Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L3718 • Johan Christian Fabricius to Carl Linnaeus, 12 February 1768 n.s.
Dated d. XII Februar. 1766.. Sent from Leipzig (Germany) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro generosissimo atque nobilissimo,
D[omino] C[arolo] a Linné,
Archiatro regio, Equiti splendissimo,
Professori celeberrimo etc.,
s[alutem] p[lurimam] d[icit]
J[ohannes] C[hristianus] Fabricius.

Naturalibus in anno iam praeterlapso conquisitis quodammodo in ordinem redactis officia erga benignissimum Praeceptorem, cui progressus meos omnes, qualescunque denique sint, in hac scientia debeo, hilari animo praestare licet. Bis vero febre intermittente laborans et aestate ingrata impeditus haud tantam naturalium copiam colligere potui quam debuissem et ipse sperassem. Lipsiensis etiam regio paucos et Florae et Faunae subditos tantum alit, dum hic paludes, montes collesque plane desunt. Pauca, quae ideo ignota forsan crederem, ut benigne accipias obsecro. De Botanicis nil addam, quum amicissimus Schreber iam omnia misisse asseveravit. Insecta ideo quaedam Saxonica communicare licitum sit, et felicem me puto, si eorum quaedam summo scientiae principi non indigna forent. Descriptionibus aliquot Insectorum, quae nova putarem, hodie incipiam, et si his benigne annuit summus praeceptor, cum reliquis pergam. Benignis oculis ut eas perlegas velim, quum a tyrone factae sunt.

        Scarabaeus[a][a] : MS 1 vacca [added by
Linnaeus
]

Thorace inermi, occipite prominentia duplici armato, scutello nullo.

Habitat in arvis Brandenburgicis Schaller.

Statura et magnitudo nuchicornis. Capitis clypeus integer rotundatus, occiput spinis duabus erectis rigidis brevibus. Thorax antice retusus, postice rotundatus viridi- aeneus. Elytra sordide testacea absque scutello. Subtus ater tibiis anticis valde dentatis.

        Chrysomela[b][b] : MS 1 vacca [added by
Linnaeus
]

Cylindrica nigra elytris testaceis, punctus tribus nigris pedibus anticis elongatis
Habitat Dresdae D[ominus] Inspector Birkhan.
Statura et magnitudo C[hrysomelae] tridentatae. Corpus cum capite et thorace nigrum, immaculatum. Elytra testacea puncto nigro ad basin et duobus aliis in medio. Pedes nigri anticis longissimis in omnibus quas vidi.

        Cicada sanguinolenta

Atra elytris fasciis duabus maculaque intermedia sanguineis.
Scopoli Ent. Carn. n. 330.

Antennae nigrae terminantur seta albicante. Elytra tota coriacea atra fasciis duabus sanguineis, quarum anterior basin occupat, posterior parum flexuosa ante apicem. Inter fascias macula rotunda sanguinea.

        Tenthredo

Antennis clanatis luteis, thorace atro, abdomine aeneo. Habitat Lipsiae. Caput aeneum oculis nigris. Thorax laevis niger immaculatus. Abdomen rotundatum aeneum segmentorum anticorum basi caerulescente. Pedes testacei femoribus nigris. Alarum margo crassus testaceus.

        Bombylius ater. Scopoli n. 1021.

Alis basi seminigris atro abdomine albo maculato. Habitat Dresdae Birkhan. Rostrum porrectum cylindricum. Frons pilosa antennis cylindricis. Caput atrum puncto parvo niveo utrinque ante oculos. Thorax pilosus ater immaculatus. Abdominis marginis hirsuti dorso minus piloso atro puncto niveo maiori utrinque ad basin et altero ad apicem. In medio puncto quatuor minora longitudinaliter digesta. Pedes nigri, iuncei.

Animalculum vidi, quod novum genus dicunt Dresdenses. Descriptionem perfectam communicare nondum valeo, quum oculis tantum fugitivis contemplavi. Statura omnino Elateris obscure corpore oblongo, immarginato, at deest omnino pectoris musco. Antennae breves serratae, incurvae. Quodammodo descriptum est in Actis Dresdentibus Tom. II, p. 458. sub nomine hybrido serratulae. Dresdam sic iterum adibo aut animalculum ipsum aut eius figuram et descriptionem accuratiorem mittam.

Ut quam diutissime ad scientiae incrementum floreas vigeasque opto, et ut coniugem suavissimam dulcissimosque liberos meis verbis plurimum salutes oro rogoque, qui semper tanti nominis cultor permanebo obedientissimus.

Dab[am] Lipsiae d[ie] XII Februar[ii] 1766.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, IV, 73-74). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 456   p.456.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS 1 vacca [added by Linnaeus]
b.
MS 1 vacca [added by Linnaeus]