Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3697 • Johan Zoëga to Carl Linnaeus, 25 January 1766 n.s.
Dated d. XXV. Januar. 1766. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Vir generose,
Fautor ad cineres colende,

Dolens certe audio, quod tam tarde succedat Systematis undecima editio; quotidie enim eius defectum experior.

Centaureae, quam in mei memoriam cognominare voluisti, florem certe optimum et fere unicum quem possideo TIBI mittere non dubitavi. Propositum erat totam plantam, cui adhaesit hic flos, mittendi; at defuit huc usque occasio. Si vero ita placet, reliquum plantae mittam, ut hunc florem in loco suo adglutinare possis. Quod eam in mei honorem cognominare velis gratias TIBI ago summas et maximas, quippe gratiae et favoris, quo benignissime me dignari voluisti, perpetuitatem inde sufficienter perspiciam. At quo magis quotidie de defectu meo in scientia botanica convincior, eo magis talis honoris indignum me video. Ratione Florae Danicae duplici modo eam citari posse credit Prof[essor] Oeder, ita nempe, ut aut mox post differentiam specificam ponas Oed. Dan. t., aut post nomen, quod in Oederi nomenclatura primum est, autorem huius nominis apponas, antequam Oederi tabulam cites e.g. Gentiana XI. Clusii. Oe. Dan. t. XVII, nec Gentiana XI. Oed. Dan. t. XVII.

De frustulo Ligni Quassiae gratias ago; Regenfusii operis pars altera veria Conchylia eadem methodo ac prior continebit. Miror, quod Fabricius non scripserit. Quid de Kuhnio sperare licet? An Professor Botanices Philadelphiae erit? Ego iam ultra dimidium eius litteras non habui. Plantas novas non ultra 5 vel 6 heic habuimus, quarum omnium semina TEcum lubentissime communicabimus.

Mitto heic primas paginas Elementorum Botanicorum Oederi, quae eius dispositionem Florae Borealis secundum familias naturales continet. Quamprimum iterum occasio per mare erit, totam partem secundam mittam. Novi litterarii heic nil habemus, nisi quod quidam Consiliarius a iustitiis, Medicinae Doctor, et professor Botanices olim in Academia Soroeana nomine Holm opus certe accuratissimum et pulcherrimum sed et pretiosissimum editurus sit, quod continebit omnis generis Fungos praesertim minimos summo studio delineatos ab initio progerminationis quantum fieri potest, usque ad destructionem. Koenig, qui in Islandia Plantas ad Floram Danicam colligendi caussa fuit, iam rediit et varias plantas secum attulit certe pulcras, quas novas credit. Spero, ut et harum semina pauca TIBI mittere possim. Fucorum praeterea magnum numerum nec non aliquot Mollusca et mineralia varia praesertim Zeolithum et Spathum duplicantem attulit, quae tamen nondum vidi.

Commendes me, quaeso, in gratiam Nobilissimae D[omi]nae Uxoris et honoratissimae reliquae familiae. Valeas diu faustus, felix et incolumis, mihique semper faveas! Ego, dum vivo, numquam non futurus sum

TIBI

obstrictissimus, devinctissimus, J[ohannes] Zoëga.

Hafniae d[ie] XXV Januar[ii] 1766.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XVI, 340-341). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 475-476   p.475  p.476.