

A Monsieur
Anton Goüan
Botaniste tres celebre
Montpellier

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (BL, Additional Ms 22935, 207). [1] [2]

upTEXTUAL NOTES

a.
Linneus [-us added by another hand]
b.
accepi est