Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3707 • David Skene to Carl Linnaeus, 27 February 1766 n.s.
Dated Febr. 27. 1766. Sent from Aberdeen (Great Britain) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Literas tuas, Vir Clarissime, mihi gratissimas accepi. Summa cum voluptate attente perlegi, tibique lubenter assentior nos non temere debere Sententias vel fabricare vel refellere. Magna Naturae pars adhuc nimis obscura est, ut quidquam pro certo stabilire poterimus. Observandum est potius quam ratiocinandum. Phantasmata enim illa Philosophica, Theoriae dicta, hodie praeclara, cras in aeternum oblita, matrem agnoscunt furorem ratiocinandi sine Observationibus. Quodcunque de Natura Zoophytorum vere scio, ex paucis Experimentis rite institutis haurio. Contemplor Corpus sese protrudens vel retrahens, tentacula quaquaversum movens, praedam arripiens, ingerens. Animal ergo video & agnosco. Substantia hujus Animalis tenerrima, medullari est; deest Tutamen. Video strirpem plantaeformem, animali & elemento aqueo fabrica sua accomodatum; in hoc Animal locatur & degit. Mutatis Mutandis nonne video Ostrea in sua testa? Hic vero sistit Operio. Alias partes invenio, vesiculas, verbi gratia, humore flavo viscido saepe refertas, de harum usu ex observationum paucitate adhuc non constat. Quando vero Metamorphosis insectorum aliorumque Naturae miraculorum meminor, nihil stabilio; ulterius vero observo.

In Quaestione vero de Spongiis longe aliter sese habent res; ratiocinari conamur nec habemus, de quo stricte ratiocinari possimus. Si subtilius pertractetur questio, altius uti credo; incipiendum est a tua sciz. questione. Quaenam est differentia inter Vegetabilia & Animalia? Sinas, Vir clarissime, ut paucis exponam, quid velim in hac disquisitione potius Metaphysica quam Physica.

Omnium qualitatum, quibus discriminari possit regnum Vegetabile & Animale, maxime valere videtur Sensatio. In utroque regno communia sunt Partium Organisatio, generatio, propagatio, nutritio, incrementum, sanitas, morbi, mors (an fibra irritabilis?). De Sensatione ergo, uti differentia, maxime Specifica inquirendum est, quibus signis dignoscenda est. Meam Sensationem ex propria & intima conscientia experior. Alterum vero hominem sentientem credo, non ex mea conscientia, sed quia illum video, iisdem ac egomet ipse organis instructum & in iisdem circumstantiis eodem modo sese gerentem. Pari ratione sensationem in Brutis agnosco, ex organis & actionibus, nostris quodammodo similibus. Quaenam vero sunt Signa Sensationis in Mytilo? Nec Organa nec Actiones videmus. Aperit & claudit valvulas suae testae. Motus vero aeque immo magis notabiles exercent quaedam Vegetabilia. Vix ergo jurelegitimo tribuenda est Sensatio Mytilo. An deneganda? Non credo! Organa enim & Motus non sunt Sensatio. Signa sensationis solummodo sunt. Adesse autem possunt haec, ubi desunt illa. Homo jacens immobilis, nulla organa nec motus exercens (vitalibus exceptis) sine dubio est Animal sentiens. Quod de Mytilo dixi, a fortiori de Spongiis praedicandum est. In iis enim motus adhuc magis aequivocos conspicimus. An deneganda est Sensatio in Vegetabilibus, ex supra dictis? Nescio (fatior) Argumentum, quo hoc inferatur. Absunt quidem signa in Animalibus majoribus invenienda; ex hoc vero ipsam abesse sensationem (uti mihi videtur) concludere vix licet. In eodem casu (analysi chemica excepta) videtur Spongia & resolutio hujus quaestionis subtilis & nunc tam aere agitatae ad amussin redacta humanus forte superat vires. Desunt data, quibus sensationem vel praesentem vel absentem dignoscamus, neque a Naturae instituto alienum videtur a sentiente ad non sentiens gradibus exquisitissimis transire, ita ut limites ponere absolutos, omnino impossibile sit. Si vero sentiunt Vegetabilia, nonne eadem consenda sunt ac Animalia, solummodo differentia gradu Sensationis, modo Organisationis?

Digneris, Vir Clarissime, plurimum oro; haec scripsi, ac si coram te felicior dixerim. Nullius addictus jurare in verba magistri, Veritatem & Naturam unice colo.

Colubrem Gronovii cum Sertulariis quibusdam rarioribus oblata ansa, quam primum mittam. Anguem etiam nostrum indigenum, quandocumque Specimen obtineo. An tibi inscribantur in curam D[omi]ni Malmgren? En Descriptio Aranei Surinamensis!

Thorax subovatus, postici latior, inferne planus, dense pilosus, superne convexus, subnudus; in fronte eminet protuberantia ocularis, in qua Oculi 8 hoc situ, maxillae 2 crassae, descendentes, parallelae, dentibus 2 validis, nigris, nitidis, acutissimus, apicibus conniventibus, ut situ naturali fere horisontales evadant. Sub maxilla prodeunt processus 2, e quorum lateribus externis oriuntur palpi 2 articulis 5. 1 & 3 minimi, 2 maximus, 4 & 5 medii subaequales. Abdomen ovato-globosum, processu tenui thoraci adligatum, parte inferiore & Anteriore est protuberantia rugosa, & utrinque ad ejus latera extenditur rima oblonga, transversa, incurva, in abdominis cavitatem penetrans (cui usui). Inter protuberantiam & caudam sunt 4 lineae, ex punctis, nigrescentibus confectae, ad caudam convergentes. Cauda instruitur papillis 4 textoriis (ut in Aran[ea] Aviculari, ubi 2 anteriores parvae non articulatae sunt) articulatis, subaequalibus. Crura utrinque 4 Articulis (ut in Aran[ea] Aviculari) 4 .. 3 & 5 maximi 6 minor .. 4 & 7 adhuc minores .. 1 & 2 parvi. Extremitas 7mi seu pes bifidus, muticus. Armata sunt crura spinis rectis, nigris, nitidis, acutissimis, mobilibus, serie duplici longitudinali ad latera positis. Totum Animal Pilosum. Longitudo crurum 2 1/3 a fronte ad caudam 1 3/4 uncias. Color thoracis & crurum ferrugineus. Abdominis fusco-flavescens.

Sinas nunc, ut pauca e notulis meis excerpta addam, quae nuper observavi de incolis tubolorum quorundam marinorum. Nisi in Aqua marina Animalia viva examinentur, structura nequaquam eruenda. Animal Serpulae triquetrae nunquam (nisi male a Bastero) descriptum vel depictum vidi. Ejusdem generis est ac Animal no 2 Tab. 38 Ellis, quod tibi Teredo audit. Eodem modo tentaculatum est. Loco vero calycis margine denticulato, pedunculo insidentis, habet pedunculum similem, incrassatum apice, cui insidet testa parvula orbiculata, latere externo convexo spinulis tribus divaricantibus armato. Animal sese in testam reducere volens 1mo contrahit tentacula, dein sequitur instrumentum hocce & testa spinosa riti operculum indomicilii aperturam exacte claudit. Hinc (uti credo) Observatio in Te[sta] Suecica. Testae Apertura in perfectis, tridentata.

In Animali vivo Serpulae teretis flexuosae (quae eadem mihi videtur ac no 2. tab. 38. Ellis.) invenio calycem duplicem (2 calyces acu separavi) interiorem. Animal ad lubitum e fundo exterioris paulo protrudit & tunc instrumentum satis apte refert Lichenem pyxidatum margine serrato centro proliferum.

Incola Tubularae Arenosae exquisite fabricatur; ejusdem generis ac priora videtur. Operculum vero seu corona sessilis, non pedunculata est. Tentacula simplicia, numerosa. Ellisium credo hunc non vidisse vivum & in aqua marina moventem. Hinc non vidit tentacula nec corporis partem anticam adlubitum fissam, quasi biceps esset Animal. In aliis etiam fallit figura Ellisii ex Animali vel mortuo vel non movente (uti credo) depicto.

Aliud etiam apud nos est Animal hujus generis. Tubus omnino membranaceus, pellucidus, cylindraceus, saepe aliquot uncias longus, externe tectus particulis arenosis v. testarum frustulis satis arete adhaerentibus, semper verticaliter sepultus in Arena v. Limo. Ore solummodo supereminente fimbriato .. fimbria erecta e filis plurimis, albis, rigidioribus, saepe semuncialibus v. etiam longioribus confecta. Intra hunc tubum degit Animal, tubo multo brevius, instrumento nullo operiente, ut in prioribus (ejus vero vicem supplere videtur fimbria tubi) sed tentaculis numerosis simplicibus instructum & pone haec ad singula latera tentacula tria ramosissima, fruticulos elegantes & mutantia. Si Specimina velis in Spiritu Vini asservata, mittam. Tuo commodo respondeas maxime velim, ut valeas, plurimum oro

Tui Nominis celeberrimi
cultor devotissimus
David Skene

Aberdeen Febr[uarii] 27. 1766.

To
The Royall Society
of Sciences at Upsal
Sweden.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIV, 89-90). b. contemporary copy (New College Library, Edinburgh University , THO 11 , 62-69). [1] [2] [3]